Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. dum haec, si modo hoc anno acta sunt, Romae1 aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bellum.
[2]
is hostis velut natus ad continendam inter magnorum
intervalla bellorum Romanis militarem disciplinam
erat; nec alia provincia militem magis ad virtutem
acuebat.
[3]
nam Asia et amoenitate urbium et copia
terrestrium maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat.
[4]
praecipue sub imperio Cn. Manlii
solute ac neglegenter habiti sunt. itaque asperius
paulo iter in Thracia et exercitatior hostis magna
clade eos castigavit.
[5]
in Liguribus omnia erant quae
militem excitarent, loca montana et aspera, quae et
ipsis capere labor erat et ex praeoccupatis deicere
hostem;
[6]
et itinera ardua angusta infesta insidiis;
hostis levis et velox et repentinus, qui nullum usquam
tempus,2 nullum locum quietum aut securum esse
[p. 220]
sineret; oppugnatio necessaria munitorum castellorum,3 laboriosa simul periculosaque; inops regio, quae parsimonia astringeret milites, praedae haud multum praeberet.
[7]
itaque non lixa sequebatur, non iumentorum longus ordo agmen extendebat. nihil praeter arma et viros omnem spem in armis habentes erat.
[8]
nec deerat umquam cum iis vel
materia belli vel causa, quia propter domesticam
inopiam vicinos agros incursabant. nec tamen in
discrimen summae rerum pugnabatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.