[188]
'At enim vereor,'
inquit Crassus 'ne haec aut difficiliora istis ad persequendum
esse videantur aut, quia non traduntur in vulgari ista
disciplina, nos ea maiora ac difficiliora videri velle vide-
amur.' Tum Catulus 'erras,' inquit 'Crasse, si aut me aut
horum quemquam putas a te haec opera cotidiana et
pervagata exspectare. Ista, quae dicis, dici volumus; neque
tam dici quam isto dici modo; neque tibi hoc pro me
solum, sed pro his omnibus sine ulla dubitatione respondeo.'
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.