Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. AD FERDINANDUM MEDICEM CARDINALEM | COSMI MAGNI DUCIS HETRURIAE F.

Haec, mihi quae faciles dictarunt carmina Musae,
Dum florens aetas lusibus apta foret,
Ferdinande tuis quamvis indigna putarim
Auribus atque ullus queis habeatur honos,
5Qualiacumque tamen statui tibi mittere, ut unum
Te victura diu, te moritura colant.
Nam cui me fortuna prius, mox grata voluntas
Addixit multis demeruitque bonis,
Huic nostrae par est horae famulentur et haud me
10Immemorem tanti testificentur heri.
Quem iam nec tristes casus, neque prospera rerum
Eventa e nostro corde fugare queant.
Quod, nisi Pierides et vatum numen Apollo
Abnuerint numeris rursus adesse meis,
15Ipse olim vitae quibus illustraveris actis
Praesentem aetatem fama loquetur anus.


2. AD COSMUM MEDICEM MAGNUM DUCEM HETRURIAE

Quantum picturae statuisque poemata praestent,
O Dux magnorum maxime Cosme Ducum,
Inde patet: quod quae Cous iam pinxit Apelles,
Quaeque adeo excudit marmora et aera Myron,
5Praeterquam brevibus quod tum conclusa fuerunt
Finibus et populo vix bene nota suo,
Cuncta etiam externis cecidere eversa sub armis,
Ac nunc perpetua condita nocte latent.
Sed quae Virgilius, quae quondam scripsit Homerus,
10Quaeve alii Aoniis turba sacrata choris,
Praeterquam totum quod se effudere per orbem
Fecere et numeris omnia plena suis:
Nunc quoque post tantum tempus, post secula mille,
Postque tot Italiae bella cruenta, vigent.
15Cumque iis Aeneas Tros et Pellaeus Achilles
Sisyphiusque Ithacus docta per ora volant.
Nec minus Augusti nomen divina celebrat
Fama atque insigni cum pietate colit:
Tu quoque, mirandis cuius virtutibus astra
20(Ne meritas laudes deterat ulla dies)
Iam vatem peperere: fave Dux optime vati,
Cuius carminibus iam redivivus honos
Heroum surgat, proprio qui sanguine quondam
Solverunt patrios obsidione lares,
25Innumerasque animas leto fudere per agros,
Quos rigat et Minio Tuscus et Arnus aquis.
Ulturus Cimbros tunc cum Radagasus avosque
Duxerat e Scythia millia multa virum.
Iamque adeo foedis Italas affecerat urbes
30Cladibus atque ipsi moenia multa solo
Aequarat Divumque everterat aurea templa,
Inque dies caedes accumulare novas
Ibat: nec pueris senibusque trementibus aevo,
Nec nuribus parcens virginibusque piis.
35Quam tu tum faciem rerum (Dux magne) fuisse,
Italiam gemitus quosve dedisse putas?
Italiam regum sedem heroumque parentem
Assuetamque orbis totius esse caput.
Ille, velut coelo demissum fulmen ab alto,
40Quod cinctum nimbis turbinibusque ruit,
Et veteres imis radicibus eruit ornos
Involuitque atris ignibus omne nemus:
Quaqua ibat fusurus opes viresque Quiritum,
Consuerat ferro late aperire viam.
45Omnia lugebant subita prostrata ruina:
Inque animis hominum nil nisi terror erat.
Ipsaque, quae summis in montibus oppida sese
Munierant armis praesidioque loci,
Adventanti hosti subito reclusa patebant,
50Ne luerent parvae supplicium inde morae.
Tu sola haud amplis etiam tum moenibus aucta
Amnis et haud medio dissociata vado,
Barbariem portis excludere es ausa furentem,
Primaque Teutonicas spernere Flora minas.
55Illa vias aditusque omnes insederat, illa
Implerat quantum vallis utrinque patet.
Nec collis, despectat agros unde alta virentes
Faesula, non multo milite tectus erat.
Omnia complerant acies iuga montium et omnia
60Aere renidebant, esset ubi orta dies.
Timpanaque horribilesque tubae strepitus frementum
Excibant fortes ad fera bella duces.
Inter quos gestans primos Radagasus honores
Cimbrorum ex alto sanguine natus, ait:
65"Ergo ne tot menses urbem oppugnabimus unam?
Nec dabitur manibus diripienda meis?
Et, cui non ausa est lectas opponere vires
Intranti Italiam Roma superba suas,
Se longas fecisse moras Florentia dicet?
70Imprimet et tantum dedecus ista Getis?
Ite igitur socii, certatim invadite muros,
Vosque illuc per vim desiluisse iuvet.
Vivida non amat ex aequo concurrere virtus,
Nec tales animos Vistula et Ister alunt."
75Sic dicens pariter se suscitat acer in armis
Cunctamque ad muros cogit adire manum.
Illa volat: circumque omnes cinxere corona,
Seque alius alium calce terente premunt.
Missilia extemplo iaciuntur tela facesque,
80Et glans in morem grandinis acta ruit.
Saxa pluunt lapidesque graves, queis icta fatiscunt
Moenia, queis domum tecta trabesque labant.
Completur iaculis coelum levibusque sagittis,
Et multo scalas milite turba gravat.
85Quarum aliae substant stabiles et summa capessunt,
Fractae aliae rursus deiiciuntur humi.
Dumque adeo coeunt una virtusque pudorque,
Et saevas properant quisque subire vices:
Hi se ut defendant, illi potiantur ut urbe,
90Ingentes fossas corpora caesa replent.
Atque ipsi in muris vix iam consistere cives,
Vix iam praesidio turribus esse queunt.
Accurrunt matresque simul teneraeque puellae,
Atque ope pugnantes, qua pote quaeque, iuvant.
95Haec liquida festina pices, haec tela facesque,
Haec multo calidas igne ministrat aquas.
Est et quae vino vires revocatque fovetque,
Et tempestivos suggerit usque cibos.
Ipse tamen semper magis ac magis integer hostis
100Ingruit et iam iam moenia victor habet.
Tum vero acceptus coelo et gratissimus unus
Aeternoque hominum Coelicolumque patri,
Zenobius, qui post heroibus additus astra
Accolit, et precibus rite vocatus adest:
105Suspiciens stellas supplex et ad aethera tendens
Brachia, sollicito fudit ab ore preces.
"O, qui saepe alias, Divum Rex magne, tulistis
Afflictis rebus commiseratus opem,
Si te cura subit nostrae nunc ulla salutis,
110Ararum tua si pectora tangit honos:
Aspice quam magnis hostis tuus irruat ausis,
Quam ferus in populum saeviat ille pium.
Nec prosunt turres, nec propugnacula nobis,
Nec pinnae auxilium, nec tabulata ferunt.
115Ipsaque deficiunt animi fortissima corda:
Et nostro tellus sanguine tincta madet.
Aspice summe pater: nec, si qua admisimus, usquam
Avertant oculos impia facta tuos.
Et simul immanes depelle a manibus hostes,
120Depelle a templis tela avidasque faces.
Haec mecum pueri insontes castaeque puellae,
Et timidae matres invalidique senes,
Haec eadem, sacrum quarum caput infula cingit,
Orant et lachrymis ora sinusque rigant.
125Annua sic haec lux reparatae festa salutis
Aeternum ante aras luceat alma tibi.
Testeturque isto surgens de nomine templum,
Templum ingens, multa et relligione sacrum,
Te iam captam urbem certae eripuisse ruinae
130Civibus et muros restituisse suos".
Haec ille. Et refici vires in praelia pubes
Sensit et est membris additus inde vigor.
Ergo alacris iuvenum manus emicat et petit ultro
Arma pharetratis obvia ferre Getis.
135Spondet et egregia virtute innixa futurum,
Ipsa ut barbaricum fundat agatque globum,
Si subito hinc atque hinc portis egressa reclusis
Hostis in aversi terga repente ruat.
Id verum patrum vix concedente senatu
140Impetrat, atqui erat iis haec reliqua una salus.
Protinus illa igitur portis erumpit apertis,
Et multum madidam sanguine tingit humum.
Territus a muris confestim avertitur hostis:
Nec dux ipse potest iam cohibere fugam.
145"State viri: mihi capta luet Florentia poenas
Et iam iam labem templa domusque dabunt.
Efficite exemplo reliquis sit ut urbibus una haec,
Et tutum vobis hinc patefiat iter.
Hic vos, hic, inquam, victricia signa Getarum
150In Capitolini sistitis arce Iovis".
Sic socios Radagase tuos hortaris. At illos
Urget anhelantes versaque terga ferit
Tusca phalanx, cuius princeps insignibus armis
Agmen agens Medix ibat et altus equo.
155Imperii Medix ductum cognomen ab Oscis,
Cognomen, quod non deleat ulla dies;
Ibat, et in turmas animis tendebat avitis;
Inque ore inque oculis ignis et ardor erat.
Fulgebant longe in media mala aurea parma,
160Quae quondam Hesperidum mala fuisse ferunt,
Tempore quo Mauros inter fortissimus omnes
Imperium Libycus forte regebat Atlas.
Illa sua assidue servabat in arbore torvus
Atque ardens oculis tergoribusque draco.
165Non noctu, non luce umquam fera lumina somno
Claudere, non alio flectere suetus iter,
Sed ramis haerere vigil custosque tueri
Aurum: atque hospitibus maximus esse metus.
Horrendum trifidis lambebat sibila linguis
170Ora, etiam si quem viderat ire procul.
At bonus Alcides nec longa volumina caudae,
Nec timuit multis terga cruenta notis.
Sed clava aggressus vigilantem ac torva tuentem
Perculit, haud dubio marte deditque neci.
175Malaque decerpens Tyrrhenum avexit ad Arnum,
Faesula cum a tanto est aedificata duce;
Faesula, cui nullo moriturum nomen in aevo
Indidit Atlantis filia pulchra senis.
Quam nempe et captam cum iam victoris amore
180Discessuram a se cerneret altus Atlas:
"I, felix mea nata (inquit) comes Herculis et te
In Tuscis tanto sub duce siste iugis.
Malaque, quae nostris coniux tuus abstulit hortis,
Seque relaturum forsitan esse putat
185Argolicum ad regem, soli tibi nata relinquet;
Et dicet: - Magni haec pignora amoris habe,
Quae mox et nati et natorum a stirpe nepotes
Servent, et gentis sint decora alta meae -".
Haec ille. Et Tuscos cum primum venit ad agros,
190Uxori Alcides aurea mala dedit.
Ac mox discedens: "Ferat haec, mea Faesula (dixit),
Quicumque e nostro sanguine natus erit".
Illa igitur scuto Medicem impressa gerentem
Ut procul aspexit dux Radagasus, ait:
195"Hic, inquam, hic Scythicos qui nunc fulgente maniplos
Aere fugat, nostro caesus ab ense cadat.
Et, quae nunc auro fert illita mala micante,
Iam nunc de domini tincta cruore ferat".
Sic fatus iuvenem aggreditur. Petit ille petentem,
200Armaque et audaces miscet uterque manus.
Cumque adeo multis confossi pectora plagis
Sanguine sparsissent arma suosque sinus,
Concidit in medio certamine barbarus hostis,
Et viridem moriens ore momordit humum.
205At Medix exemplum urbi gentique domoque
Ipse suae et specimen grande futurus abit.
Quaeque auri multo splendebant mala colore,
Rettulit ad cives sanguinolenta suos.
Ac nunc ut facti semper monimenta supersint,
210Scutum auro fulget, sanguine mala rubent.
Quae quantum nostro splendescere carmine possint,
O Dux magnorum maxime Cosme Ducum,
Quantum antiqua queat Medicum domus, inclyta quantum
Innumeris virtus se tua tollere avis,
215Conatus ni dura meos fregisset egestas,
Iam foret in toto notius orbe nihil.
Et tamen hac in re cunctas impendimus horas,
Quas licet, et carmen pangimus omne tibi.
Forsan et hoc inter tua tot decora inclyta parvum
220Non erit in longa posteritate decus.


3. AD MARCUM TULLIUM BEROIUM

Quod tibi nondum etiam grates persolvimus ullas,
Ullaque nec nostri munera detulimus
Ingenii, tanto quae par fuit intervallo
Mittere, non parvi foenoris aucta mora,
5Nolim id me fecisse putes, quod fastus inani
Vento inflet multumque ipse mihi tribuam,
Aut quoniam omnino vita iam deside fractus
Ipse mei nusquam sim memor officii:
Officii, cuius capient oblivia me tum
10Denique, cum in noctem lumina perpetuam
Occludam, neque iam quicquam coelestibus ullis
Debentem ipsa suo terra teget gremio.
Sed quia tantarum memet praeconia laudum
Et numeris abs te carminibusque tuis
15Mandata et magnum in primis testantia amorem,
Quem meus in te mi conciliavit amor
Perpetuus, suspensum animum tenuere, tuo qua
Merces ingenti munere digna foret,
Quam me pro innumeris meritis proque indole tanti
20Ingenii expensam ferre tibi esset opus.
Nec te incusare et tacite reprehendere posses,
Quod, quae vix magnis vatibus attribuas,
Sic mi impertieris, ut quamquam conscia mens est
Ipsa sibi, talem me tamen esse rear,
25Beroi, qualem tua pagina praedicat et me
Decipere hac animum credulitate iuvet.
Sed certe (quid enim dubitem tibi dicere verum?
Aut quid, quod notum est omnibus, inficier?)
Me mea Castaliae cultissima numina quondam
30Squalentem ignavo deseruere situ
Et longum dixere vale; quia rarior arteis
Illarum, meus ut mos erat ante, colo:
Frigidaque obrepens membrisque animoque senecta
Inculti vireis atterit ingenii;
35Quodque poetarum commercia grata frequentem
Interdum atque ipsi me mihi surripiam,
Inque nemus sylvamque abdam, quae plurima Phoebo
Floret et aeternis perstrepit alitibus,
Increpat, et rudibus vix hos inscribere chartis,
40Quos tibi nunc meditor, versiculos patitur.
Huc etiam accedit, quod postquam Hetruria bello est
Vexata atque atris litibus implicuit
Roma orbem armorumque innexuit improba causas,
Et pax exul abit finibus Ausoniis,
45Nullus honos Musis, ratio non ulla laborum
Est habita et nulli praemia proposita
Doctrinae et studiis merces ablata bonarum
Artium et earumdem semper amica parens
Concidit, heu, regum larga et prolixa voluntas,
50Nilque adeo, quo se iam tueantur, habent.
Non secus ac Scythiae cum barbarus incola terrae
Everso Latii funditus imperio
Obtinuit regnum in media (proh dedecus) urbe,
Pressit et Italiae libera colla iugo,
55Expulsisque bonis procul undique disciplinis,
Invasit foedans omnia barbaries.
Quare, etsi forsan non infeliciter arteis
Tractarem quondam maxime Phoebe tuas
Carminaque assidue canerem, nunc fractus et expes
60Huius curam omnem deposui studii.
Quo tamen ut residemque animum ingeniumque labori
Desuetum multo tempore post revocem,
Saepe precor Musas supplex, dent se mihi quales
Tum dederant, cum aetas florida ver ageret
65Atque incredibili laudum flagraret amore
Speque bona in primis credula sese aleret.
Quod certe ipse quidem valde cupioque voloque,
Si quid valde alias, aut volui, aut cupii,
Non satis ut tantum faciam tibi, cui satis uni
70In primis factum magnopere esse volo,
Verum ut, quae in manibus multos male providus annos
Informata habeo, protinus absolvam
Perpoliamque acri tandem simul omnia lima et
Nil imperfectum, nil rude sit reliquum.
75Atque hoc si mihi contingat votumque secundent
Hoc mihi si vatum numina Pierides,
Pendebit mea tum sublimi e fornice templi
Fistula et haud uno tibia nota sono.
Tuque adeo meritas possis ibi dicere laudes
80Et de me carmen condere veridicum,
Postera quod quondam secum mirabitur aetas
Ullaque non umquam secla perire sinent.
Nunc itaque ingentem vestigia pone Maronem
Certa preme et nullum suspice praeterea.
85Illum unum admirare, unum cole, et, ut facis, unum
Esse putes, reliquis quem omnibus anteferas.
Atque ita, quas laudes large mihi contribuisti,
Convenient in te tum magis atque magis.
Iisque adeo, quae tum facies, assurget Homerus
90Carminibus, dum acres cogit in arma duces,
Congressumque tuum non dedignabitur Orpheus,
Orpheus Oeagri filius Ismarii.
Qui cum nec Stygia Eurydicem revocare palude
Nec cantu infernas flectere posset heras,
95Toto animo, toto suspirans pectore fertur
Dulcius haud umquam concinuisse lyra.
Bistoniae sedenim, nimium turba improba, matres,
Infensae numeris flebilibusque modis,
Absciderunt vati caput a cervicibus atque
100Coniunctum citharae, ut fluctibus aequoreis
Erraret misere duro transfixum adamante
Moxque ita caeruleis obrueretur aquis,
In mare iecerunt. Verum per marmora vectum
Ad Methymnaeos applicuit scopulos
105Calliope mater, quos inter candida cursus
Vox capitis, vox est ingeminata lyrae
Saepius et dulci sonuerunt littora cantu
Et positae medio insulae in Ionio.
Accurrere viri, moestae accurrere puellae,
110Et sacrum tumulo composuere caput.
Atque una iunxere lyram, quae garrula monteis
Traxerat atque undas lenierat Stygias.
Illo igitur Lesbi, qui post sunt tempore nati,
Et cantu et citharae mentem animumque sono
115Magnopere oblectare solent, praeque omnibus uni
Et canere et dulci dulce sonare lyra.
At Thracum, postquam illa datum est resciscere facta,
Ingens invasit pectora moestitia.
Signa ergo impressere suis uxoribus omnes
120Tum primum et tanti ut nunc quoque sint memores
Flagitii poenasque luant ita manibus Orphei:
Foeda notant foedis omnibus ora notis.


4. AD IOSEPHUM BOCCAM

Dum te Bocca tenet Rigulanum et vitreus Aesar
Piscantem in medio flumine saepe videt;
Dum clivus, qui culta tuae prope limina villae est
Undique proceris obsitus arboribus,
5Errantum spectat vestigia pressa ferarum,
Mane sequi multa per nemora alta cane;
Dumque sub ombrosa platano, qua lene susurrans
Prosilit e scabro murice rivus aquae,
Sive alta e specula modulantem carmina Faunus
10Servat et in viridi cortice verba notat:
Quae mox ingratas referens iterata sub auras,
Sylvicolas flammis urat Hamadriades;
Sive plagas avibus tendentem, ubi vallis opaca est,
Luscinia assiduis questibus increpitat.
15Queis Lyda Ornithium quondam donavit Arachne,
Usumque occultos edocuitque dolos,
Ornithium, quem vel misere dilexit et unum
Optavit certo iungere connubio
Ipsa sibi; verum Ornithius per rura vepresque,
20Incautas visco fallere doctus aves,
Ac baculo impositam summo ostentare procacem
Nyctimenem et varios edere voces sonos,
Spreverat occultos glacie frigentior ignes
Virginis, oblatos respueratque toros:
25Implorantis opem donec miserata puellae
Audiit e coelo vota precesque Venus.
Ergo illum assidue praedas in tecta ferentem
Captantemque omnes, quas modo vellet, aves,
Aucupio coepit moerentem eludere inani,
30Iussit et in vacuas saepe redire casas.
Tum nata ante alias telam componere Arachne
Et nulli inferior retia texere acu:
"Quid te (inquit) toties, puer o pulcherrime, quid te
Aucupium frustra iuvit inane sequi?
35Si merces haec ipsa tuos male grata labores
Infelixque artes exitus iste manet.
Ipsa ego, quam multi lecto petiere iugali,
Cuius et a magno Lydia amore perit,
Quamque levi teretes versantem pollice fusos,
40Texentem et molli stamina picta manu,
Aemula (quis credat?) praesens mirata Minerva est
Victaque, si verum confiteatur, abit;
Ut mihi te, cuius vehemens amor urit amantem,
Hoc uno saltem munere demerear,
45Retia confeci gracili tenuissima filo,
Nere quod e Serum vellere nupta solet.
Ipse plagas nodosque aptos miraberis, in quos
Illapsae pennis impediuntur aves;
Ipse agiles limbos orbesque ex osse sequaces,
50Porrectum et multa in brachia nobile opus,
Ipse amiti suspensum alta spectabis utrinque
Pandere et ingenti colligere arte sinus.
Namque in quincuncem lino distincta tenaci
Texta patent laxis parte ab utraque plagis,
55Inque hos praelonga sinuantur harundine nexus
Hinc atque hinc, cum iam stant posita in mediis
Arboribus miseras passim exceptura volanteis
Retia, quae pullo tincta colore latent.
Atque his si qua umquam captam sese explicet ales,
60Si qua ex occultis avolet insidiis,
Illa eadem accipitres inter traducere vitam
Tuta queat cunctos effugiatque dolos,
Possit et in visco pennas haerere sequaci
Libera et e pedica sumere laeta cibum.
65Haec cape dona puer, tibi quae tibi dedita soli
Ursit acu et digitis Idmone nata suis.
Haec cape, quae, nisi me vates praesaga futuri
Temporis et rerum provida fallit anus,
Retia de nostro quondam cognomine dicta
70Ingenium doctae testificentur herae;
Et penes externos, quodcumque hoc nomen, Hetruscos
Inventum numquam tale perire sinant.
Sed potius, Lydis ceu gens erit orta colonis,
Sic Lydae usurpet virginis illa dolos.
75Inque alia nusquam regione frequentior usus
Istius vigeat nobilis aucupii".
Haec anus Idmoniae cecinit ventura puellae,
Haec eadem Ornithio Lyda puella suo.
Quae mox coniugio pueri tedisque potita,
80Ostendit tenues explicuitque plagas.
Atque illum comes in sylvas persaepe secuta
Praedam avium innumeram rettulit inde domum.
Dum te igitur nemore in medio atque in valle latentem
Aut hoc aut aliud, candide Bocca, tenet
85Dulce voluptatis genus; ac tibi praegravat armos
Aut avis, aut humero pendet utroque lepus,
Seu positi ripae saliunt in gramine pisces:
Mi celer egelidis temperat Arnus aquis
Ingenteis aestus et quo non ulla calorem
90Maiori potuit surgere messis agris;
Aut etiam in densa recubanti molliter umbra
Una aufert curas Calliopea graves.
Nec dolet incassum tantos cessisse labores
Votaque successus non habuisse ratos:
95Sed saepe ad versus furtim numerosque relabens,
Quod famam in longum proroget, urget opus.
Urget et ad studium clari se suscitat oti,
Moeroremque animi, qua licet, arte levat.
Spemque facit nostrum non ullo nomen in aevo
100Sensurum longi temporis esse situm.
Quod si praestabunt Musae, si rara bonorum
Turba olim, si me secla fuisse ferent,
Si vixisse meis iucundum semper amicis
Et sanctam sancte percoluisse Fidem,
105Atque adeo purae si puriter omnia vitae
Audiet egisse haec tempora posteritas,
Non ego Pactolus quicquid vehit amnis arenae,
Quicquid et Ammerice terra beata gerit,
Ammerice, cuius montes et flumina passim
110Argento atque auro divite multa fluunt
Tectaque fulgenti splendent onerata metallo,
Inque pavimentis aurea lamna nitet
Plurima et isignes ornant sua pocula gemmae,
Perque vias omnes lucidus ardet onyx;
115Non Arabum sylvas, non quas legit Africa messes
Optarim, non quas congerit aequor opes.
Et modo mi dulces pandant sua sacra Camoenae,
Despiciam reges barbara Memphi tuos.


5. IN OBITUM SICINII PEPULI

Si pia, quae debent, solverunt iustae poetae
Fundentes udis ex oculis lachrymas
Sicinio, Pepulorum alto quem sanguine cretum
Ante suum rapuit mors violenta diem,
5Cur ego, quantum in me est, illustri carmine funus
Non celebrem et mutos ad tumulum cineres
Voce vocem magna dicamque novissima verba,
I, licet, o, vale, o, iam mihi culte vale?
Culte vale, o puer et iuvenis fortissime, nec me
10Oderis, extremus quod tua facta cano.
Illa ego saepe meis volui contexere chartis
Et longam de te conficere Iliadem,
Sed me tentantem deterruit et pudor et mens
Conscia, quae tantum suscipere ausa oneris
15Numquam esset certe, ni Claricinius unus
(Unus amicorum est qui mihi praecipue
Observandus et aeterna pietate colendus)
Hoc nostrum carmen iure suo eliceret.
Et vero quisnam propriis ita viribus audax
20Fideret, aut tantum hoc aggrederetur opus?
Ipse etenim proavis atavisque a regibus ortus,
Quorum olim iusto paruit imperio,
Quae sese latis spatiosa Bononia campis
Explicat, urbs magna nobilitate potens,
25Atque usu bellorum acris studiisque Minervae,
Et multum foecundi ubere dives agri,
Urbs, in qua illustri primorum sanguine natus,
Et veterum multis clarus imaginibus,
Fulsit muneribus fortunae ornatus itemque
30Floruit innumeris ipse bonis animi.
Et primum quascumque arteis docuere priores
Ingenuas, toto pectore sic coluit,
Ut sive is carmen faceret, sive ore rotundo
Dictaret certo verba soluta pede,
35Callimacho et magno propius certaret Homero,
Nec flueret culto iam Cicerone minor.
O quoties illum, teneros dum cantat amores,
Horrida dum forteis cogit in arma viros,
Dum sociis alios aliosque in pectore motus
40Excitat atque animos arbiter unus habet,
Et iuvenes blandi et faciles arsere puellae,
Et valde audaces obstupuere duces,
Nec minus admirata senum turba ore pependit,
Et dubitavit utrum doctior an melior
45Esset et innumeris animi virtutibus ipsas
Aequaret doteis corporis egregias:
Et formae immortale decus atque oris honores
Et, quale in tenero pectore robur alis
Non habuit. Nam seu iaculum libraret ab aure,
50Seu gladium in saevos stringeret ausus apros,
Haud ullae fugere ferae, sed morte peremptae
Effudere animas pectore quaeque suas.
Quin, ubi cessit equo lentas moderator habenas,
Seu cursum Zephyris flantibus antetulit,
55Non dorcas, non cervus abit securus, amicas
Ut sese pernix abderet in latebras,
Sed sensit celerem vestigia pone sequentem,
Comprensusque fuga constitit in media.
Ac velut Aeacides magni Chironis alumnus
60Non solum doctus fila movere lyrae
Suaviter et versu laudes celebrare puellae,
Verum etiam saevas sternere caede feras
Et celerem in sylvis iaculum transfigere tigrim
Et cursu rapidos aequiparare Notos,
65Terruit invictas audax in praelia genteis
Et Xanthi multo sanguine tinxit aquas
Troiaeque infanda permiscens omnia caede
Extremum virtute attulit exitium:
Sic illum indutum galea et praestantibus armis
70(Nec dum etiam teneras inficere ullas genas
Coeperat et nusquam lanugo induxerat umbram)
Caerulea timuit frigidus Albis aqua.
Germanas cum forte arceis atque oppida Caesar
Parere ipse suo cogeret imperio:
75Heu, quas tunc hyemes, heu, quae tum frigora passus,
Quam saepe obscaenam pertulit ille famem?
Quam saepe ingenteis mira virtute labores
Suscepit, nocteis egit et usque vigil?
Interdum plantas glacies hyberna secabat,
80Plurimus et subter pellibus imber erat.
Omnia torpebant gelida concreta pruina
Pendebatque altis stiria ab arboribus:
Ipse alacer tamen assidue sua munia obibat,
Hostibus et duris maximus horror erat.
85Dumque neces inter durique incommoda Martis
Committit valida praelia torva manu,
Arctoas urit flammis atque igne puellas,
Et teneras magno torquet amore nurus.
Quantum autem, seu sint nuptae, seu tempore in ullo
90Nullius norint tempora coniugii,
Depereant praeclarum armis pulchrumque iuventa,
Et Scylla infelix et Sthenoboea docent.
Altera nam certi violato foedere lecti,
Quam Venus in cura supplice corruerat,
95Non iuveni exitium insonti labemque perennem
Intulit? et sanctum polluit hospitium?
Cumque decus Divumque illi peperisset honores
Et sciret delapsum aethere praecipitem,
Ipsa sibi fauces laqueo praeclusit amoremque,
100Atque omne una odium depulit ex animo.
At virgo infelix, rara virgo inclyta forma,
Quam subitos ignes ossibus implicuit?
Tempore quo Minos magni Iovis inclyta proles
Ultor atrox urbem sedit ad Alcathoen,
105Andogeonaeae poenam necis inde reposcens
Et longa miseros obsidione premens.
Namque ea tum cari vastantem regna parentis
Vidit et, heu, flagrans hostis amore sui,
Non hominum morem, non ius, non impia legem
110Naturae, non et Coelicolum verita est
Numina, quae supera nos e regione tuentur
Et merito sonteis supplicio afficiunt:
Purpureum quin illa patris de vertice crinem
Velleret et totum proderet imperium
115Minoi, quem tum faciebat bellica virtus
Insignem atque annis grata iuventa suis.
Aut nihil, aut paulo cui tum concedere dignum
Sicinium, Germanae appetiere nurus.
Atque aliqua ex illis animum iam saucia dixit:
120"O certe ex alto sanguine nate puer,
Quis nunc infestum nostras te duxit ad oras,
Ut nobis ferres omnibus exitium?
Namque viros bello ingenti et praestantibus ausis,
Et nos aspectu absumis inique tuo.
125Nec tamen optarim saevo te occumbere leto,
Vel formosa novo membra rigere gelu.
Ipsa ego te potius patria regione relicta,
Quocumque abscedes, consequar incolumem;
Et tibi iucundo famulabor serva labore,
130Indignam si me forsitan esse putes,
Quae tecum patriae sublimi in sede recepta
Degam, atque optato semper amore fruar".
Haec illa. At iuvenis, stimulis quem gloria agebat
Acribus, haud ullas audiit aure preces,
135Sed bello confecto omni se serus ad aedeis
Ornatum claris rettulit exuviis,
Quasque adeo praedas ex hostibus egerat, omneis
Partitus, fidos dididit in socios,
Quos ante electos secum deduxerat urbe,
140Et sibi nil prorsus, quam decus egregium,
Et, quam quaesierat, laudem servavit, in armis,
Et famam, aeterna in secula quae vigeat.
Excepere viri redeuntem hilaresque puellae
Sparserunt violis purpureisque rosis;
145Et tacitae: "O felicem illam, quae prima cubile
Ascendet coniux sola futura tuum".
Ergo illum forma insignem et virtute decorum
Optabat generum iam sibi quisque suum,
Atque incredibili iam quaeque ardebat amore
150Et facie virgo et moribus ingenuis,
Cum Mars ad caedes et ad horrida bella vocavit
Rursus et Ausonios civit ad arma viros,
Arma, quibus latos tepefecit sanguine campos,
Funditus et miseram perdidit Italiam:
155Mars, et Musarum atque otii teterrimus hostis,
Solus et humani dira lues generis,
Mars horum, quae nunc patimur, causa una malorum,
Atque auctor nostri maximus excidii;
Qui nempe et miscens incendia plurima bello
160Impius Europam territat atque Asiam.
Nicia tunc, humilisque unda frigente Gabellus,
Quaeque utrinque suo margine pressa fluit
Scultenna, innumeros spectavit stragis acervos
Et multo intepuit aucta cruore virum,
165Sicinii virtus quos et bona dextera bello
Obtruncans campos misit ad Elysios.
Praerupto veluti demissum e vertice flumen,
Quod moles, quod non sistere saxa queunt,
Praecipiti fertur lapsu victorque per agros
170Volvit agens quercus et stabula alta ruit,
Atque ipsa ingenti percellit moenia fluctu,
Et nullum est, quod non turbet iter populi.
Post ubi depressum veterem subsedit in alveum,
Visuntur turpi semisepulta luto
175Iumenta et foedae pendent sine honore ruinae,
Et virgulta humili strata iacent capite
Evulsaeque iacent passim ab radicibus orni,
Et quaecumque arbos obruta vorticibus
Deiecit ramos omnemque amisit honorem,
180Post neque verno umquam sole, neque imbre viret.
Cumque acreis audendo hosteis persaepe fugaret,
Disceret et iam iam vincere consilio,
Atque dolos belli varios eludere et arteis,
Et magno cunctis esse metu inciperet:
185Ecce Patris magni iussu concedit in urbem,
Ut procul Hispanos Parthenope eiciat.
Talia sed venti discerpunt irrita vota
Sollicitaeque movent numina nulla preces,
Quae late imperium vireisque tuentur Iberas,
190Atque omni Gallos Ausonia prohibent.
Nam te florentemque annis opibusque potentem
Abstulit ante tuum mors inimica diem;
Abstulit, heu, primae primo sub flore iuventae,
Et tecum patriae spemque decusque tuae.
195Quod belli auspicium tam dirum et triste secutus
Exitus, evertit prorsus opes Latii.
Ex illo quia res retro coepere referri,
Atque adeo in peius praecipites ruere.
At tibi pro virtute puer, pro fortibus ausis
200(Quandoquidem haec non sunt carmina nostra satis)
Devoveant, docti scribunt quaecumque poetae,
Nulliusque tua pagina laude vacet.


6. AD PHILIPPUM HURALTUM CHIVERNIUM FRANCIAE | PROCANCELLARIUM, IN OBITUM CHRISTOPHORI THUANI

Si quisquam est, Huralte, tuos qui sistere fletus
Te velit et lachrymis ora rigare vetet,
Quod magnum abstulerit mors importuna Thuanum,
Et nimium cives laeserit ausa tuos,
5Scilicet huic fuerint rigido praecordia saxo
Pectoraque infestis asperiora rubis.
Ipse ego, quem Tuscis nascentem in collibus olim
Vidit et affusis abluit Aesar aquis,
Iacturam luxi tam lecti herois humique
10Deposui Latiae plectra sonora lyrae:
Plectra, quibus laudesque tuas, tua facta canebam
Gallia, quae Solymos eripuere iugo
Inque Palaestina tantum statuere trophaeum,
Quantum nulla patrum commemorare valent
15Secula, cum victus terrarum paruit orbis
Legibus atque armis Martia Roma tuis.
Parcite felices animae: felicibus astris
Progeniti heroes, gens adamata Deo;
Parcite, dum vestro redivivum e sanguine alumnum,
20Virtutum exemplar nobile flere iuvat.
Quo nemo antiquae propior contendere laudi
Dictus et ad verum pressius ire decus.
Ille quidem veterum non inficiandus avorum
Sanguis et aetatis gloria flosque suae,
25Clarorum illustri prognatus origine patrum,
Quorum urbem placidis Sequana lambit aquis,
Axona cui Ligerisque et Matrona cuique Garunna
Submisere uno hoc nomine saepe genu.
Gratati tantum decoris tibi, Sequana, tantum
30Coelicolas uni contribuisse boni.
Nec tamen, haud suetus causa hac sibi sumere fastum,
Se reliquis renuit civibus ire parem.
Sed potius, cum se claris genitoribus ortum
Sciret et a magnis ducere nomen avis,
35Et genere hoc etiam praestantem laudis, honores
Ad summos facili tendere posse via,
Verum illud decus esse ratus, quod strenuus armis,
Vel placidus potuit quisque parare toga,
Maluit inniti sola virtute bonique,
40Quae fecere patres, credidit esse patrum,
Inclyta quo seris exposta nepotibus olim
Excirent natos ad benefacta suos.
Ergo ille ingenuas ut primum accingier artes
Atque Heliconiadas coepit adire Deas,
45Ante omnes Phoebo gratissimus, ilicet unus
Pangebat grandi carmina culta sono.
Qualia Tyrtaeus fertur cecinisse suosque
In bellum Oebalios exacuisse viros,
Cum maribus numeris hostem fudere Lacones
50Accensi et victis imposuere iugum.
Certe illum insueta miratus voce canentem
Sequana caeruleum sustulit amne caput
Et secum: "O, quantos excit virtutis amores,
O animos quanta laude perurit!" ait.
55Ipse autem excedens pueris puerilia longe
Abicit et certis verba ligata modis.
Et studiis natus iam tum vigilare severis,
Maxima quae rerum pondera ferre docent,
Edidicit solers leges et iura Quiritum,
60Et patria sanctum quicquid in urbe fuit.
At nihil est ullis terrarum in finibus actum,
Cum bello aut tuta pace tenentur agri,
Quod non ille animo memori mandarit habendum,
Unde suis ferret, cum foret usus, opem.
65Nemo igitur tantis instructior artibus umquam
Tractatum causas fertur adisse forum,
Nec patrociniis aeque iuvisse clientes,
Aut poenae plures eripuisse reos.
Scilicet oranti Cicerone disertius ipso
70Nil quod non iudex crederet aequus, erat.
Illi ingens gravitas, illi probitasque pudorque,
Et vitae integritas duxque comesque piae;
Atque ideo cunctis perfunctus honoribus, unus
Consessu princeps praefuit inde patrum.
75Ingentique illum moderatus laude senatum,
Quo nil terrarum sanctius orbis habet,
Rexit bis denos incorruptissimus annos:
Atque indefessus nobile munus obit.
Consilio in dando sententia libera et una
80Servandi cives maxima cura suos;
Ante oculos constans regni splendorque decusque,
Et summa in Regem cum pietate fides;
Pacis mirus amor, mens rerum inmica novarum
Semper et haud usquam desidiosa quies.
85Ceu postquam utilibus sitientia prata rigavit
Imbribus atque agris praebuit amnis aquas,
Labitur et cursum nusquam remoratus et undam,
Solibus assidue fert alimenta novis,
Immensum Oceani dum se provolvit in aequor,
90Quaque potest, pelagus commodus auctat ope.
Hic quoque talis erat confecta negotia postquam
Viderat atque aliquid temporis esse super.
Namque suis illud privatim impendere amicis,
Sive his in studiis ponere suetus erat,
95Quae curis animum assiduis relevare gravatum
Et cives aliqua parte iuvare solent.
Ergo etiam acceptos Musis iuvenesque senesque
Amplecti et praesto semper adesse bonis
Omni ope et omni opera: neque enim differre iuvandi
100Tempora, nec duro despuere ore preces
Cuiusquam, aut miseri voces ridere clientis,
Dum sedet aut clausas ambulat ante fores.
Hunc ego te si flere vetem, si conqueri ademptum
Chiverni, in quo uno periere bona,
105Quis mihi vel ferrum, vel durum adamanta rigentis
Ipsius in latebris pectoris esse neget?
Sim stipes, sim truncus iners simque horrida cautes,
Quam nec vis Boreae, nec movet unda loco,
Ulla suo, verum abruptis exposta procellis
110Nullo aestu, nullo frangitur illa gelu.
Occidit huius honos et gloria maxima secli,
Occidit et patriae spesque salusque tuae.
Atque ego te plenos lachrymarum fundere rivos,
Et manibus pectus tundere et ora vetem?
115Tu vero heroem, qualem non ulla tulerunt,
Qualem etiam posthac secula nulla ferent,
Deflendo susceptum animo testarem dolorem
Et lachrymis laxa claustra revulsa piis.
Hoc ipse, hoc coniux lectissima foemina, tanto
120Digna patre et tanto foemina digna viro,
Hoc nati nataeque et pignora cara nepotes,
Hoc omnis tecum Gallia tristis agat.
Et tamen ante oculos eius versetur imago
Et constans vitae perpetuusque tenor.
125Qualis erat, natum cum grandem et honoribus auctum
Ipse suum vidit morte repente rapi,
Invictusque animo vultuque immoto eodem
Pertulit afflictae tristia damna domus.
Nec vero indoluit casu concussus acerbo,
130Scilicet humanas has memor esse vices:
Ut nunc fortuna, si qua est fortuna, feramur
In coelum, pressi nunc iaceamus humi,
Ni forte externo mens inconcussa tumultu
Perstet et incoeptum pergere tendat iter,
135Nec sese ipsa sua patiatur sede revelli,
Dum, sua quae non sunt, cogitat esse sua.
Ille quidem quacumque in re sibi fidere doctus
Imperturbato pectore dura tulit.
Nec, sua res quamvis fluerent ad vota secundae,
140Non servasse modum dicitur atque decus.
Ut mirum non sit, Superis si gratior omnes
Transierit felix et sine labe dies,
Ac spatia extremae confecerit usque senectae
Viribus, ingenio, corpore, mente vigens.
145Decessit certe fortunatissimus uno hoc,
(Nam quis quae restant enumerare queat?)
Quod sibi te generum moriens Huralte reliquit
Consilio et morum commoditate parem.
Quem merito evexit rerum prudentia ad altum,
150Doctrina et virtus quo tua digna, gradum.
Officiis cuius meritas persolvere grates
Meque animi memoris dum dare signa iuvat,
Quae fidis impressa notis non deleat aetas
Ulla, nec extingui Musa diserta sinat.
155Haec ego si maesta cecini tibi carmina voce,
Interventu etiam forte molesta suo,
Excuset factum simplexque et grata voluntas,
Nec non et iussis obsequiosus amor.






Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: