previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

catanancen thessalam herbam, qualis sit, describi a nobis supervacuum est, cum sit usus eius ad amatoria tantum. illud non ab re est dixisse ad detegendas magicas vanitates, electam ad hunc usum coniectura, quoniam arescens contraheret se ad speciem unguium milui exanimati. eadem ex causa et cemos silebitur nobis. - calyx duorum generum est. una similis aro nascitur in arationibus, colligitur ante quam inarescat. usus eosdem habet quos aris, at bibitur radix quoque huius ad exinaniendas alvos mensesque mulierum, item caules cum foliis in leguminibus decocti sanant tenesmon. alterum genus eius quidam anchusam vocant, alii rhinocliam. folia lactucae longiora, plumosa, radice rubra, quae ignes sacros cum flore polentae sanat inposita, iocineris autem vitia in vino albo pota. - circaea trychno sativo similis est, flore nigro, pusillo, parvo semine milii nascente in quibusdam corniculis, radice semipedali, triplici fere aut quadruplici, alba, odorata, gustus calidi. nascitur in apricis saxis. diluitur in vino bibiturque ad dolorem vulvae et vitia - macerari oportet in sextariis iii quadrantem radicis tusae nocte et die - et trahit eadem potione secundas, semine lac minuit in vino aut mulsa aqua poto. - cirsion cauliculus est tener ii cubitorum, triangulo similis, foliis spinosis circumdatus. spinae molles sunt; folia bovis linguae similia, minora, subcandida, in cacumine capitula purpurea, quae solvuntur in lanugines. hanc herbam radicemve eius adalligatam dolores varicum sanare tradunt. - crataegonon spicae tritici simile est, multis calamis ex una radice emicantibus multorumque geniculorum, in opacis, semine milii, vehementer aspero gustu, quod si bibant ex vino ante cenam iii obolis in cyathis aquae totidem mulier ac vir ante conceptum diebus xl, virilis sexus partum futurum aiunt. et alia est crataegonos, quae thelygonos vocetur; differentia intellegitur lenitate gustus. sunt qui florem crataegoni bibentes mulierum intra xl diem concipere tradant. eadem sanant ulcera vetera nigra cum melle et explent sinus ulcerum et atropha carnosiora faciunt, purulenta expurgant; panos discutiunt, podagras collectionesque omnes leniunt, peculiariter mammarum. theophrastus arboris genus intellegi voluit crataegon sive crataegona, quam itali aquifolium vocant. - crocodileon chamaeleonis herbae nigrae figuram habet, radice longa, aequaliter crassa, odoris asperi. nascitur in sabuletis. pota sanguinem per nares pellit copiosum crassumque; ita et lienes consumere dicitur. - cynosorchim aliqui orchim vocant, foliis oleae, mollibus, ternis per semipedem longitudinis in terra stratis, radice bulbosa, oblonga, duplici ordine, superiore quae durior est, inferiore quae mollior. eduntur, ut bulbi coctae, in vineis fere inventae. ex his radicibus si maiorem edant viri, mares generari dicunt, si minorem feminae, alterum sexum. in thessalia molliorem in lacte caprino viri bibunt ad stimulandos coitus, duriorem vero ad inhibendos. adversantur altera alteri. - chrysolachanum in pineto lactucae simile nascitur. sanat nervos incisos, si confestim inponatur. et alibi genus chrysolachani traditur, flore aureo, foliis oleris. coctum estur ut olus molle. haec herba adalligata morbum regium habentibus ita, ut spectari ab his possit, sanare id malum traditur. de chrysolachano nec satis dici scio nec plura reperio. namque et hoc vitio laboravere proximi utique herbarii nostri, quod ipsis notas veluti vulgares strictim et nominibus tantum indicavere, tamquam coagulo terrae alvum sisti, stranguriam dissolvi, si bibatur ex aqua aut vino, cuculli folia trita cum aceto serpentium ictibus et scorpionum mederi. quidam hanc alio nomine strumum appellant, alii graece strychnum. acinos habet nigros; ex his cyathus suci cum mulsi ii medetur lumbis, item capitis dolori cum rosaceo infusus, ipsa strumae inlita. - peculiaris est alpinis maxime fluminibus conferva appellata a conferuminando, spongea aquarum dulcium verius quam muscus aut herba, villosae densitatis atque fistulosae. curatum ea scio omnibus fere ossibus confractis prolapsum ex arbore alta putatorem, circumdata universo corpori, aquam suam adspergentibus, quotiens inaresceret, raroque nec nisi deficientem herbam mutationis causa resolventibus, convaluisse vix credibili celeritate. - cocco cnidio color cocci, magnitudo grano piperis maior, vis ardens; itaque in pane devoratur, ne adurat gulam transitu. vis praesentanea contra cicutam, sistit alvum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: