Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Insula nomen habet generosum matris amatae,
Chara nimis merito quae mihi semper erit.
Marmoreum Latia tenet in regione sepulchrum
Atque etiam patrio membra sepulta solo.
5Nomen ad Antipodes retinet tamen illa perenne,
Nobile quaque sibi cum foret omne decus.
Dotibus ingenii, sancto virtutis honore
Aequabat veterum saecula prisca patrum.
Excoluit doctas animum celebranda per artes,
10Cum caperet primos alma puella dies.
Filius hoc posuit nunc terra marmor in ista,
Commemorat matris cum bona magna suae,
Praesul Alexander submoti in sydere mundi
Per refluum poscens templa beata mare.


2.

Per mare velivolum nostrae ultra sydera terrae
Venimus incolumes.
Sydera per coelum mutato currere vultu
Undique conspicimus:
5Ursa, per arctoos longe distincta triones,
Hic prope iuncta mari.
Hic quoque nunc refluunt Neptuni littora magni
Tenta per Oceanum.
Hic quoque iam pelagi se pandunt mo[n]stra profundi
10Turpia et ore truci.
Deterius nihil et nihil est immanius usquam,
Nil adeoque ferum.
Humanae passim comedunt qui corpora gentis
Voceque cum resona,
15Nullos esse Deos credunt et numina nulla
Aethera per superum.
At decus aeternum multo qui robore praestant
Per populos capiunt.
Regna per immensos sunt haec diffusa rotatus
20Qua volitant oculi.
Innumerae passim se pandunt undique gentes
Oppidaque innumera,
Atque venenatas iaciunt per bella sagittas
Et nece cum subita.
25Fronte truci, nimium truculento denique vultu,
Proelia cruda movent.
Has ego per terras ignoti in cardine mundi,
Has ego perque plagas,
Post multos menses longo post tempore veni,
30Classe secante mare,
Gentibus et populis sanctissima signa secutis,
Quae veneranda micant.
Et me pastorem vitae voluere tenendae
Esse suum penitus;
35Pontificem populi longas legere per oras
Innumero spatio.
Me miserum tota mundi regione removi
Qua decus ingenii,
Linquere sorte datum populos et regna potentum
40Quae ratione vigent.
Et numquam in terras equidem remeabo Latinas,
Qua genus, et proavi,
Ossa meae matris recubant ubi marmore tecta
Chara mihi nimium,
45Et pater et proavi nostrique ex ordine fratres
Membra sepulta tenent.
Hic me barbaricas inter subsistere gentes
Sors inimica iubet.
Intrabunt quondam sacra haec per templa futuri
50Noster ubi tumulus,
Atque inspectantes nostros e marmore vultus,
Stemmata celsa domus,
'Terrarum,' dicent, 'tali subsistere parte
Hic homo natus erat;
55Urbe diu praesul quondam permansit in ista
Nomine cum celebri,
Et docuit vulgo Christi documenta beati
Iure sequenda fore.
Maxima per nostras induxit commoda gentes,
60Pastor ubique pius.
Hic reseravit iter lati per sydera coeli
Gentibus et populis.
Et merito vivet magno cum nomine semper
Qui bona tanta tulit.'
65Sed nostras penitus laudes numerare relinquam,
Quae mihi sunt odio.
Ad me cum magna certe ratione redibo,
Quod mihi iure licet,
Qui varios casus per totas undique terras
70Per pelagusque vagum,
Ac animo intrepido discrimina cuncta subegi
Quae renuunt reliqui.
Me superi nimium radiantia numina Phoebi
Heu penitus lacerant,
75Humida terra nocet, prosunt alimenta nec ulla,
Pomaque nulla placent.
Hic mihi nempe seni funus iam fata maligna,
Sors et amara parant.
Debebam nostro populos a cardine motos
80Quaerere per pelagus,
Ac alia aversi multum per sydera coeli
Cum rate vela dare.
Fata valent nimium, fatis agitamur iniquis,
Sic tolerante Deo,
85Et saepe in toto pariter nos cernimus orbe
Quid mala fata ferant.


3.

Nunc ego templum studeo beatum
Magna Reginae superum potenti
Atque cum multo per inane latum
Tollere honore.
5Et meas vires animumque totum
Spondeo et magnos pariter labores,
Undique ut digno niteant decore
Omnia plena.
Numini magno genitricis almae,
10Ventre quae summum potuit Tonantem
Ferre, sunt certe tribuenda quoque
Grandia multum,
Quae supra gentes volitent caducas,
Sintque res pulchrae similes Olympo,
15Nilque terrenae subeant ruinae
Omnia mira.
Sed tamen nostrum capiet laborem
Illa cum vultu pietate pleno:
Nam solet totas refovere terras
20Fronte serena.
Et solet gentes recreare moestas,
Pallio subter retinere sancto,
Et solet turbae misere vocanti
Ferre levamen.
25Haec supra celsas retinebit aras,
Picta praeclari manibus magistri,
Atque coelesti facie beata
Oreque miti.
Et leget psalmos veterum probatos,
30Cum quibus coelum penetrabat altum,
Cum David sedes superum subibat
Pectore toto.
Nuncius stabit veniens ab astris,
Undique insigni radiante vultu;
35Lilium dextra retinebit alta
Ore decorus.
Desuper magnis radiis columba
Cincta consistet niveo colore;
Alites certe superabit omnes
40Ore notando.
Ipse tum nobis memoranda semper
Verba divini referet Parentis:
'Nunc ave terras merito per imas,
Gratia plena!
45'Tu quidem laeto sacra virgo Olympo
Aetheris Regem paries potentem,
Unaque illaesos uteri recessus
Sola tenebis.'
Parte sub templi media per amplum
50Aeris tractum cruce rite Christus
Corpore et totis manibus retentus
Ipse manebit.
Sive se dextra paries retendet,
Sive per partes retrahet sinistras,
55Sive qua templum renitebit alta
Sede vel ima,
Arte censebunt veterum magistra
Cuncta praeclaro fabricata cultu,
Undique et laeta pia templa ubique
60Luce nitebunt.
Aedis in prima facie sacratae
Quaque consurgunt lapides quadrati,
Quaque se tendunt hominum labores
Arte notanda.
65Fronte sub templi media superbi
Signa Romanae venerandae sedis
Et sacrum Papae diadema fulget
Undique celsum,
Qui caput trina redimens corona,
70Rite sub coelo residens Latino,
Iura dat toti sacra nempe mundo
Rector ubique.
Inde cum pulchris aquilae thiaris
Caesaris partem retegunt sinistram:
75Illa magnorum fuerant Quiritum
Stemmata quondam,
Marte qui totas tenuere terras,
Subditum forti pelagusque dextra,
Qua vagi Phoebi radiant quadrigae
80Littore utroque.
At Geraldinae sacra signa gentis
Inde cum multo veniunt honore,
Sydere in terno peramanda multum
Palladis arbor,
85Quae bonam praebens populis quietem
Bella per gentes removet tremenda,
Regibus sanctum tribuit liquorem
Chrismaque notum,
Sculpta, cum praesul foret urbis huius
90Nempe Alexander pietate notus,
Qui dedit multis documenta magna
Regibus olim,
Semper et castas coluit Camenas,
Atque Parnassi iuga celsa montis
95Saepe scandebat, sociatus illo
Ordine sancto.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: