Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Quinque Vagas etiam, nec non pulcherrima Mundi
Lumina bina canam, rapido contraria caelo
Quae faciunt cursus, variasque feruntur in oras,
Sed non tam celeri, quam caetera sidera, motu.
5Ordiar unde igitur? Mirer quae sidera prima?
Quae postrema sequar? Te ne, o pulcherrime rerum
Phoebe, prius? Te Luna prius Latonia monstrem?
Incurvum ne Senem curva cum falce minantem?
An Superum regem, caeli cui magna potestas?
10Mercurium ne dolis insignem atque arte loquendi?
Te ne etiam, Cytherea, tuo cum Marte silebo?
Pauca equidem cunctis super ignibus orsa movebo
Ipse aliis; de te, Sol auree, multa canenda,
Multa mihi referenda modis insignia miris.
15Atque ideo a summis quoniam certissimus ordo
Ille fuit, breviter Saturnum dicere pergo,
Triginta magnos Solis qui perficit annos,
Ante suum pleno condat quam limite cursum.
Quem subter senos currit bis Iupiter annos;
20Quinque sub hunc menses geminum Gradivus et annum.
Sol duodena premit revoluto sidera Mundo,
Quatuor efficiens divisum partibus Annum.
Quem Venus, et proles Cyllenia pene secuti.
Vigintique dies septemque argentea Phoebe,
25Dimidiumque tenes tenuatis cornibus Orbem
Occultum geminis tenet intempesta diebus.
Haec septem primo currunt contraria Caelo.
Cum cadit oceano nitidi fax lucida Phoebi,
Iam sequitur tenui germanum Cynthia cornu;
30Nec procul erubuit fraternis proxima flammis.
Pulsa retro septem Caelum tenet alta diebus
Iam medium; Phaeton sacra dum se abluit unda.
Inde alios septem postquam confecit, obitque
Sol procul; illa procul claris se tollit Eois.
35Post alios septem media se nocte reducit;
Post totidem parvis fratrem complectitur ulnis.
Nec longe inter se Latonia pignora ab ortu
Vicino surgunt, donec nova protulit ora,
Atque iterum occasum versis exivit habenis.
40Nec minus hac Solem certum est se parte movere.
Ipse Aries oritur; post ipsum cornua tollit
Aurea Taurus; at hunc Gemini sunt deinde secuti.
Sidera si secum converteret haec vaga Mundus,
A Tauro in geminos unquam non ista redissent;
45Nam retro fuerant nivei post cornua Tauri
Tyndaridae gemini; Geminis nec deinde relictis
Signa tenerentur perarato caetera Mundo;
Quippe globi nunquam variantur in Orbe locati
Stellifero, atque Hyadas propria regione videmus,
50Ambrosiam, Eudoramque simul, flavamque Polyxo.
Non aliter iuxta Pleiades adspiciuntur
Taygete, ac Maie, et Neptuno admixta Celaeno,
Alcyone, Meropeque soror, Steropeaque mater
Oenomai; una latet phrygiis Electra ruinis.
55At quae cum Caelo volvuntur, tractibus aequis
Omnibus a Terra distant. Excentrica sunt haec
Sidera, quae graio dicuntur nomine, Solem,
Ut liquet, et Venerem spatiis praecedere iniquis.
Namque videmus enim, sacris cum se abluit undis
60Phoebus, et ardenti subducit lampade terras,
Ire simul post hunc Autumni nocte Dionem,
Nocte eadem extrema ante ipsum spectantur eadem.
Nam Venus illa ipsa est, quae Lucifer orta vocatur
Ante diem; oceano cum Sol se tinguit Ibero,
65Hesperus, Hesperiae de nomine dicta propinquae est.
Haec sub Signiferum gradiuntur. At aureus Orbem
Ipse secat medium Phaeton; at caetera utroque
Margine non rectis discurrunt sidera Cyclis.
Illa Notos fugiunt interdum Aquilonis ad axem;
70Haec aurem a Borea tepidum vertuntur in Austrum.
Nec vero citius vel tardius ulla vagantum
Stella meat, quamvis Lunam praecedere Solem
Cernimus, aut Solem magnum transire Gradivum;
Hunc superare Iovem, vincat qui deinde parentem,
75Diversi tantae spatii est victoria causae.
Mercurium, quamvis Stilbonta vocare Pelasgi
Non dubitant, nunquam scintillas promere fas est;
Quinque Vagas sparsos nec ducere crinibus ignes.
Cura sit Heliacos obitus, quos sidera caeli
80Fessa timent, Phoebum cum iam fugere propinquum,
Discere, et admotis cedant quae Solibus astra;
Ceu latet aethereo quondam Canis acer olympo,
Sustulit auratum cum Taurus ab aequore Solem,
Aut Atlante satae medio periere sereno.
85Errantes numero quia diximus, ordine easdem
Quem tenuere, Pater cum primum texere Mundi
Corpus, et immenso Terram discludere Ponto
Coepit, et in bis sex posuit quae Signa, canamus.
Quippe ferunt tenera surgentis imagine Mundi
90Hunc septem numero Errantes habuisse tenorem;
Inferior Cancrum cunctis ut Luna teneret;
Sol medius magni premeret cum terga Leonis;
Virgine in Icaria Cyllenius ipse mearet;
Examen mediae premeret Venus aurea Librae;
95Horrida Martis enim gestabat Scorpius arma,
Semiferoque Pater Divum Chirone sedebat;
Saturnumque senem Capricornus et ipse vehebat;
Saturnoque puer, curvam qui sustinet Urnam,
Additus; atque Iovi Pisces iunguntur; at Helles
100Vector habet Martem; Tauro Venus addita pulchro est.
Mercurius Geminos iunxit sibi; et ordine verso
Ista fuere Deum tectis data Templa supernis.
Harum quaeque suo claram de lumine lucem
Protulit, excepto condensae corpore Lunae,
105Quae de Sole quidem sumta sibi luce, calorem
Non tamen ad terras Caelo demittit ab ipso.
Haec sunt illa eadem, quae corpora nostra tuentur,
Lumina magna; venit sensusque vigorque, ministris
His, hominum vitis; agimus tamen omne, quod ipsi
110Non minus errantes, ad quinque referre solemus;
Verum alias veniens numerus compellit ad ipsa
Lumina; luminibus melius quoque iungere quasdam
Dicitur, ut numerus numeratus tempus agit res.
Omnia fert etiam corpusque animumque recurrens
115Iupiter, ut Soli numeros adspirat amicos;
Et Venus aurato spectat Latoida vultu.
Tum mihi, si quid agam, contingat pace serena
Magna agere, et magnis tali me tempore gratum
Regibus, ac dulces revocare ad carmina Musas.
120At cum Saturno quoniam concordia Soli
Nulla, nec est Lunae duro cum Marte voluptas,
Nulla fere humano generi Saturnia lampas
Commoda, nec Martis rutilum iubar utile cuiquam.
Mercurium graii Divum dixere ministrum.
125Se comitem quoniam nunc bis, nunc addidit illis.
Luna dies postquam triginta incognita fecit,
Abstulit ex oculis hominum fraterna repente
Lumina, et adverso turbavit lampada cornu.
Aut ter quinque dies ubi iam confecerit, ipsa
130Deficit, in Caeli modo si volvuntur eodem
Limite, cum medium secuerunt protinus orbem
Signiferi; via quae defectus una vocatur.
Tempore defectus Solis Lunaeque videbis
Non alio; atque ideo numerum si forte notabis
135Temporis atque loci, nunquam te tristia fallent
Lumina, nec dubio spectabis sidera vultu.
Ceu genus humanum quondam caligine mira
Ultima consumti credebat saecula Mundi,
Cum Pater Aethereo spoliavit Lumine terras,
140Extra Orbem medium cum Sol et Luna negarent
Defectus fieri; tali sed tempore causa
Maior erat, quam quae Mundi ratione fuisset.
Signa iuvat varii si te quoque discere Solis,
Scire licet, facilemque viam praebemus. Ibero
145Cum cadit Oceano, si lucidus exstat, Eois
Clarus et exit aquis, Borea tardante, videbis
Tranquillosque dies, et motas vertice sylvas;
Nec metus insano tibi tum te credere ponto.
Sin vero croceum maculis distinxerit orbem,
150Cum croceo surgens Aurora rubebit amictu,
Auster et in nubem Libyco se tollet ab alto;
Omnia praecipiti miscerier imbre videbis.
Pallida si croceis veniens Aurora quadrigis
Nubibus adversis radios infringet anhelos,
155Grandine terrifica campi pulsantur et urbes,
Nec minus interea tremuli maris unda tumescit,
Iamque obnixa cavas impellunt flamina nubes;
Stant simul obnixi caelo, simul aequore toto
Turbida navifragi condensant nubila venti,
160Namque Notus tepidis caelum complectitur alis.
Parte alia insurgens paulatim excedit ab antro
Horridior Boreas getico; cunctantur euntes
Austrique Zephyrique diu; dabit ecce fragorem
Ingentem cumulis tumidarum ventus aquarum.
165Verum ubi cerulea spectabit lampade terras,
Iupiter udus aquas caelo demittet ab atro;
Igneus ante obitum fuerit si forte, sonoris
Flatibus adversi venient in praelia venti.
Luna quater postquam tenuata reduxerit ora,
170Si caelo puram faciem sine labe, sine ullis
Ostendit maculis, et acuto candida cornu
Venerit aetherias caeli manifesta sub oras,
Omnis ubique dies toto sub mense manebit
Clarus; et elato frustra terrebere vento.
175At post terga sui primum cum cognita fratris
Cernitur, et pulsos renovata recolligit ignes,
Cornibus obtusis nigrum tenet aera, magnus
Imber erit; nigro semper pluit illius ortu.
Ventus erit, roseo si punicet illa rubore.
180Ordine sed nostro repetamus coepta priori;
Nec curanda quidem quae sint mittenda sequamur;
Neve super quae sint alias dicenda canamus;
Omnia neve diu liquido super aethere, neve
Aere multa super memoremus; ut aureus ipse
185Iupiter auratis Iunonem amplectitur ulnis,
Neu Pater ut mediam praecinxerit Amphitrites
Tellurem; verum quae sint habitata Plagarum
Diversarum acri doceamus acumine mentis.
Queis Pater aethereo dispensat lumina curru,
190Seu supra terras, seu se libraverit infra,
Quatuor esse ferunt habitatas ordine terras.
Temperies longe quas est amplexa superni
Infernique soli, tellus habet una viros, qui
Nos et adire queunt, et sunt regione sub una.
195Aequipedes alios patrio sermone vocamus,
Antoecos Grai, nostro qui sole fruuntur
Parte sub adversa superi sub corpore Caeli
Verticis austrini prope sidera condita nobis.
At qui circum habitant Graio sermone Peroeci
200Dicuntur populi, sua qui vestigia contra
Nostra tenent, Graia Antipodes quoque voce feruntur.
Illorum Antipodes et nos sumus ordine verso;
Nec nostri adspiciunt vestigia nostra Peroeci,
Nam Peroecorum nos et liquet esse Peroecos.
205Est nobis unum hoc, nec non commune Peroecis,
Illam habitare plagam, quam temperet aestus, et altum
Frigus in adversa regione sub orbe supernorum
Aequipedum; atque aestas, gelidaeque brevissima brumae
Tempora sunt eadem, simul incrementa dierum.
210Sed tamen hoc reffert: nam cum nox exit ad illos,
Incipit ipse dies nostris se reddere terris;
Atque ubi venit hyems nobis, his vertitur aestas.
Antipodum nobis nihil est commune; sed illa
Convertunt, lucemque vident, cum nocte teguntur
215Aequipedes nostri supera tellure locati.
Quin Natura iubet cunctos hos esse creatrix
Magna virum, et tellus omni de parte nitenti
Sole repercussa, ut variis animantia formis
Mater alit rerum natura benigna; nec ipsi
220Antipodes imo nostri labuntur Olympo.
Sed grave quodcumque est terram petit; haud magis illi
Ima tenent Mundi, quam nos, qui summa tuemur
Sidera; sub pedibusque suis nos esse putantes,
Saepe timent summo lapsos succedere caelo.
225Sunt qui non alia credunt tellure morantes
Esse, nec Antipodas, nostrosque manere Peroecos
Usque alios, praeter nostra regione videndos
Aut visos, magni cum dividat unda remotos
Oceani Antoecos; quos qui negat esse, negabit
230Antipodas. Quid aget magnus tellure sub alta
Phoebus? Aget quidnam Phoebi germana decori
Luna Iovis magni Latonae ac lucida proles?
Quippe ita crediderim, fuerit si Terra rotunda,
Ut memorant, rerum causas quicumque sequuntur.
235Instar enim pauci quidam dixere theatri
Tellurem, quidam cubaea stare figura.
Verum ita si fuerit, Phoebo surgente, videbunt
Lumina clara prius, quam Persae, Solis Iberi.
Nam cava si fuerit tellus quae proxima Soli est,
240Noctis adhuc nigra staret languentis in umbra,
Altera pars magnum Phoebi cum passa calorem
Lustraretur eo, prima regione relicta;
Luce etiam semper maior nox atra maneret,
Ac prior ipse dies, quam Persis, iret Iberis;
245Quod fieri contra certa ratione videmus.
Sol prius ad Persas numeratis quatuor horis
Tollitur, adversos afflet quam pronus Iberos.
At si plana fuat Tellus, aequaliter omni
Parte polus Mundi distare videbitur illo
250A Circo, celeri qui dividit omnia visu.
Verum apud Aethiopas polus est non altus, ut idem
Despicit adversos altissimus ipse Britannos.
At mediis varia ratione magisve minusve,
Menstruaque una dies extremae in littore Thylae
255Cernitur, aurato si stat Titania Cancro
Lampas, et Aethiopum nullas facit urbibus umbras,
Praecipuae mediae, dicunt quam forte Syenae.
Quippe dies patriis aequales omnibus essent,
Omnibus in patriis eadem nox, umbraque magnae
260Una eadem Terrae tenerum fuscaret Olympum;
Terminus idem oculis caelo foret unus aperto.
Vix caput Anguis enim Graia regione videtur,
Atque pedes Helices; alia de parte Britannis
Nec caput inflexi fast est spectare Draconis;
265Parte nec ex eadem Graium regionibus ullis
Canobos adparet caeli clarissimus ignis.
Unde licet Terram forma constare rotunda
Dicere; nec Tellus alia quadrangula forma est.
Ipse dies quoniam sex horas omnis haberet,
270Noxque decem horarum nec non bis quatuor esset.
Nec fuso Tellus quae se tenet aere circum
Defugit a Zephyris Eoum admota sub Eurum;
Nec contra in Zephyrum Nabathaeis cessit ab Euris;
Nec magis Arctoos Tellus Aquilonis ad axes
275Versa, meri quam sit parti subiecta diei.
Eoo sedeat Tellus si proxima Mundo,
Adsurgente breves umbrae sub Sole venirent;
Maioresque forent aliis labente sub undas.
Ac maiora quidem nobis orientia cuncta
280Signa viderentur, propius si forte mearent,
Nec minus et Zephyro si stet subiecta tepenti,
Signa viderentur maiora cadentia cuncta.
Sol et Luna novum lumen brevioribus umbris
Labentes veherent; contra surgentibus illis
285Maiores caderent longe sub Solibus umbrae.
