Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Arma, dolos, acies, immensi roboris ausus
Numen et imperium, latissima regna, triumphos
Stultitiae cantabo Deae, cui summa potestas
Et cui Turba Deorum, dum lusibus atque cachinis
5Olim forte vacat per laeti compita caeli,
Hanc cernens captam mente et laborare phrenesi
Molliter arrisit, plausu et blandita iocoso
Donavit cessitque sibi quod quisque teneret
Inscitiae hac lege ut quam vellet, parte retenta,
10Partiri posset reliquum quo prona voluntas
Flecteret alternos animos, aevoque futuro
Haec tutela foret, Domina et Regina Furentum.
Forte ioco huic tali Risus Deus affuit et, quum
Ipse Deam facie et gestis linguaque referret,
15Huic fuit addictus comes et collega perennis.
Abste ego nunc supplex, divina Insania, posco
E caelo ad proprium dignata illabere munus.
Gratia si qua tibi est nutu concessa Deorum
Depluat in nostrum foecundo ex ubere pectus,
20Et mecum lymphata canas tua grandia Gesta.
Scis etenim quantum fatua est humana facultas,
Quodque opus omne suum stultum est et fabula vana.
Omnia nam penetras, tua magna potentia totum
Orbem sola regit, sacro quia numine plena
25Cuncta tuo et subter curva testudine nil fit,
Ni fueris consulta prius ceu syrticus Ammon.
Quem tu Diva foves, cui se tuus undique totus
Spiritus insinuat, subiens penetralia mentis,
Ipse graveis casus et tela minantia sevae
30Fortunae aspernens, sortemque et fulmina ridet.
Tu mellita animos quadam dulcedine mulces
Ut, quum primum aderis, quidquid grave, quidve molestum est
Conversum in risus laetos agat esse dolentes.
Tu condimentum es, cunctisque accomoda rebus
35Te sine militibus non contigit aurea palma,
Te sine frigescet recitans ad pulpita rhetor,
Cum Musis sine te ridebitur alma Poesis,
Esuriet pauper medicus, numerosa mathesis
Nullam habitura fidem mendacia larga sonabit;
40Cumque suo nulli placitura est musica cantu.
Te sine nil gratum finget pictura figuris;
Mimmicaque ars penitus cum gestu explosa iocoso est.
Te sine pro Nireo Corytheus esse videtur;
Et pro Narcisso rugosum Nestora dicas;
45Susque loco altiloquae censetur stare Minervae.
Te duce quisque trahit vitam sub pectore laeto
Et sua cuique placent, pariter nec poenitet ullum
Stemmatis, ingeniique sui, patriaeque, locique;
Sed se foelicem, generosum, seque beatum,
50Et regem et solum sapientem se putat esse,
Morio sit licet hic et, te suadente, professus.
Unde fit ut Scythici patriam mutare recusent
Cum Siculo; Psillus steriles non mutet agellos
Cum Latio; ac Morinus dites nil pendat Athaenas.
55Moeonidi haud Bavius, nec Moevius ipse Maroni,
Marsia nec Phoebo, nec olori cesserit anser.
Denique nec quisquam traducet molliter annos,
Addictus nisi sit sacris numeroque tuorum,
Aut hilari hunc facie aspicias et fronte faventi.
60Ergo tuo auspicio zephiris dabo vela secundis.
Lubrica dum teneris aetas deducta sub annis
Pendet in ambiguo quem praestet prehendere callem,
Monstravit samia exemplar mihi littera vitae.
Ingressus rationis iter multumque vagatus,
65Sub mentis speculo vidi quam maximus error
Falleret humanum vulgus, quantum irrita sit spes,
Quam vanae sint curae hominum tormenta labores,
Quam vanum studium, vanus conatus et artes;
Et nihil esse aliud vitam hanc praeter vaga caeca
70Lubrica stultitiae risu cantanda soluto.
Dehinc semper manibus, pedibusque et pectore toto
Impense studui hoc, id sum molitus et unum,
Ut fatuos premerem affectus curasque fugarem.
Hocque diu saxum volvens, iam, pace reperta,
75Factus eram voti compos, nostrisque fugatis,
Nulla mihi angebant externa negocia mentem.
En subito assurgens aliena insania motu,
Seu propria haec fuerit nostroque innata cerebro
Iam mihi quaesitam certat turbare quietem
80Nec spirare sinit, nedum requiescere, sed nec
Dormire usque adeo petulans male suada gravisque est.
Ambiguas nec tot narrant variasse figuras
Prothea, quot renovat mutata haec bellua formas.
Inque dies sumit tantum sibi roboris, ut si
85Mutus et elinguis, seu rana seriphia sive
Harpochrates fierem, vel si praefixa palato
Aut labris consuta foret mea lingua, tacere
Nequaquam posset caneret quin devia vulgi
Consilia, ac steriles actus, et inania vota,
90Quae numero tot sunt, quot habet vaga sydera caelum,
Quot frondes silvae, pisces mare, littus harenas.
Unde licet cupiam chartas stipare capaces
Materies tanta est, tam lata est copia, quod me
Sic tenet attonitum, perplexa mente vagantem,
95Ut neque principium, nec prima exordia rebus
Anxius inveniam. Sed si mea perfluat ora
Pimpla, vel Eurotas, Permessi aut Phocidos undae
Stultitiae nequeam meritas percurrere laudes.
Haec mortale genus, suasu faciente potenti
100Lactat et irretit, laqueat, blanditur, inescat
Attrahit applaudens, ac, ut maga, fascinat omnes.
Numine nescio quo veniat sibi gratia tanta.
Facta adeo est petulans domina, imperiosa, superba,
Ut caput insertet, seseque intrudat ubique
105Et coniuratos tot habet, tot nacta sequaces,
Tot tenet et captos, ut pene subegerit orbem.
Nunc mage quam solita est Dea strenua saevit et instat,
Ut reliquum subigat, (quamvis quota portio desit);
Vaesanos equites acuit, fatuasque phalanges,
110Sed totum est agmen secta partita bimembri.
Selegit quosdam, dextro quos provida cornu
Heroas uti delectos inserat, hosque
Praecipue caros habeat, teneatque fideles,
Mulceat et caput his, voltuque inspectet amico.
115Hii sunt ingenue stulti, qui sponte fatentur
Esse suos, fatui existunt, fatuosque videri
Ac esse exoptant, nec adest sapientis in illis
Unciola, aut obulus; sed totus, quantulus hic grex,
Nil nisi stultitia est, propriis innata medullis.
120Si bene metimur, si vero credere fas sit,
Nec potior status est, nec vita beatior ulla
Hoc hominum genere est, quos nulla angusta remordet
Cura, nec anxietas, rerum nec avara cupido;
Non metus, aut odium, livor, lamenta, querelae,
125Terricula et larvae, lemuresque in nocte timendi;
Nec pavor armorum cruciat, mortisque futurae,
Non caeci incursus animi, subitique tumultus,
Nec pudor, aut maledicta nocent, infamia, nec vis.
Sunt vere ut Superis sacri, quia nemo nocere
130His studet, immo et ab his retinet fera bellua morsus.
Pectore quidquid habent, quidquid vel mente repostum
Vultus id exhibuit, vel sermo prodit apertus.
Purave simplicitas non astu ducta, nec arte.
Insuper hoc addas, quod nedum hii tempus ad omne
135Cantillant, ludunt, rident, semperque iocantur,
Sed reliquis (aderunt etiam si forte gementes)
Gaudia, festa, iocos, lusus, risumque tulere;
Hos veluti dederit mundo indulgentia divum,
Quo mentes hominum querulas, ac tristia corda
140Exhilarent, miseroque e pectore moesta levarent.
Denique tam cari, tam grati, tamque iocosi
Principibus, summisque viris, ac regibus ipsis
Ut pro delitiis teneant, nec posse sine illis
Prandere, aut molli pluma captare soporem
145Testentur, nec stare diem, durare nec horam.
O grata, o dulcis soboles, iucunda, beata,
Et cognata Deis, foelici nata sub astro!
Dum vivis laeta es, multo mage, morte perempta,
Laetior, elysias recta contendis ad Umbras.
150Ocia dumque trahunt animae, dum prata peragrant,
Lusibus usa tuis, Maneis et corpora functa
Allicis in risum et secum comitata vagaris.
Unde ego te veneror, nec posthac nostra tacebit
Lingua tuas laudes, quin magna volumina de te
155Cantando pingat, populis monumenta futuris.
At nunc (parce, precor) graviori tracta cothurno,
Maius opus texens, cornu quos Diva sinistro
Stultitia instruxit, versu cantabit amaro.
Hic hominum numerus fallax, abstrusus et acer,
160Quo nihil callidius, nihil et versutius ispo;
Commentum totus, fraudes, ars, techna, dolusque;
Empusaque magis varius, Vertumnus ut alter.
Prodere se stultum non vult, renuitque fateri.
Duplicibus loquitur linguis, quarum altera verax,
165Altera mentitur; sed conductura sibimet
Proferet in medium; pariter nocitura tacebit.
Sicque aliud fingens secreto in pectore condit
Longe huic dissimile et diversum lingua loquetur.
Mortales inter sapientis imagine ficta
170Praeferri certat, primamque attingere partem.
Nec satis hoc scelus est; rabida haec et subdola turba
Semper sollicita est, semper vaga, semper anhelans
-Seu puer aut iuvenis, seu vir, seu stulta senex sit,-
Quo rapiat, cumulet, dominetur, tendat ad alta.
175Hinc ego bile tumens stultum hoc, immane, prophanum
Atque bilingue genus, tamquam tibi Diva rebelle,
Persequar. Hoc tendit resonantes pectine chordas,
Hoc iecori bilem stomacoque accendit orexim,
Hoc mihi materiem, modulatis versibus orsum,
180Ingenio vires, cantusque et verba ministrat.
Quare ego - quum videam tanta caligine volvi
Humanos sensus, proprioque a semine gentem
Degenerasse rudem, et, penitus ratione fugata,
In pecus informe et truculenta in bruta labasse
185Sanari ut nequeat si mille epithemata fiant
Si totidem succos, si mille cathartica, mille
Ebibat anticyras, totum si gramen et herba
Helleborum fieret, fieret mare totaque tellus -
Sollicitus siqua aegrotae dare pocula possem
190Vel medicas adhibere manus, miseratus iniquam
Efflictim indolui sortem et mecum ipse volutans
Tabificum hoc vulnus possitne e corde revelli,
Tentandum statui. Quod si radicibus amplis
Altius intrarit quam quod se posse mederi
195Promittant medici; saltem lenire furorem,
Tollere si nequeo, liceat vanosque tumultus
Sedare atque homini meliorem tradere mentem.
Unde ego, quo post me quaecumque advenerit aetas
Stratum noscat iter recta rationis amussi,
200Desipiatque minus, fallaci nube remota,
Tot quot habet mundi cultores machina passim
Ad sanos volui monitus vitamque beatam,
Vera bona et nondum rudibus vulgata vocatos,
Quos veluti monitor, grandi sic voce citabo:
205"Surgite, sopiti mortales, surgite, clamo".
Clamor et hic reboans surdas circumsonet aures,
Voxque per abstrusos mentis penetrata recessus
Excitet attonitos, stimuloque ita pungat inhertes:
" Terrigenae o fatui, captique o lumine talpae,
210Quidnam aliud vita haec quam scenica fabula quaedam
In qua procedit vario gens abdita cultu,
Quisque suas peragit partes et munia complet? "
Sunt homines mimmi, ars ludi, mundusque theatrum,
Fabula mendaces curae, Fortuna coragus,
215Qui prodire iubet quemque in proscenia; saepe et
Sub diverso habitu variatum ducit eundem,
Ut modo purpureum qui regem gesserat, hic mox
Exutus trabea et posito diademate, egenum
Servum agat aut mimmum trita sub veste latentem.
220Et modo qui choreas cantu saltabat amoeno
Egreditur lachrymans et tristie funera deflet.
Sic vos saepe iocans sors improba tollit ad astra,
Hinc cito praecipites Herebi detrudit ad oras.
Ergo, o ridiculi scurrae, qui voce manuque
225Orbis in hac scaena numerosa luditis arte,
Personam induti variam, et qui mente sepulta
Degitis ut pecudes procul et custode remoto,
Saltibus elysiis spretis, ubi pascua laeta,
Abrotanum et tribulos, absyntia amara, cicutas,
230Taxum ac urticas mundani pascitis horti;
Inscitiaeque merum pleno deducitis haustu,
Quo ruitis stulti in praeceps? Quo devia turba
In vetitum properas, deperdita vallibus huius
Tartarei nemoris, sunt tensa ubi rhetia mille,
235Mille subis laqueos, haec dum deserta peragras
Nescia quod vitae munus tenearis obire;
Aut ludos quos sis mundi exhibitura theatro
Vel qua te superi formantes lege crearint?
Non ideo natura parens, nec cura Deorum
240Munitum ratione hominem, mentisque capacem,
Attulit in terras grata ad stipendia vitae
Quo miser, heu, pereat curarum turbine et aestu;
Quo fera bella, necem, gladios sequeretur et arma;
Quove per omne nefas consuescat vivere raptus,
245Atque auri rabie miserorum sanguine pasci;
Nec quo fraude, dolis, techna flueretur et arte,
Illicitae nec quo Veneris portenta subiret.
Tolle homo, tolle oculos, mentis te absconde recessu;
Cerne, vide et pendas sub quo tu foedere mundi
250Veneris in pelagus, regno demisse paterno.
Nosce, precor, quid sis et quem tua reddat imago,
Qualia cum sacro teneas commercia caelo,
Et cui plus dederit divini luminis Author,
Qui penetrat vivitque tuos diffusus in artus
255Affinemque tuam voluit sibi iungere mentem,
Et dare sublimes oculos ad sydera sursum
Ut reperire queas, propriumque videre parentem.
Cur decus ergo tuum, caelo delapsa propago,
Marcenti hoc stabulo sepelis, caenoque volutas?
260Nonne vides, si tecum habitas, ni desipis, esse
Omne hominis vanum studium, vanosque labores?
Omne et opus nostrum, quocumque ab robore fulctum,
Deficere ut mancum, variabile, putre, caducum?
Paulum curre, precor, per saecula temporis acti,
265Nil stabile invenies; verum, compage soluta,
Cuncta ruunt pessum fato damnata potenti.
Vidimus en aliquos liquidas equitasse per undas,
Mole super posita et structo super aequora ponte.
Hinc alios tumido vaga flumina, stagna, lacusque
270Eripuisse mari, limphasque hausisse fluentes,
Atque solo medio maria acclusisse retenta:
Perforat en alius cautes, et viscera terrae,
Moxque illuc intrans carpenta atque agmina ducit;
Velificant alii praerupta cacumina montis,
275Oppositas alpes alius scopulosque nivosos
Multo opere et flammis et vi diduxit aceti.
Cerno immane genus magno sub pectoris ausu
Traducuntque illinc classem, mirabile factu,
Aggressum superos, congestis montibus alte.
280Haec tam magna stupens miratur nescia turba.
Praeteriere tamen cuncta haec et fabula facta.
Hos ego conatus vanos operosaque gesta
Subsanno, aspernor, plenoque haec risimus ore
Tamquam opus insanum, stultae praesagia mentis.
285Intereunt populi, regiones, moenia et urbes,
Assyrii grande imperium tenuere potensque
Assyriis Medi victis Asiaque potiti
Hostibus exuviae Persis et praeda fuere.
Sic pandioniae numeroso milite Athenae
290Ismarios domuere duces, Bisantia regna,
Bosphoron, Euxinosque aditus, Tanaimque nivalem,
Sarmaticas vires, Colchos Phasimque Getasque.
Sed subito assurgens victrix Lacedaemon ubique
Caecropidum fastus, pugnantiaque arma repressit.
295Et Peloponesso evicta Danaisque subactis,
Longius haec quam fas fines porrexerat ausu
Cuncta terens avido. Sed enim Thebana iuventus
Dentibus anguigenis genita et mavortia proles
Hanc subigit, grandi rerum ditione potita.
300Hinc populus Macedo Dircaeos viribus auctos
Funditus evertit; successusque improbus in se
Exacuit gladios et ob hoc mera fabula factus.
Magnus Alexander victor tot regna, tot urbes
Tot populos domuit; Manes, mare, flumina, montes
305Terruit; inde alium affectans quem perderet orbem.
Quid tamen? Cecidit, moritur, tot saeva laborum
Millia, tot curas parvo sub marmore clausit
Mors rerum domitrix, nostros quae sola furores
Comprimit indomitos furtim, cogitque fateri
310Ridendi quam sint humana negocia, ludi.
Dic ubi delitiae Medorum? ubi perfida regna?
Dic ubi nunc Argi? Vel ubi Latonia Delos?
Aut nelaea Pilos, Salamis, vel Sparta, Mycenae,
Olenosque Iovis nutrix, ephyraea Corinthus,
315Ac phoenissa Tyros, Pleuron meleayria Amicle?
Maxima Dardanidum fuerat iam gloria; sed nunc
Vepreta, et sentes ubi clarae moenia Troiae.
Prisca semiramiis Babylon celebrata tropaeis
Corruit et bibulas nunc fert deserta papyros.
320Quid fuerat quondam Carthagine clarius armis?
Nunc carecta tenent, paliuri et canna palustris.
Reddiderant olim celebrem Nilotida Memphim
Ardua Pyramidum moles grandesque colossi,
At modo nulla vides operis vestigia tanti;
325Quidquid in his fuerat pulchri longaeva vetustas
Dentibus absumpsit rabidis. Sic cuncta repente
In nihilum redeunt, nihilo quae exorta fuere.
Ingredere o Romam, quaeso, qua nulla fuit vis,
Maiestasve prior, nec gloria clarior ulla,
330Nec maius sub sole decus, dum fata tulere.
Altius hinc repetas veterum monumenta Quiritum
Marmora vel Thermas, pontes, spatiosa Theatra,
Atria cum statuis, arcus, Fora, Templa, Columnas,
Obruta cuncta iacent dumis disiectaque passim.
335Adverte et ducas per tempora singula mentem
Aetatumque gradus; sedes ubi Romula tellus
Quot gentes tenuere prius! Quot signa, quot hostes,
Imperia, et populos, diademata, regna, tyrannos
Roma dedit pessum, dum mundi sceptra subacti
340Transtulit in sese! Quot ibi post fata Quirini
Viderit indutos trabeam! Quot, consule abacto,
Augusto in solio steterint, sanctoque senatu,
Quotque ubi Pontifices sacrata in sede reposti!
Quos si ubi sint quaeras, tenet hos sub ventre capaci
345Magna parens clausos, sive alta silentia Ditis,
Longa vel oblivio, vel sidera clara receptos,
Profuit ergo nihil gentes stravisse superbas,
Imposuisse iugum victis, domuisse vel orbem,
Tot mala, tot duros olim exanclasse labores.
350Vanum opus hoc fuerat, vanus fuit exitus inde.
Sic fumus et praesens et fabula vana sequentum.
Obiiciet fortasse aliquis clarissima gesta,
Nec virtus poterit tenebris nec fama iacere,
Propterea vivet. Fateor sua nomina pulchrum est
355Porrigere in longum, quae postera censeat aetas.
Ecquid tum fuerit, somno demersus in alto
Aut nihil omnino sentis, aut tu graviore
Districtus studio mortaleis quaerere curas
Non potes, aut non vis; id, si dum vita superstes,
360Gesseris, hospitium quo tu mereare deorum.
Sic nos - heu, facimus! - non solum fabula fleti;
Sed sumus et vivi. Dicas quid languida firmi
Possidet aut certi vita haec, nam caeca ruensque
Volvitur in tenebris. Frustra speramus adempta
365Posse frui requie, cursus, auramque secundam
Poscimus incassum, trudit nos saeva Charybdis
Saepius in Scyllam, Scyllae de fauce revulsos
Absorbent Syrtes, aut aggere vallat harena.
Nullaque pax animi, nulla est sincera voluptas;
370Nulli laeta dies agitur sub dulcibus annis;
Pectora solliciti subeant agitata timores
Et curae vigiles, trepidique per omnia casus.
Quid sumus, - heu, tandem miseri! - nisi plena doloris,
Marcidaque eluvies, morti subiecta caducae?
375Hoc age, tende animum; curramus, quaeso parumper
Per vitae parteis nostrae: Pueritia primum
Quid firmi nacta est? Equitavit harundine longa
It, venit et rediit, crebro terit omnia saltu.
Mille agitat ludos, semper nova ludrica tentat.
380Nunc pavet ad patris monitus, ad verba minasque;
Nunc fugit imperium, metuit nunc verbera matris.
Nunc adeunda scola est, tacito quam murmure tristis
Devovet atque illam lachrimanti lumine adivit.
Nunc pila nuncque trochus ludos tribuere nucesque,
385Lusit et astragalis, par impar, ducere filo
Plostellum didicit visco vel fallere muscas.
Nonne hoc ridendum? Non haec iocularia sunt? Sunt.
Quom vero improbior facta est et adulta iuventus:
Iste canes vel equos, hic caeci praelia amoris;
390Hic choreas, modulos alter vel musica plectra;
Servorum ille gregem, thaedas hic nescius optat;
Hunc vestes tyriae, tenet hunc sua forma decorque;
Hic cupiet magnis servitum regibus ire.
Haec studia, hicque labor non sunt mera somnia? Quidni?
395Quis furor, o caeci; quae tanta insania menti est?
Innumeros nutrire canes, qui cuncta fatigant
Latratu horrisono vomituque et stercore foedant.
Quidve feras caveis mulces? Si, perfide, nescis;
Debetur cibus hic miseris. Acteona, quaeso,
400Sume tibi exemplum: Canibus quos paverat ipsis
Praeda fuit. De te recitatur fabula, fies
Tu fera ut Actaeon. Sed equos quae tanta phrenesis
Pascere te stimulat? Sternax, immite, superbum,
Indomitumque animal, nodis ac fune ligandum,
405Quod semper rodit, consumit, devorat. At dum
Stipatus fuerit venter, petulansque saginis,
Calce petit dominum, sella vel forte sedentem
Excutit in terras. Si raptim currere oportet,
Non audit stimulos; coeptum si figere cursum,
410Mordicus apprehendit frenum, cursuque citato
Te rapit in praeceps; fuerit si forte fremendum,
Hiscere tunc renuit. Verum si quando latere
Est opus, hinnitu et fremitu super intonat aether.
Sic canibus vel equis diceris bestia maior.
415Si sequeris tenerum vagus et delirus amorem,
Nulla minus constans vita est, nec acerbior ulla
Nunc audire licet laetum se dicere amantem:
"O me foelicem! noctem o sine fine beatam!"
Et modo duritiem doluit, modo flevit amicae.
420Nunc citharam ad numeros tendit, nunc nocte silenti
Ante fores Dominae queritur, nunc carmina mittit.
Nunc gemit; heu miserum, quae bellua caeca Cupido
Me tenet obsessum, lacerat, fodit, enecat, urit!
Hic natat, et renatat; dedit haec sua colla capistro.
425Hii sese iugulant, haec arbore lapsa pependit,
Haec sublata pyra secuit sua pectora ferro.
Talia quid, rogo, sunt? An non haec plena cachinno?
Cogimur en alium nostris appingere chartis,
Qui vagus inconstans iuvenili tractus amore,
430Ductus ab inscitia potius vacuoque cerebro
Exercet choreas et saltu membra fatigat.
Stultius aut levius quidnam quam pene furentes
Cernere femellas volvi circumque rotari;
Sub giro assiduo, dextra modo nuncque sinistra;
435Vel tolli sursum saltu, vel ad ima relabi?
Sis licet ipse siti exustus, liquefactus, anhelans,
Tunc magis insistis sudore et pulvere mersus.
Tum Venus inspirat flammas, animosque Cupido
Exacuit segnes, ludunt oculique manusque.
440Alter in alterius tunc furtim immurmurat aure,
Suspirat, narratque suos tum quisque dolores.
Aspice quid pariant choreae, sunt et caput et fons
Et stimulus Veneris, scelerumque uberrima radix,
Nequitiae semen vivax, illicia, fomes,
445Esca libidinibus, mentisque ruina pudicae.
O fatue, o demens, o beta insulsior ipsa
Hoc ferri circum, per girum quaque revolvi,
Quidnam aliud praeter furere et vertigine duci?
Attrahor ad laetas gentes, quae musica plectro
450Instrumenta movent, cantu comitante sonoro.
Articulata iuvant dum te discrimina vocum,
Concentu harmonico modulanti e gutture ducta;
Dum tonus, emitonus; dum chroma et nota diesis;
Dum spatia atque genus, schysma et systemata, phthongi
455Symphona et apothome, melopeia, intensa, remissa;
Dumque vagum e stanti, dumque ad grave tendis acuto,
Tempus inane ruit, nullo revocabile cantu.
Esto, age, turbatas mentes et tristia corda,
Vexatosque animos citharae modulamine places;
460Carmine vel melico resonans tua fistula vel vox
Mirantes volucres, tellurem, sydera, pontum
Attrahat, et stupidi veniant ad littora pisces;
Deponant rabiem venti tonitrusque fragorem;
Pectine vel fidibus valeas calamoque loquaci
465Sensificare nemus, montes animare, ferasque
Mulcere et duris immittere cautibus aures;
Ad cantus permulsa tuos feritate remota
Turba celer volitet stygio demissa profundo;
Nulla tamen tam dulcis erit, tam grata, potensque
470Harmonia aut tam suave melos, quod solvere dura
Fixa necis decreta queat paulumque morari.
Captantes rithmos at tu dum voce retexis,
Dum nimium tibi stulte places, inopina ruit mors,
Quae te delitiis captum et nil tale putantem
475Strangulat, et numeros vocisque intercipit usum.
Sic mutum corpus, cantataque fabula restas.
Heu, quam praestaret plorando ad gaudia duci
Quam labi in poenas aeternaque damna canendo!
Nunc mihi sese offert risu cantanda profundo
480Stultitiae species servorum obsessa catherva.
Hii sunt qui tumidi vento fastuque levati
Innumeros pascunt comites, non utile vulgus.
Quam vere es demens famulis qui alimenta propinas!
Hos fidos credin? Mentiris. Ipsa ruina
485Est servile genus dominis; tot tela, tot hostes
Secreti, tot erunt fures, tot vasa veneni
Quot famuli; tot sunt rixae certamina, lites,
Tot mala, totque tubae, tot bella et damna, tot ignes.
Omnia rimatur, retegit, resupinat, adurit,
490Devorat, absumit, diversat, prodigit, aufert,
Dilapidat, pappat, demergit ventre capaci;
Eructat, potat, mingit, latus incacat omne.
Scire volunt quid agas et quid mediteris, at illud
Quod iubeas nescire student, et fingere surdum.
495Omnia se sapere insimulant, quum nil tamen ipsi
Nosse velint, nisi quod suadet gula, venter et esus,
Ocia, segnities, plumae, sopor, atque libido.
Utile servitium spondent; sed tempore parvo
Ius domini usurpant, omnique tyrannide peius
500Imperium arripiunt nullo tollerabile pacto.
At post quam fueris damnum et convitia mille,
Mille dolos passus, mercedem solvere oportet.
Unde tui famuli, fatuos quos saepe putaras,
Te sibi persimilem reddent, aut stultior ipsis
505Paulatim evades ridentis fabula vulgi.
Stultitias inter dicenda haec maxima grandes
Unica, praecipua, excellens, et digna corona
Quae maga, cantatrix, quae dira venefica, saga
Sic ligat insanos homines, sic fascinat ut se
510Vendat liber homo, dum stulte et sponte subintrat
Vincula conubii et muliebri se implicat hamo.
Quisquis es, o moneo, tantum furiosus et expers
Consilii ut paulum expertus male cautus et errans,
Qui labyrintheos flexus ambage recurvos
515Nescius ingrederis; vigila, sapientius ito,
Pande oculos, et quae tendantur rhetia spectes.
Ardua res coiux, provincia dura, molestum
Est onus, hac una gravior neque sarcina menti,
Assiduum est crucium coiux, est poena perennis.
520Supplicium internum, pendensque ad colla capistrum.
Non tribus haec horis; sed totius hospita vitae;
Hospita, quid dixi? Potius tibi forsitan hostis,
Quam nisi defletam liceat depellere lecto;
Marcida sit quamquam pedecosa et morbida pestis.
525Si tibi contingat vitiatis moribus uxor,
Uxoris vitium truncandum aut germine primo
Aut forti stomaco tacita sub bile premendum.
Si formosa nimis, pedibus tibi iuncta cathena est,
Quam nisi mors solvat. Iactura en altera forsan
530Cum populo communis erit. Si foeda vel aegra,
Haec odio facili digna est, et fuste fuganda.
Si menti id sedeat; penitus cervice subacta
Ferre iugum et forsan pacto percussa fides est,
Siste pedem atque audi quid sit tolerare necesse:
535Dum nova nupta domum veniet comitata tumultu,
Pascendi quot erunt, satianda est turba tuorum
A proavo veniens, quos longa adoleverit aetas.
Quare age quicumque es, quem olim tam dira cupido
Instimulet, dura et terdenos differ in annos,
540Tecum agitans quid agas an non ducenda sit uxor.
Quom super his cautus parteis discusseris omnes,
Tunc cape consilium quod caelum obiecerit; sors
Si differre neges et res uxoria cordi est,
Tota domus primo pictis velanda tapetis;
545Prandia, syllatum, genialis coena paranda
Proque gulae stimulo primo certamine dandi
Saccarei pinus nuclei suavisque placenta
Saccarea, et piperi tuso mustatia mixta.
Vinaque convivis, quocumque exorta sub orbe
550Vitibus omnigenis luxu tribuenda fluenti:
Mollia cum austeris, Cretensia, Lesbia, Chia,
Massica, Setinum, Graecum, Trebulana, Falernum;
Tuceta et lardum, volucres, piscesque, feraeque;
Muria, sapa, garum, mel, passum, mulsum et acetum,
555Oxiporum, et gustum revocantes mille moretti;
Pastilli, artocreae, globulique et crustula, pultes,
Cinnama, thura, piper, quod habent vel Bacthra vel Indi;
Limpha rhodina pluat tandem et bellaria mensis.
Hoc si non satis est, terdena repotia fiunt.
560O nimium infelix, multum o miserande marite,
Si potes hos sumptus, si tot dispendia ferre!
Accipe maiora his, erit haec quota portio damni.
Si ditem capias clarove e stemmate speciosam
Quando ea delitias et prima crepundia, puppas
565Atque puellares lusus ommiserit; inde
Tendet ad ornatus varios nimiosque ferentes
Munditias sumptus et, amat quos foemina, odores.
Succina vult collo, coralia, Gorgone nata,
Quaeque ab erithreo portantur littore, gemmas,
570Berillos, aurum digitis, adamanta, smaragdos.
Adde quod, invito te, habitus numerosus emendus,
Stola, periselis, et murenula, flammea, Cyclas,
Spirula, rheticulum, mitellae, et hyantina lena,
Umbella, armillae, strophium, redimicula, zonae,
575Sericeae vestes, capital, stalagmia, spinter,
Pecten, acus, forfex, caligae, sandalia, socci,
Flabellum, torques, speculum, calamistra, nitellae,
Ancillae, manni, mulae, phalerata pilenta;
Ulterius sed quid? Plura his non dicta relinquo.
580Procedit stibiata foras, compage supina,
Aedificata caput, gressu circumvaga lento,
Tota rubens phuco, facies ut vitrea fulget.
Haec super his tormenta malis adiungito: Quodsi
Uxor erit sterilis, semper tu, aut illa, quereris:
585Heu, heu, nos miseros! orbi moriemur, et haeres
Externus nobis succedet; et advena nostras
Marmoreas aedes et praedia culta tenebit.
Sin fuerit foecunda nimis, si saepe puellas
Innumeras pariat, tanto maiore dolore
590Creverit anxietas quanto numerosior est grex.
Hinc premeris cuinam hasce loces apteve marites;
Unde pares dotem aut unde alimenta daturus.
Ediderit si forte mares, tunc tempore toto
Angeris ut bene sint nutriti, ut sint bene structi,
595Ut dites auri qua possis fraude relinquas.
Sin de plebe satus fuerit, si pauper uterque:
Aut erit agricola, aut opifex, operasve locabit;
Nunc arat aut iungit tauros, vel aratra reportat;
Nunc serit aut occat, rastroque exossat agellum;
600Vel spinis mundat segetes vel falce recidit.
Si sua Deiphobe, Nestor sua tempora prestet,
Semper egens vivet, semperque laboribus instans,
Fractus, inops, ventrem semper male pastus et aeger.
Hoc quoque vel gravius subiens uxorcula fatum;
605Nunc suit, aut resuit, currit modo pectine telas,
Pingit acu, aut purgat pannos, modo sarcinat, aut net;
Nunc deducta colo glomerat, patinas modo tergit,
Aut scobibus casulam, sternit nunc vile grabatum;
Flaccida nunc natis plorantibus ubera praebet,
610Vel pecudes mulget, seu laeta in pascua ducit.
Si quandoque vacat festis exempta diebus,
Exercet lassata choros, sudore liquescit;
Vel salit, aut resilit saltu sublata per auras.
Sis miser an locuples igitur, cuicumque sit uxor
615Numquam pax tecum tecto victura sub uno est.
Immortale tibi fuerit, dum viva, duellum.
Numquam lite thorus, numquam tua mensa vacabit.
Connubium facies cum coiunge, ad ordine verso
Pax, amor et requies facient divortia tecum.
620Nam muliebre genus querulum, crudele, superbum,
Molle, bilingue, vagum, inconstans, leve, mobile, praeceps,
Impatiens, fallax, insulsum, debile, mancum,
Lascivam, petulans, varium, intractabile, mordax.
Scire quid ulterius stimulas? Est foemina tota ars,
625Tota dolus, tota insidiae, temeraria tota,
Totaque garrulitas, rabies, et tota venenum.
Irae odiique memor, gravis, impetuosa, cruenta,
Lege simul cum mente carens ratione, modoque;
Quae voluit non vult; quae noluit ipsa reposcit.
630Nunc sapit, inde furit, parcit modo, deinde refundit.
Hinc gemit, hinc ridet, tacet hinc, modo garrit inepta;
Nil sibi tam simile est quam quod sibi vana repugnat.
Quid plura? Assidue studet hoc, hoc tendit ad unum
Dedecori quo sit semperque molesta marito.
635Si quid habes duri et moesto id sub pectore volvas,
Haec sibi te infensum dicet stomacata furensque;
Si quandoque cibo abstineas, sordere tibi res
Indignata suas clamat; si forte graveris
A somno, Venere externa tibi languida membra
640Acrius improperat; melius foret ergo catellam
Pascere quam liceat, si sit morosa, fugare.
I nunc, et crucibus vitam his committe ligatus,
In scythica tamquam laniatus rupe Prometheus.
Stultitia haec praeceps nonne est similisque furori?
645Imperiosa nimis dementia perdita et audax
Defessam aggreditur mentem, licet ipsa repugnet.
Non alia inferior, duro at scalpenda metallo;
Quod sit tam tumidus quisquam, frontisque supinae,
Tam vacui et capitis qui dum studet ire per ora,
650Monstrari et digito vulgi, summoque teneri
In pretio, vendit villas, vineta, bovesque
Purpureas ut emat vestes, ut pendeat illi
Picta clamis tergo vel serica pallia iactet.
Ad quid tot vestes? Quid tanta insania cordi?
655Nullam aliam ob causam nisi vis abstrudere caecos
Corporis infecti morbos sub tegmine ficto,
Si quod foedum ulcus natura infuderit aut si
Sub proprio vitium tumet pulmone locaris,
Nam cunctis mos est ut quae sint manca vel aegra
660Impense occultent, veluti statuarius ipse,
Si incidit in mendam, lignum vel marmora scalpens,
Contegit id subito vitium; si pictor aberrat,
Dum fingit vultus, alio celer ipse colore
Subtegit errorem. Muros caligine, fumo,
665Sive situ foedos albo incrustare solemus,
Pigmentove alio, dum quod deforme tegatur;
Sic te, ni fatuus, cultu quandoque pigebit
Exteriore frui quoties tecum ipse revolves
Quid sub eo latitet; vota improba, foeda, superba,
670Scilicet omne scelus. Nam nulla supinior usquam
Ambitio visa est; nec res insanior ulla
Vestibus in tyriis quam vanum condere fumum.
Praeterea quidam surdas iam reddidit aures,
Ut sua sit nostris augusta ignavia chartis
675Illita, ne pereat longi sub dentibus aevi.
Scribone vel taceo? Sed dicam. Hic, iudice se ipso,
Pendit se tanti, de se presumit et audet
Ut credat cunctos homines superare politis
Moribus et cultu et forma et sermone rotundo,
680Ut decus omne suum Superis, ut lumina Phoebo
Subtraxisse putet, forma superare Napaeas.
Obvia si specie insignis fit forte puella,
Componit subito crines, componit amictus,
Prospicit ut deceant gressus, oculi, ora, manusque;
685Si confert oculos oculis, si laeta, petulca
Molliter arrisit, tunc se speculatur ubique,
Tunc placet ipse sibi nimium bellusque videtur.
Iam sibi rem factam, demens, votoque potitum
Quam male coniectat. Voto potiatur et ipso:
690Sit formosus Hylas, Nireus sive alter, Adoni
Huic Charitum numen, Veneris se gratia tota
Fuderit ubertim, proprio spoliata decore;
Dic, rogo, capte oculis, quid tamen talia prosunt?
Nonne vides quam forma fugax, quam labilis et quam
695Currere festinet raptim, velut umbra, iuventae
Flosculus? ut sole exustus gelidave pruina
Languidus et tenui vix ortus decidat aura?
Quid nam opus est monitu? Nonne haec manifesta quibusque
Quam cito, quam velox haec florida praeterit aetas?
700Gloria nulla magis mendax quam forma; nec ullum
Est brevius quam forma bonum; nunc ridet amoeno
Flore nitens, at mox, oculis mirantibus ipsis,
Subducens furtim sese evanescit. At ecce
Iam subeunt rugae, subrepunt vertice cani,
705Cincinnique cadunt, perdit coma flava nitorem.
Livescunt dentes, aurisque obtusius audit.
Labra, genas, nares, vultus, frontemque serenam
Invadit pallor marcens et lumina clara
Fusca tegit nubes, dorsum curvatur in arcus,
710Aut, heu, mors latitans successibus invida nostris
Obsidet incautos, semper cervicibus instat,
Imminet et tergo tenebris obducta silensque
Dum nil tale times, simulat dum longius esse,
Ecce fores pulsat, iam rupit limina, iam te,
715Sive bibas epulisque vaces somnoque iocisque,
Confodit, o dirum, o ferum, et implacabile Numen.
Ergo cinis pulvisque vagus tua laeta iuventus,
Sive erit hoc senium, fiet nova fabula; sic tu
Vivus et extinctus fatuos numeraberis inter.
720Est nova stultitiae species celebranda tropaeis,
Historiis cantanda novis calamoque sonanti,
Quae tantum invaluit stirpe et radicibus altis
Divelli ut nequeat quoquam nec robore nec vi.
Hii sunt, qui patriam dulcem propriosque penates
725Aufugiunt, quo se per celsa palatia regum
Perque domos patulas augustaque tecta potentum
Insinuent, tumidi ut vigeant popularibus auris,
Purpurei incedant, fastu comitante decoro,
Se dominos rerum credant penitusque beatos,
730Nidorem olfaciant, quem fuderit uncta culina.
O stulte, o demens, quam te tua cura fefellit!
Promam ego vel taceam, miserande, incommoda vitae?
Talia mens quamvis stupeat meminisse loquendo
Nemoque tam durus, vacuus pietatis et expers
735Ut, dum forte refert tot questus totque dolores,
Contineat lachrimas et ad has non concitet ultro;
Pauca tamen dicet, nec erit millesima pars haec.
Heu, quam grande nefas, quam o lamentabilis error
Esse homines adeo fatuos adeoque caduco
740Lumine, ut incauti, sensu et ratione carentes,
Captivos sese efficiant, sua iura relinquant,
Libertate cadant propria, dent colla capistro,
Sponte iugum subeant, et vincula dura subintrent,
Assiduos discant patienter ferre labores,
745Duraque servitia et minimum distantia morte,
Ad somnum alterius parvam captare quietem,
Ad stomachum domini coenam differre famemque,
Se spoliare suis, externos sumere mores,
Inque novos ritus sensim mutare priores,
750Nolle ac velle suum, se invito, saepe negare,
Denique, cum dominus cantat, pariterque canendum;
Ridendum, si ridet herus; rursusque dolendum,
Si dolet; atque suam faciem te sumere oportet.
Quod negat ipse, dura cum fronte negandum;
755Si probat haec, rursum (quamquam sint falsa) probanda.
Si caccat aut ructat sive id quod dicere nolo,
Assensu et plausu risuque et voce sequendus.
O misere, o nebulo, vacui o curruca cerebri!
Si tuus et liber, cur te, furibunde, locasti
760Aut pretio aut gratis potius, positoque decore,
Te ut venale pecus domini ad praesepe ligasti?
Quo stomachum laxes, ventremque famelice pascas?
Credin apud proceres et magnae nomina famae,
Ut ganeata tibi et saliaris mensa paretur?
765Talibus en surgunt vota oppugnantia votis:
Quando subis primam coenacula sive dietas,
Omnia plena scobis et stecore foeda canino;
Unctum vestibulum est, uncta hostia, limina, postes
Scanna, solum, tripodes, armaria, cista, cathedrae,
770Sunt unctae patinae, ciati, mantilia, mensae;
Saepe canes videas lingendo figere dentes
Tanquam illinc aliquid se sugere posse putarint.
Tam male, tam grave olens odor est, tam tetra mephitia
Naribus insultat, stomachum ut quasi nausea vertat.
775Quum vero accumbes, baculo resonante vocatus,
Undique truderis trudentemque ipse retrudis,
Dum mensas onerant primum, dum pocula ponunt,
Fex laletana datur sitienti, et lora secunda,
Aut acre omphacium, vel vis mordentis aceti,
780Vel quod in ardenti fastidit sole bubulcus.
Mucida deinde Ceres, panis vel nauticus, et quem
Furfureum dicunt, postrema in classe locatum,
Qui dentes agitet validos malasque fatiget.
Hinc vaccina caro fertur circumlita spuma,
785Bubalus, atque caper, lardum, succidia, vervex.
Quae tam dura cutis, tantum contracta, tenaxque,
Vix in ea ut gladius, possintque intrare molares?
Fercula deinde ruunt, pultes, et pingue polentum,
Iureque in hesterno caules venere recocti.
790Seu natalis erit, seu lux genialis agatur,
Sive dies celebres Saturni advexerit annus,
Sive parentales, seu laeta charistia fiant,
Vacca aderit semper, semper caro prompta suilla.
Si carne abstineas, divino ex ordine iussus
795Pelamides, trichiae, cordilae et aristula, tinnus,
Allia, caepa, cicer, lactuca, cucurbita, bulbi,
Rapa, fabae et milium veniunt pictique faseli.
Sed quom Pascha redit, carnes rediere bovillae.
At dum conflictum dentes coepere minaces,
800Lingua tacet, maxilla fremit, manus utraque fartit,
Ut videare cibum ex ardenti poscere flamma;
Sic tua milvina est, sic est tua caena canina
Ut potius cupias cyprii bovis esse merendam.
O mala conditio vitae, miseranda vel orco!
805O sors dura nimis, nimis aspera, saeva, sinistra!
O vita, o potius rabies magis anxia quam mors!
O vita infelix, vita irrequieta, molesta,
Sordida, difficilis, neglecta et acerba, gravisque!
Instruit insidias et mille pericula livor.
810Et te tam calcat, tam supprimit, aggravat, urget,
Ut caput oppressum numquam tibi tollere sit fas.
Tedia cum tuleris fastidia damna labores
Tempus et omne tuum frustra consumpseris illic,
Servitii et fidei dum praemia grata moraris,
815Te velut emeritum dominus praesepibus arcet,
Tamquam tu pedibus (syria ut capra) verteris ollam,
Vel male te mulctans discedere sponte coegit.
Sic te spes sterilis, spes irrita, subdola, mendax,
Spes vacua et fallax, spes credula lusit hiantem.
820Fabula sic remanes, pauper, confusus, et exspes,
Stultorum quot sunt princeps, caput, axis et alpha.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: