previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Famae celebris Hadrianus tam cupidus fuit ut libros vitae suae scriptos a se libertis suis litteratis dederit, iubens ut eos suis nominibus publicarent. nam et Phlegontis libri Hadriani esse dicuntur. [2] Catachannas libros obscurissimos Antimachum imitando [3] scripsit. Floro poetae scribenti ad se: Ego nolo Caesar esse, ambulare per Britannos, latitare per ... 1 Scythicas pati pruinas, [4] rescripsit: Ego nolo Florus esse, ambulare per tabernas, latitare per popinas, culices pati rotundos. [5] amavit praeterea genus vetustum dicendi, controversias [6] declamavit. Ciceroni Catonem, Vergilio Ennium, Sallustio Caelium praetulit eademque iactatione [7] de Homero ac Platone iudicavit, mathesin sic scire sibi visus est ut vero 2 kalendis Ianuariis scripserit, quid ei toto anno posset evenire, ita ut eo anno quo periit usque ad illam horam qua est mortuus scripserit quid acturus esset. [8] Sed quamvis esset in reprehendendis musicis tragicis comicis grammaticis rhetoribus facilis, tamen omnes professores et honoravit et divites fecit, licet [9] eos quaestionibus semper agitaverit, et cum ipse auctor esset, ut multi ab eo tristes recederent, dicebat se graviter ferre, si quem tristem videret. [10] in summa familiaritate Epictetum et Heliodorum philosophos et, ne nominatim de omnibus dicam, grammaticos rhetores musicos geometras pictores astrologos habuit, prae ceteris, ut multi adserunt, 3 4 5 [11] eminente Favorino. doctores, qui professioni suae inhabiles videbantur, ditatos honoratosque a professione dimisit.

1

2

3 Omitted in P, but to be supplied from ยง

4 (where Spengel would delete latitare per popinas, Abh. d. bayer. Akad. hist, phil. Kl. IX, p. 317).

5 uero Meursius; sero P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: