next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. si quis vestrum, patres conscripti, exspectat quas sim provincias decreturus, consideret ipse secum qui mihi homines ex provinciis potissimum detrahendi sint: non dubitabit quid sentire me conveniat, cum quid mihi sentire necesse sit cogitarit. ac si princeps eam sententiam dicerem, laudaretis profecto; si solus, certe ignosceretis; etiam si paulo minus utilis vobis sententia videretur, veniam tamen aliquam dolori meo tribueretis. nunc vero, patres conscripti, non parva adficior voluptate, vel quod hoc maxime rei publicae conducit, Syriam Macedoniamque decerni, ut dolor meus nihil a communi utilitate dissentiat, vel quod habeo auctorem P. Servilium, qui ante me sententiam dixit, virum clarissimum et cum in1 universam rem publicam tum etiam erga meam salutem fide ac benivolentia singulari. [2] quod si ille, et paulo ante et quotienscumque ei locus dicendi ac potestas fuit, Gabinium et Pisonem, duo rei publicae portenta ac paene funera, cum propter alias causas tum maxime propter illud insigne scelus eorum et importunam in me crudelitatem, non solum sententia sua sed etiam verborum gravitate esse notandos putavit, quonam me animo in eos esse oportet, cuius illi salutem pro pignore tradiderunt ad explendas2 suas cupiditates? sed ego in hac sententia dicenda non parebo dolori meo, non iracundiae serviam. quo animo unus quisque vestrum debet esse in illos3, hoc ero4: praecipuum illum et proprium sensum doloris mei, quem tamen vos communem semper vobis mecum esse duxistis, a sententia dicenda amovebo, ad ulciscendi tempora reservabo.


1 in ut Angelius ita mg. H, bk Harl. 2681 (cum abl. c), om. P rell. praeter t (ad)

2 explendas bk Harl. 2681 et cod. Car. Steph.: expiendas P1w: expiandas P2 rell. (Phil. xiv, ยง 10)

3 illos Naugerius (1): illo PHt

4 ego ero Kraffert

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: