Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Certum est quod Sallustius Crispus quodque Marcus Cato et Gellius historici sententiae modo in litteras rettulerunt, omnes omnium virtutes tantas esse quantas videri eas voluerint eorum ingenia qui unius [2] cuiusque 1 facta descripserint. inde est quod Alexander Magnus Macedo, cum ad Achillis sepulchrum venisset, graviter ingemescens ‘Felicem te,’ inquit, ‘iuvenis, qui talem praeconem tuarum virtutum repperisti,’ Homerum intellegi volens, qui Achillem tantum in virtutum studio fecit 2 quantum ipse valebat ingenio. [3] Quorsum haec pertineant, mi Celsine, fortassis requi- 3 4 ris. Probum principem, cuius imperio oriens, occidens, meridies, septentrio omnesque orbis partes in totam securitatem 5 redactae sunt, scriptorum inopia iam [4] paene nescimus, occidit, pro pudor! tanti viri et talis historia qualem non habent bella Punica, non terror Gallicus, non motus Pontici, non Hispaniensis astutia. [5] sed non patiar ego ille, a quo dudum solus Aurelianus est expeditus, cuius vitam quantum potui persecutus, Tacito Florianoque iam scriptis non me ad Probi facta conscendere, si vita suppetet, omnes qui supersunt usque ad Maximianum Diocletianumque dicturus. [6] neque ego nunc facultatem eloquentiamque polliceor sed res gestas, quas perire non patior.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.