previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Libri XXIX Periocha

ex Sicilia C. Laelius in Africam a Scipione missus ingentem praedam reportavit et mandata Masinissae Scipioni exposuit querentis quod nondum exercitum in Africam traiecisset. bellum in Hispania finitum victore Romano quod Indibilis excitaverat; ipse in acie occisus, Mandonius exposcentibus Romanis a suis deditus. Magoni, qui Albingauni in Liguribus erat, ex Africa et militum ampla manus missa et pecuniae quibus auxilia conduceret, praeceptumque ut se Hannibali coniungeret. Scipio a Syracusis in Bruttios traiecit et Locros pulso Punico praesidio fugatoque Hannibale recepit. pax cum Philippo facta est. Mater Idaea deportata est Romam a Pessinunte oppido Phrygiae, carmine in libris Sibyllinis invento, pelli Italia alienigenam hostem posse, si mater Idaea deportata Romam esset. tradita est autem Romanis per Attalum regem Asiae. lapis erat quem matrem deum incolae dicebant. excepit P. Scipio Nasica Cn. filius eius qui in Hispania perierat, vir optimus a senatu iudicatus, adulescens nondum quaestorius, quoniam ita responsum iubebat ut id numen ab optimo viro exciperetur consecrareturque. Locrenses legatos Romam miserunt qui de inpotentia1 Plemini legati quererentur qui pecuniam Proserpinae sustulerat et liberos eorum ac coniuges stupraverat. In catenis Romam perductus in carcere est mortuus. cum falsus rumor de P. Scipione [p. 362] proconsule, qui in Sicilia erat, in urbem perlatus esset, tamquam ibi luxuriaretur, missis ob hoc legatis asenatu qui explorarent an ea vera essent, purgatus infamia Scipio in Africam permissu senatus traiecit. Syphax accepta in matrimonium filia Hasdrubalis Gisgonis amicitiam quam cum Scipione iunxerat renuntiavit. Masinissa rex Massyliorum, dum pro Carthaginiensibus in Hispania militat, amisso patre Gala de regno exciderat. quo per bellum saepe repetito aliquot proeliis a Syphace rege Numidarum victus in totum privatus est, et cum ducentis equitibus exsul Scipioni se iunxit et cum eo primo statim bello Hannonem Hamilcaris filium cum ampla manu occidit. Scipio adventu Hasdrubalis et Syphacis, qui prope cum centum milibus armatorum venerant, ab obsidione Uticae depulsus hiberna communivit. Sempronius consul in agro Crotoniensi prospere adversus Hannibalem pugnavit. inter censores M. Livium et Claudium Neronem notabilis discordia fuit. nam et Claudius Livio collegae equum ademit, quod a populo damnatus actusque in exsilium fuerat, et Livius Claudio, quod falsum in se testimonium dixisset et quod non bona fide secum in gratiam redisset. idem omnes tribus extra unam aerarias reliquit, quod et innocentem se damnassent et posthac consulem censoremque fecissent. lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita CCXIIII

[p. 366]

1 inpotentia Froben: inpudentia MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: