Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. epitaphium Ptolemaei e Graeco translatum

Mortalem uitam perituraque membra dedere
Fata mihi, et summum praestituere diem.
Sed tamen ambrosia uescor terramque relinquo,
Ingenio cursus dum noto sidereos.


2. epitaphium Platonis e Graeco translatum

Sol genuit terris Epidaurion atque Platona.
Hunc animis, illum corporibus medicum.


3.

Sol genuit terris Asclepion atque Platona.
Scilicet hic animam, corpus ut ille regat .


4. epitaphium Virgili Maronis

Pascua qui cecini, cecini qui rura ducesque.
Hoc claudor tumulo, mens tamen astra tenet.


5. epitaphium Virgili Maronis

Sicanius fuit hie romano daemone uates,
Ascraeusque simul Maeniusque simul:
Sicanius siluis, laetis Ascraeus in arvis.
Maeonius tandem dum fera bella canit.
5Quod tres praecipui Graiorum habuere poetae.
Unus, uix credas, hoc Maro noster habet.


6. epitaphium Caesaris

I nunc et rebus animos extolle secundis:
Qui modo Caesar erat putrida terra iacet.

7. epitaphium Scylli catuli

Est natale solum nobis Florentia, nomen
Scyllus: sarcophagum maxima Roma dedit.
Quinque mihi uitae finem nova lustra tulerunt,
Attamen aeternus carmine uatis ero.


8. epitaphium Zucarinae catellae amoenissimae

Nomina cui dederant dulces ab arundine suci,
Extremum clausit pulchra catella diem.
Candidior cycnis fuerat niueisque ligustris,
Uoce minax, quamquam corpore parua foret.
5Inque fores saeuis ardebat dentibus, inque
Notes alludens, placida, mitis erat.
Mox periit, postquam bis quinque peregerat annos.
Deliciae domini, blanditiaeque domus.
Et cui iam dederat formosa Bononia uitam,
10Attulit. heu! miseram barbara terra necem.


9. epitaphium Iacobi Veronensis

Inuida fata, mihi fidum rapuistis amicum:
Ad superos dignus qui ueheretur erat.
Ista deum pietas: auferre heu sidera mundo
Atque ea supremi ponere in arce poli.
5O utinam nostro redimi uel funere posses,
Uel me ad te celeri ferre, Iacobe, gradu!


10. epitaphium Iulii astrologi

Extinctum, dulces, quidnam me fletis, amici,
Atque immaturam dicitis esse necem?
Innumeris hominum subiecta est uita periclis,
Fataque cuique suam praestituere diem.
5Quod nobis fuerat concessum uiximus, at nunc
Acciti debitum Sponte subimus itier.
Destituit terras animus caelumque reuissit,
Quae coluit uiuens functus ut astra colat.


11. epitaphium Pierii Antonii Benteuolei

Pierius iacet hic facundi Antonius oris
Splendida quem genuit benteuolea domus.
Occidit heu iuuenis, lustris uix quinque peractis,
Moribus at pulchris et grauitate senex.
5Claruit ingenio, dicendi claruit arte:
Huic Natura bonum quod fuit omne dedit.
Dulcis erat, uehemensque simul, seu carmina uellet
Scribere, seu uellet uerba saluta modis.
Et coluit mira semper pietate parentes;
10Uouerat et totus principis esse sui.
Hunc solum puraque fide studioque secutus,
Et nil Nicoleo principe maius habens.
Hinc adeo carus domino ut nil carius esset:
Iussus ab hoc tumulum condier ante suum.


12. epitaphium Federici Benteuolei fratris

Pierii frater saxo Federicus eodem
Clauditur: heu fato raptus uterque pari est.
Fratre minor fuerat, uirtute atque artibus idem,
Atque idem morbus finis utrique fuit.
5Occupat hunc febris post fratrem luce sequenti,
Et decima fratrem luce secutus obit.
Principis heu qualis luctus maerorque parentum!
Praeteriit siccis funera nemo genis.
Ast uelut hac illi concordes luce fuerunt,
10Sic nunc unanimes sidera clara tenent.
Corporibusque uelut terra requiescit uterque,
Sic animis caelos sanctus uterque colit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: