Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. elegiacum totius Cosmodystychiae argumentum

Pragmata cunctiparae phiseos simul omnia si quis
Nosse cupit, nostrum perlegat istud opus
Omnia tam parvo cernes congesta libello,
Tu modo cuncta legas, nec vereare moras.
Inde genetliacon auctoris rite Celaeni
Inspicies, mores fataque dira mei.
In cuius tumulum ter iacto pulvere dicas:
30Hoc saltem Nigri molliter ossa cubent.


2. ad Leonem pontificem X | Asclepiadeum paeomproseucticum

Pastor, quem boreas terruit horrifer
Decertans hyemis tempore frigidae
Concussos pelagi flectere vortices
Et saevo nemorum sternere spiritu
5Tractus floridulos, grata favonii
Expectat cupido flamina pectore,
Ut laxo Cybeles munere deviae
Et carpant cythisos rure capellulae,
Et cantus solitos fistula personet,
10Abiectis gravibus corde serenulo
Curis, sollicitant quae male pauperes;
Sic fluctu medio stat Niger aequoris
Nimbosi, celeres horridus aphricos
Perpessus rapidis nunc aquilonibus
15Certantes, tumidis nunc propius notis,
Expectans tepidae sed tamen optima
Aurai tremulo tempora corculo:
Hunc imbres feriunt, hunc Iovis improbi
Certant Olenio frigore tempora
20Consumptum miseris manibus addere.
Euxini dubius versor in aequoris
Anfractu, teneam quem prius haesitans
Portum, seu capiam quae modo littora:
Per cautes veluti signa Caphareas
25Deducens, trepidas inter et Orcadas,
Horresco scilices laedere Nauplias
Et quicquid rapidi unda minax freti
Portendit pavidis puppibus horridi.
At tu, Christicolum maxime pontifex,
30Prolem qui Medicen semper amabilem,
Illustrem nitidam, splendidiusculo
Ornas ingenio, consilio, fide,
Prudenti eloquio, quod sapientia
Mixtum iusticia dexteritateque
35Divinis penitus fragrat odoribus,
Ingens Italiae splendor et unicum
Virtutis columen, pontificum decus,
Pravis exitium, praesidium bonis;
Tu mi Tyndaridum stella nitentior,
40Tu mi leuconotus nubila deterens,
Tu mi candidulus portus et optimi
Veris nuncia nunc aura favonii.
Emittas radios, quaeso, carinulae
Erranti, ut meritum littore faustulo
45Firmata exodium iam tibi concinat.
Sic te purpureo flore Fluentia
Felicem videat, patria nobilis,
Fuso Nestoreo puniceos dies
Explere, ut supera splendidus abside
50Demittas radios inferioribus.


3.

Qui cantu colitis pio Camenas
Terpandri Ismeniaeve vel Pelasgi
Saccae legibus abditam per artem;
Qui Permessidos ora proluistis
5Alto gurgite; Quisquis astra certis
Scrutatur numeris statumque rerum
Scit caelestibus applicare causis,
Et quicumque abacos arat vel aequor
Docti pulveris imprimit figuris,
10Gerrhas perlegito tui Celaeni
Naso quo Canius solet Catones.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: