previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

galeopsis aut, ut alii, galeobdolon vel galion caulem et folia habet urticae leviora et quae gravem odorem trita reddant, flore purpureo. nascitur circa saepes ac semitas ubique. folia caulesque duritias et carcinomata ex aceto trita et inposita, item strumas, panos, parotidas discutiunt. ex usu est et decoctae suco fovere. putrescentia quoque et gangraenas sanat cum sale. - glaux antiquitus eugalacton vocabatur, cytiso et lenticulae foliis similis; aversa candidiora. rami in terra serpunt quini seni, admodum tenues, a radice. flosculi purpurei exeunt. invenitur iuxta mare. coquitur in sorbitione similaginis ad excitandam ubertatem lactis; eam qui hauserint, balineis uti convenit. glaucion in syria et parthia nascitur, humilis herba, densis foliis fere papaveris, minoribus tamen sordidioribusque, odoris taetri, gustus amari cum adstrictione. granum habet crocei coloris. hoc in olla fictili luto circumlita in clibanis calfaciunt, deinde exempto sucum exprimunt eiusdem nominis. usus et suci et foliorum, si terantur, adversus epiphoras, quae universo impetu cadant. hinc temperatur collyrium, quod medici dia glauciu vocant. - (lactis quoque ubertas intermissa restituitur; sumitur huius rei causa ex aqua). - glycyside, quam aliqui paeoniam aut pentorobon vocant, caulem habet ii palmorum, comitantibus ii aut iii, subrutilum, cute lauri, folia qualia isatis, pinguiora rotundioraque et minora, semen in siliquis, aliud grano rubente, aliud nigro. duo autem genera sunt: femina existimatur cuius radicibus ceu balani longiores circiter viii aut vi adhaerent. mas plures non habet, quoniam una radice nixus est palmi altitudine, candida, quae gustu adstringit. feminae folia murram redolent et densiora sunt. nascuntur in silvis. tradunt nocte effodiendas, quoniam interdiu periculosum sit pico martio inpetum in oculos faciente; radix vero cum effodiatur, periculum esse, ne sedes procidat, magna vanitate ad ostentationem rei fictum arbitror. usus in iis diversus. rubra grana rubentes menses sistunt xv fere pota in vino nigro. nigra grana vulvis medentur ex passo aut vino totidem pota. radix omnes ventris dolores sedat in vino alvumque purgat, sanat opisthotonum, morbum regium, renes, vesicam, arteriam autem et stomachum decocta in vino, alvumque sistit. estur etiam in alimentis, sed in medendo iiii drachmae satis sunt. grana nigra auxiliantur et suppressionibus nocturnis in vino pota quo dictum est numero, stomachicis vero et rosionibus et esse ea et inlinere prodest. suppurationes quoque discutiuntur, recentes nigro semine, veteres rubro. utrumque auxiliatur a serpente percussis et pueris contra calculos incipientes stranguria. - gnaphalium aliqui chamaezelon vocant, cuius foliis albis mollibusque pro tomento utuntur; sane et similia sunt. datur in vino austero ad dysinteriam, ventris solutiones mensesque mulierum sistit. infunditur autem tenesmo. inlinitur et putrescentibus ulcerum. - gallidragam vocat xenocrates leucacantho similem, palustrem et spinosam, caule ferulaceo, alto, cui summo capite inhaereat simile ovo. in hoc crescente aestate vermiculos nasci tradit, quos pyxide conditos adalligari cum pane bracchio ab ea parte, qua dens doleat, mireque ilico dolorem tolli. valere non diutius anno et ita, si terram non adtigerint.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: