previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nisus erat portae custos, acerrimus armis,
Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida
venatrix iaculo celerem levibusque sagittis;
it iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter
180non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma,
ora puer prima signans intonsa iuventa.
His amor unus erat, pariterque in bella ruebant:
tum quoque communi portam statione tenebant.
Nisus ait: “Dine hunc ardorem mentibus addunt,
185Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido?
Aut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnum
mens agitat mihi nec placida contenta quietest.
Cernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum.
Lumina rara micant; somno vinoque soluti
190procubuere; silent late loca: percipe porro,
quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat.
Aenean acciri omnes, populusque patresque,
exposcunt mittique viros, qui certa reportent.
Si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti
195fama sat est), tumulo videor reperire sub illo
posse viam ad muros et moenia Pallantea.”
Obstipuit magno laudum percussus amore
Euryalus; simul his ardentem adfatur amicum:
Mene igitur socium summis adiungere rebus,
200Nise, fugis? Solum te in tanta pericula mittam?
Non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes,
Argolicum terrorem inter Troiaeque labores
sublatum erudiit, nec tecum talia gessi,
magnanimum Aenean et fata extrema secutus:
205est hic, est animus lucis contemptor et istum
qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.”
Nisus ad haec: “Equidem de te nil tale verebar
nec fas, non, ita me referat tibi magnus ovantem
Iuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis.
210Sed siquis, quae multa vides discrimine tali,
siquis in adversum rapiat casusve deusve,
te superesse velim; tua vita dignior aetas.
Sit qui me raptum pugna pretiove redemptum
mandet humo solita aut siqua id Fortuna vetabit,
215absenti ferat inferias decoretque sepulchro.
Neu matri miserae tanti sim causa doloris,
quae te sola, puer, multis e matribus ausa
persequitur magni nec moenia curat Acestae,”
Ille autem: “Causas nequiquam nectis inanis,
220nec mea iam mutata loco sententia cedit:
adceleremus,” ait. Vigiles simul excitat, illi
succedunt servantque vices: statione relicta
ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Georgius Thilo, 1881)
load focus Notes (John Conington, 1876)
load focus English (Theodore C. Williams, 1910)
load focus English (John Dryden)
hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: