previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

sine dubio illic orta in perside a zoroastre, ut inter auctores convenit. sed unus hic fuerit an postea et alius, non satis constat. eudoxus, qui inter sapientiae sectas clarissimam utilissimamque eam intellegi voluit, zoroastren hunc sex milibus annorum ante platonis mortem fuisse prodidit; sic et aristoteles. hermippus, qui de tota ea arte diligentissime scripsit et viciens c milia versuum a zoroastre condita indicibus quoque voluminum eius positis explanavit, praeceptorem, a quo institutum diceret, tradidit agonacen, ipsum vero quinque milibus annorum ante troianum bellum fuisse. mirum hoc in primis, durasse memoriam artemque tam longo aevo, non commentariis intercedentibus, praeterea nec claris nec continuis successionibus custoditam. quotus enim quisque hominum auditu saltem cognitos habet, qui soli nominantur, apusorum et zaratum medos babyloniosque marmarum et arabantiphocum aut assyrium tarmoendam, quorum nulla exstant monumenta maxime tamen mirum est, in bello troiano tantum de arte ea silentium fuisse homero tantumque operis ex eadem in ulixis erroribus, adeo ut vel totum opus non aliunde constet, siquidem protea et sirenum cantus apud eum non aliter intellegi volunt, circe utique et inferum evocatione hoc solum agi. nec postea quisquam dixit, quonam modo venisset telmesum, religiosissimam urbem, quando transisset ad thessalas matres, quarum cognomen diu optinuit in nostro orbe, aliena genti troianis utique temporibus chironis medicinis contentae et solo marte fulminanti. miror equidem achillis populis famam eius in tantum adhaesisse, ut menander quoque, litterarum subtilitati sine aemulo genitus, thessalam cognominaret famulam complexam ambages feminarum detrahentium lunam. orphea putarem e propinquo artem primum intulisse ad vicina usque superstitionis ac medicinae provectum, si non expers sedes eius tota thrace magices fuisset. primus, quod exstet, ut equidem invenio, commentatus est de ea osthanes xerxen regem persarum bello, quod is graeciae intulit, comitatus ac velut semina artis portentosae sparsit obiter infecto, quacumque commeaverat, mundo. diligentiores paulo ante hunc ponunt zoroastren alium proconnensium. quod certum est, hic maxime osthanes ad rabiem, non aviditatem modo scientiae eius, graecorum populos egit. quamquam animadverto summam litterarum claritatem gloriamque ex ea scientia antiquitus et paene semper petitam. certe pythagoras, empedocles, democritus, plato ad hanc discendam navigavere exiliis verius quam peregrinationibus susceptis, hanc reversi praedicavere, hanc in arcanis habuere. democritus apollobechen coptiten et dardanum e phoenice inlustravit voluminibus dardani in sepulchrum eius petitis, suis vero ex disciplina eorum editis. quae recepta ab ullis hominum atque transisse per memoriam aeque ac nihil in vita mirandum est; in tantum fides istis fasque omne deest, adeo ut qui cetera in viro probant, haec opera eius esse infitientur. sed frustra. hunc enim maxime adfixisse animis eam dulcedinem constat. plenumque miraculi et hoc, pariter utrasque artes effloruisse, medicinam dico magicenque, eadem aetate illam hippocrate, hanc democrito inlustrantibus, circa peloponnensiacum graeciae bellum, quod gestum est a trecentesimo urbis nostrae anno. est et alia magices factio a mose et ianne et lotape ac iudaeis pendens, sed multis milibus annorum post zoroastren. tanto recentior est cypria. non levem et alexandri magni temporibus auctoritatem addidit professioni secundus osthanes comitatu eius exornatus, planeque, quod nemo dubitet, orbem terrarum peragravit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (10 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: