previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Libri VII Periocha

duo novi magistratus adiecti sunt, praetura et curulis aedilitas. pestilentia civitas laboravit, eamque insignem fecit mors Furi Camilli. cuius remedium et finis cum per novas religiones quaereretur, ludi scaenici tune primum facti sunt. cum dies L. Manlio dicta esset a M. Pomponio tribuno pl. propter dilectum acerbe actum et T. Manlium filium rus relegatum sine ullo crimine, adulescens ipse cuius relegatio patri obiciebatur venit in cubiculum tribuni strictoque gladio coegit eum in verba sua iurare se non perseveraturum in accusatione. tune omnia pretiosa missa sunt in praealtam voraginem urbis Romanae. in eam Curtius armatus sedens equo praecipitavit; ita expleta.1 T. Manlius adulescens, qui patrem a tribunicia vexatione vindicaverat, contra Gallum provocantem aliquem ex militibus Romanis in singulare certamen descendit2 eique occiso torquem aureum detraxit, quem ipse postea tulit et ex eo Torquatus vocatus est. duae tribus adiectae, Pomptina et Publilia. Licinius Stolo lege lata damnatus est, quod plus quingentis iugeribus agri possideret. M. Valerius tribunus militum Gallum a quo provocatus erat, insidente galeae corvo et unguibus rostroque hostem infestante, occidit et ex eo Corvi nomen accepit consulque proximo anno, cum annos xxiii [p. 516] haberet, ob virtutem creatus est. amicitia cum Carthaginiensibus iuncta est. Campani cum a Samnitibus bello urgerentur, auxilio adversus eos a senatu petito, cum id non inpetrarent, urbem et agros populo R. dediderunt. ob quam causam ea quae populi Romani facta essent, defendi bello adversus Samnites placuit. cum ab Aulo Cornelio cos. exercitus in locum inicum deductus in magno discrimine esset, P. Deci Muris3 tribuni militum opera servatus est, qui occupato colle super id iugum in quo Samnites consederant occasionem consuli in aequiorem locum evadendi dedit; ipse ab hostibus circumsessus erupit.4 cum milites Romani qui Capuae in praesidio relicti erant de occupanda ea urbe conspirassent et detecto consilio metu supplici a populo R. defecissent, per M. Valerium Corvum dictatorem, qui consilio sup eos a furore revocaverat, patriae restituti sunt. res praeterea contra Hernicos et Gallos et Tiburtes et Privernates et Tarquinienses et Samnites et Vulscos prospere gestas continet.

1 ita expleta Weissenborn: ex plet or expletat or expleta. t. or exiit MSS.

2 descendit omitted by all the MSS. but one (r): processit coni. Rossbach (liv. vii. xxvi. 2).

3 P. Deci Muris Sigonius (ex vet. libro): Deci Muris MSS.

4 erupit edd.: eripuit MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: