1. si quis vestrum, patres conscripti, exspectat quas sim provincias
decreturus, consideret ipse secum qui mihi homines
ex provinciis potissimum detrahendi sint: non dubitabit
quid sentire me conveniat, cum quid mihi sentire necesse
sit cogitarit. ac si princeps eam sententiam dicerem, laudaretis
profecto; si solus, certe ignosceretis; etiam si paulo
minus utilis vobis sententia videretur, veniam tamen aliquam
dolori meo tribueretis. nunc vero, patres conscripti, non
parva adficior voluptate, vel quod hoc maxime rei publicae
conducit, Syriam Macedoniamque decerni, ut dolor meus
nihil a communi utilitate dissentiat, vel quod habeo auctorem
P. Servilium, qui ante me sententiam dixit, virum clarissimum
et cum in1 universam rem publicam tum etiam erga
meam salutem fide ac benivolentia singulari.
[2]
quod si ille,
et paulo ante et quotienscumque ei locus dicendi ac potestas
fuit, Gabinium et Pisonem, duo rei publicae portenta ac
paene funera, cum propter alias causas tum maxime propter
illud insigne scelus eorum et importunam in me crudelitatem,
non solum sententia sua sed etiam verborum gravitate esse
notandos putavit, quonam me animo in eos esse oportet,
cuius illi salutem pro pignore tradiderunt ad explendas2 suas
cupiditates? sed ego in hac sententia dicenda non parebo
dolori meo, non iracundiae serviam. quo animo unus quisque
vestrum debet esse in illos3, hoc ero4: praecipuum illum
et proprium sensum doloris mei, quem tamen vos communem
semper vobis mecum esse duxistis, a sententia dicenda
amovebo, ad ulciscendi tempora reservabo.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.