Sin vero septem fuerit submissa Trioni,
Hac sub parte iacens omnis spectabitur umbra,
Sole caput niveum terris tollente relictis
Cum primum roseis Aurora retexit olympum
290Curribus, et nigram Terrae Dea reppulit umbram.
Nec minus Austrino fuerit si proxima caelo,
Omnis in hanc rursum regionem procidet umbra,
Sole vel hesperias se se condente sub undas,
Aut idem adflatis primum cum surgit Eois.
295Nec vero Tellus media plus parte levatur,
Aut premitur Mundi: nam sex quae signa videntur
Terrarum supra, spatiosive aequora Ponti,
Aut plura, aut certe non tot manifesta paterent.
Nam medio si plus Tellus se se Orbe levaret,
300Semper ibi noctes spatiis maioribus irent.
At medio contra Tellus depressa sub Orbe
Si iaceat magis et brevior nox atra manebit.
Nec minus Oceani formam tenet unda rotundam,
Et maria, atque animae tractus, aetherque profundus.
305Inque duas partes divisum dicere Mundum
Non dubitant, supra Lunam ut quaecumque moventur
Esse ferant semper Divum immortalia tecta,
Intemerata situ spatiosis aetheris oris.
Haec facere, illa pati memorant quae cuncta sub ima
310Semina sunt Luna, flammas, animamque tepentem,
Undarumque locos, et siccae pondera Terrae.
Haec quoque mutantur superis et semina formis.
Terra tenet medium; pro qua quoque candida Luna
Dicitur aetheriis regionibus; unda sub ipso
315Mercurio est; aer pro te, Cytherea, putatur.
Ignis habet Solem; Marti sed rursus et ignis
Additur; aerio pro Iupiter orbe locatur;
Saturnus gelidae pro frigore ponitur undae,
Terraque pro magni summo stat corpore Caeli.
320Nec vero est Ignis siccae sine semine Terrae,
Communesque manent una sub lege; sed Ignis
Aeris in partem magno venit ipse calore.
Humidus ast Aer gelidae se miscuit Undae;
Miscet Aquae Tellus se frigore, participemque
325Naturam inter se tenuerunt semina Mundi
Quatuor; unde hominum genus haec pecudumque volantumque
Arboreumque simul, nec non simul omne natantum
Temperies magno nutrit permixta vigore.
Nunc simul hybernus quae tempora noctibus addit,
330Quae rapit aestivus Sol impiger ordine pandam,
Et Cleomedeas romanis versibus artes
Exsequar, ingenti patriae perculsus amore,
Dulcis Apollineas referens tibi, Parma, coronas.
Nam duo Solstitia efficiunt Caper, et nova magni
335Effigies Cancri, cum Sol altissimus Orbem
Ipse tenet summum, aut imos invergit ad Austros.
Verum aequant noctes Aries et Libra diebus.
Sed cum Sol summum tenuit pulcherrimus Orbem,
Magna die cum iam lux intempesta vocatur;
340Ultimus in Boream qui ducitur Orbis, is ille est
Aestivus Tropicus, qui vertit ab aethere Solem,
Inque Notum seris Phoebum sinit ire quadrigis,
Incipit a nobis tardum cum texere gyrum;
Cum fugit a nobis Phaeton, et lucida lampas,
345Quem fecit hybernus Tropicus fuit ultimus Orbis.
Incipit in Boream volvens Sol inde reverti;
Impiger Aegoceron nam linquit, et aethera contra
Nititur adscendens peraratum denique Caelum;
Atque ubi iam medios victor percurrerit Orbes,
350Aureaque Aeolii calcarit vellera Phryxi,
Aequabit noctes caeli mensura diebus,
Inde sub aestivum veniet Sol candidus Orbem.
Atque ubi discedens Libram iam contigit, aequas
Efficiet rursum noctes Pater ipse diebus.
355Hanc, duodena secans Sol aureus astra, peregit
Ipse viam; Caper est, gelido quem mense decembri
Sol premit; hinc Solem iam coepit Aquarius ultro
Tollere; dehinc Pisces oriuntur in alta vehentes
Lampada Phoebeam, donec Titana recepit
360Hinc Phryxea pecus, Taurumque ingressus, et ambos
Tyndaridas, Cancrumque tenens, non amplius altum
Aethera, nec superas audet se tollere ad oras;
Sed redit ad terras magnum dum forte Leonem
Arripit, ac prona de Virgine labitur; aequam
365Inde tenens Libram, medios iam colligit Orbes.
Scorpion hinc labens paulatim linquit, et arcus
Iam premit Haemonios; Capricorno deinde retento
Ultima depresso deducitur orbita Circo.
Summa igitur Cancri via dicitur, infima Capri.
370Esse quidem portas veteres dixere Pelasgi
Has hominum divumque duas; quod vita per illam
Defluit in terras, per et hanc ad sidera rursum
Fertur, et aethereo revolans se sistit Olympo.
Sol igitur quantum superas te tollit ad oras,
375Tanto tarda magis nostro lux orbe moratur.
Nam Tropicos inter medium Sol aureus orbem
Circuit; et magnum volvens pater efficit Annum.
Atque haec causa quidem, quare sint frigida quaedam,
Haec calida, haec autem cur temperet aestus et altum
380Frigus; ob hoc quoniam Sol non excedat iniquum
Signiferum, a Cancro Capricornum lapsus ad ipsum.
Sed neque quae Tropicos inter sunt tempora noctis
Atque die spatiis aequalibus ire feruntur.
Namque decem novies Sol cursibus ambiit annum,
385Dimidioque die cum quatuor ante diebus,
Ariete de medio Cancrum quam surgat ad altum.
Atque decem novies Sol cursibus ambiit annum,
Dimidioque die geminis cum deinde diebus,
Ante cadens victor Libram quam vergat ad aequam.
390Hincquoque dum fugiens Capricornum cedit ad imum,
Ipse quater Phaeton viginti forte diebus
Atque octo finem circo facit aureus imo;
Atque decem novies Sol cursibus ambiit annum
Hinc petit Aeolii dum vellera lucida Phryxi.
395Maxima Tyndaridae spatia obtinuere Gemelli;
At minima Arcitenens currentis in aethere Phoebi.
Ergo ubi principium crescendi coepit anhelis
Lux nova solis equis, duodecima surgit inique
Pars incrementi primo iam mense; secundo
400Pars sexta; at quartam mensis quoque tertius auget.
Tum quartus quartam, sextam sed quintus habebis;
At sexto pars est duodecima reddita mensi,
Sex horis minimam superat lux maxima namque.
His data temporibus Phoebo via certa decoro,
405Purpureas Caeli nobis qui flectit habenas.
O decus aethereum, lux o clarissima caeli
Sol hominum Divumque patens; quo carmine laudes,
Quae mihi Musa tuas memoret? Tu causa creandi
Omnia; cum magna rerum tu semina Luna
410Accipis, et valido nutriris cuncta vigore.
Aetherei princeps tu luminis almus, et auctor
Lucis, et immensi moderator magnus Olympi,
Salve hominum sator, ac miseris accommoda terris
Lux aeterna Deum; tua vis, tua, Phoebe, potestas
415Abducit morbos, caelumque salubre serenat.
Terrigenam Phytona puer Latonius arcu
Horrisono innumeris mactasti, parve, sagittis.
Ora novo aeternae vestiris flore iuventae.
Te pia Castalio lavit Latona fluento,
420Ambrosios dulci perfundens nectare crines.
Instabilem Delon medio tu sistere ponto,
Tu potes et Musa contendere victor; iniquas
Noscere tu Parcas; strepuit si argenteus arcus
Turpia lustratis pereunt animalia terris.
425Phoebe salutiferas aegris mortalibus herbas
Addis, et ingrata cingis pia tempora lauro.
Tu Phryga pelle sua spoliasti, Phoebe, superbum;
Tu Niobem natosque premis; tu matris amore
Incensum Tityon stygia provolvis arena.
430Huc ades, o Superum clarissime, pulcher Osyri,
Seu te hiberna sinunt Lyciae dumeta Zeliae,
Seu vocat Aegaei mediis tibi cognitus undis
Cynthus, et Eurotae placidissima fluminis unda;
Sive mihi Liber, seu sis mihi dictus Apollo,
435An Titana magis cupias te forte vocari,
Laeta Sigismundi nunc tempora ducis, honorem
Cui summum Omnipotens patriis concessit in armis;
Qui nunc Italiam pacis sub legibus omnem
Iusticia, atque fide magna ditione tuetur;
440Ut qui caeca legit rapidis contrarius undis
Marmora ventisoni revoluta per aequora ponti
Nauta mari in magno voces atque irrita surdis
Littoribus dat verba, sonosque effundit inanes;
Verum ubi ad optatos subduxit carbasa portus
445Rupe ligat vasta munitam forte carinam.
Ac, ne pace bona nullis terat ocia factis,
Templa Deo victor statuens ingentia summo;
Nunc exhausta novis decorat sua bella trophaeis,
Gallicaque antiquis reddit nova moenia terris
450Amnis in hadriacas qua Sena labitur undas.
Nec minus insigni se se germanus honore
Extulit ante alios Malatesta Novellus; et armis
Hic quoque depositis, tua munera, pulcher Apollo,
Castaliis Musas primus deducit ab antris.
455Ille fide, ille animo constanti, ac denique sancta
Iusticia invictum potis est superare Catonem.
Hos saltem Italiae custodes, maxime Divum
Phoebe, fove, longosque piis da fratribus annos.
Ille inter Musas longum se oblectet; avitum
460Dum regit imperium bello fremat ille superbo,
Nuper et Ausoniam saevis ut vindicat armis
Alphonsi, Hetrusca cogit quem cedere terra,
Ac libertatem populis dat habere Latinis;
Mox quoque in audaces vertat sua praelia Turcos,
465Infidasque manus, inimicaque pectora Graiis
Heu miseris! quos clade nova tot millia campis
Perdita Threiciis Byzantis moenia iuxta
Abstulit una dies, saevit dum barbarus hostis
In Graios omnes, Troiam dum iactat avitam,
470Dardaniosque patres, Ida quod natus aquosa est.
Urbs augusta potens regum domus alta potentum,
Romanis opibus, romanis civibus aucta,
Imperio quae sola suo Garamantas et Afros,
Auroram et Zephyrum, nec non Boreamque Notumque
475Subdiderat pedibus, domitumque subegerat Orbem,
Capra dolis pueri; quin et Phryx semivir illa
Nunc potitur victor, romanaque despicit arma,
Discordesque animos Italum sine fine furentum.
Nec satis indignum fuerat, quod templa, quod aedes
480Diruit: antiqua sub religione, nefandum!
Stare vetat populos; at nos toleramus iniquas
Gentibus imponi leges? Ne, Christe, furorem,
Ne patiare, precor, per secula surgere talem.
Da, Pater, Ausoniis mentem da gentibus unam
485Ire Asiam contra; cupiant illum omnibus unum,
Illum ipsum studiis, qui barbara saepe fugavit
Agmina, et Italia duros eiecit Iberos.
Quae simul ac cecini numeroso carmine bella
Vix mihi terdenos aetas data viderat annos.
490Illa autem si bella canam, quis me altius alter?
Quamquam aderunt multi, memorent qui facta potentis
Pandulphi, moresque hominum, Lelegasque, Phrygasque,
Europaeque manus, Italos, fortesque Pelasgos,
Pannoniosque truces, Hispana, Britannicaque arma.
495Haec meus ante alios memoret simul ore diserto
Parleo; ut ipse libens optata Basinius arma;
Qui nunc Astrorum motus, subiectaque Divum
Templa cano, atque vias semper volventis Olympi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: