Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
Saevitum tamen in bona, non ut stipendiariis pecuniae redderentur, quorum nemo repetebat, sed liberalitas
Augusti avulsa, computatis singillatim quae fisco petebantur. ea prima Tiberio erga pecuniam alienam diligentia fuit.
Sosia in exilium pellitur Asinii Galli sententia, qui partem
bonorum publicandam, pars ut liberis relinqueretur censuerat. contra M'. Lepidus quartam accusatoribus secundum
necessitudinem legis, cetera liberis concessit. hunc ego
Lepidum temporibus illis gravem et sapientem virum fuisse
comperior: nam pleraque ab saevis adulationibus aliorum
in melius flexit. neque tamen temperamenti egebat, cum
aequabili auctoritate et gratia apud Tiberium viguerit.
unde dubitare cogor fato et sorte nascendi, ut cetera, ita
principum inclinatio in hos, offensio in illos, an sit aliquid
in nostris consiliis liceatque inter abruptam contumaciam
et deforme obsequium pergere iter ambitione ac periculis
vacuum. at Messalinus Cotta haud minus claris maioribus
sed animo diversus censuit cavendum senatus consulto, ut
quamquam insontes magistratus et culpae alienae nescii
provincialibus uxorum criminibus proinde quam suis plecterentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.