Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Sublimi residens kathedra, uenerande magister,
Suscipe college munus opusque tui.
Nasonem mea musa ferit, quia stercora sumens
Aurauit musa tam rutilante sua
5Effecitque suis decorosis uersibus, ut sit
Fel mel, nox lux, mors uita laborque quies.
Inde sathan, draco callidus, hostis iniquus et audax,
Insidians iuuenum mollia corda capit.
Subuertunt mala uerba fidem, sanctos quoque mores
10Corrumpunt sepe. Sit michi prima parens
Hinc testis, sathane prauis seducta loquelis.
Heu patimur uerbis omnia dampna malis!
Hoc opus oro uide, uisum diffundere cura.
Quondam Nasonis, sis rogo preco dei.
15O cultor Veneris, ueri contemptor, amator
Falsi, quid, Naso, sollicitudo fuit
Tanta tibi seuos inmittere mentibus ignes
Et lenta sathanam sollicitare manu?
Carmina que condis sunt incentiua furoris.
20De puris nocuos uersificando facis.
A te compositus liber est nullus nisi fallax
Et qui subuertat a pietate pios.
Ipse tuus grandis, quo uertis mille figuras,
Nil nisi mendosa uerba libellus habet.
25Illic diuinum cunctis uenerabile nomen
Proh! das pollutis et sine lege uiris.
Iupiter ac reliqui scelerati, pascua flamme
Perpetue, dignum nil deitate ferunt.
Luxuriosa fuit Venus et meretricula Iuno.
30Has quoque presumis ore uocare deas.
Ausus es et pecudes et aues nocuosque colubres,
Plantas et lapides heu! uocitare deos.
Tuque creatorem blasphemas, impie, tradens
Nescio quos natos de pariente petra.
35Tu quoque demonibus perhibes elementa subesse,
Dum te tradente uertere cuncta ualent.
Que dum scripsisti sic blasphemando, cupido
Quo magis arderet, cura suprema fuit.
Quid facis in fastis nisi festa refundere seuis,
40Quando quis uel ubi qua uelit arte coli.
Illic praue doces nudas saltare puellas.
Illic compleri precipis omne nephas.
Dumque deos dicis contraria querere thura,
Te sathane seruum iure patente probas.
45His tamen inseruit candens tua praua libido
Semper, quo plus plus ardeat ipsa Venus.
Ille carens titulo plenus leuitate libellus
Quid nisi luxurie fetida uerba sonat?
Illic plena dolis depingitur per te Corinna,
50In cuius nasum posteriore tenes.
Nec regina fuit, ueluti suadere uolebas,
Sed meretrix turpis, testis es ipse michi.
Et cum hic lenas, hic omnia turpia ponis,
Que ualeant mentes igne uorare pias.
55Incendens animos cecansque libellus amandi
Ignibus horrendis ligna uoranda parat.
Te seruum Veneris uel in eius castra tulisse
Arma diu sua sic gesta canendo probas.
Quidquid turpe potest seu non audibile dici
60Vel quid dedeceat, hec tua musa uocat.
Et sicut patuit fuit hec intencio tota:
Ad Veneris crimen sollicitare uiros.
Oppositum tandem conscribens carmen amori,
Sic condempnando turpia facta probas.
65Vix umquam scribens posuisti mel sine felle,
Mixtaque mortiferis hec medicina fuit.
Laudando dampnas mellita fauce uenenum.
Sicque spuis nocuum, quod manet ore sapor.
Dum curas, laceras, medicando uolnera ponis,
70Diuelli nescis pressus ab arte tua.
Ex his nulla fuit quas scribis epistola, que non
Plena foret Veneris nectare; quaque uales
Arte probrans castas, meretricia carmina fingis.
Laudas Penelopem, sed prope dicis anum.
75Incestus suadetur ibi licitumque coire
Iunctos, dum fratrem fertur amasse soror.
Raptus adulterium stuprum comixtio turpis
Dant tibi processus materieque tue.
Dum pulicis condis polluta mente libellum,
80Non es confusus te similare sibi.
Cur nisi feminee quo posses incola uolue
Esse? Breuis tibi sit talis ubique domus.
Huius tu semper male fetida menstrua furas.
Huius et urina sit tibi perpes aqua
85Stercoris et putridi semper pascaris odore.
Aer te recreet posteriore crepans.
Que dampnas alibi, meretricia smigmata condis,
Vt ualeant facies dedecorare suas.
Stercus et urinam far calcem uitraque dira
90Argentumque fluens ponis in arte tua.
Hec digitis misce, liniatur femina mixtis,
Sed post hec lambant stercora labra tua.
Decipiatque suum mulier depicta maritum.
Nam quamcumque litam uix reor esse piam.
95De nuce conscriptus caret utilitate libellus,
Quem fore mendacem de racione patet.
Arbor sit uere uel femina mistica sit nux,
Quam ponis, nusquam crimen abesse potest.
Crimine tam mulier caret omnis quam mare fluctu.
100Dante nucem nuceo, nux nocitura manet.
Vel uagus est igitur uel mendax hic liber et te
Mendacem dicit et probat esse uagum.
Ibidis acta canis. Recte siquidem, quia praua
Est auis et uite consimilata tue.
105Huic serpens cibus est, pastura peroptima rane.
Te pascunt mortis luxurieque dapes.
Sola fidem uiolat lecti sociata marito,
Quam tu doctrinam tradis utraque manu.
Sicut fecisti, sic fit tibi. Sic docuisti.
110Sic faciunt putres -. Quid maledicta gregas?
Visio, que thaurum te fert uaccamque Corinnam,
Materia seruit conueniente tibi.
Thaurus mugitu fenum uaccamque requirit.
A te quid canitur luxuriosa gula?
115Thaurus quas edit repetitas ruminat herbas:
Tuque iuuentutis turpia facta refers.
Thaurus post aratrum seruis mactatur edendus:
Tu post exilium manibus esca daris.
Tristicie carmen tibi competit et tamen ipse
120Luctus perpetui causa doloris erit.
Nam fles exilium, fles excidium, gemis urbe
Te pulsum. Non fles, te quod Auernus habet.
Sed qualis fueris, patet hic. Nam nullus amicus
Te reuocare studet, nec reperire uales
125In te, quo releueris, ut ille Boecius almus
Exul agit, summe laudis honore nitens.
Ipse Tomitane iam non nouus incola terre
Describis rura, pulsus ab urbe tua.
Ob scelerosa tue dampnaris crimina uite
130Nec luit hec scelera pena, sed auget ea.
Vt tua perlegeres memorando crimina, penam
Hanc dederat iustus tis miserando deus.
Sed male morbosus, moriturus morte perhenni,
In medicum surgis obprobriando deum.
135Nescio quos alios conscripseris ipse libellos,
Sed si scripsisti, nil nisi praua ferunt.
Spurcicia plenus nisi spurcida fundere nescis.
Ore tuo putrido fetida queque uomis.
Infectus uiciis alios corrumpere queris.
140Persuades scriptis quod facis ipse manu.
Tot seuis igitur moriens dampnabere penis,
Quot tua peccare scripta uel acta docent.
Horreo quas pateris. Vix scribere suffert.
Ipsa manus. Metuit cor trutinando focos.
145Nunc candens et nunc algens te uertit Auernus:
Ossa calor siccat, sed premit ipsa gelu.
Hinc ab aquis niuium nimios portaris ad ignes,
Et subeunt penas singula membra suas.
Os sanies, oculos fumus, genitalia serpens,
150Vincla manus, uermes cor cruciando tenent.
Adde quod his premeris, qui te peccando secuntur.
In foueam cecum cecus eundo trahit.
Hos tibi dant fructus tua carmina. Semina praua
Mortem parturiunt. Horrida mortis habe.
155Non erat in celis, quo carmina fingere posses
Et quo tu celeber et tua musa foret?
Cur non scripsisti, celi quis conditor esset
Et que materia quodue sit eius opus,
Qua niteat forma, quo semper in axe rotetur,
160Quorsum sit motus eius ubique sinat,
Qua ueniat Titan uel quo nox sidera condat,
Cur tam diuersus surgat in orbe dies,
Vnde sit aduersis concordia tanta planetis -
Hic citus, hic tardus, friget is, ille calet -
165Quis sit eius situs, et quare Saturnus ad alta
Transuolet et luna tendat ad yma uias.
Cur medius sol, Iupiter et mars sint super, infra
Sit Venus, in cursu Mercuriusque situs,
Et bissena poli quo currant ordine signa,
170Cur aries primus quidue rotando ferat,
Vnde galaxia per te uia lactea dicta,
Quid signet celis, quoue reponat iter,
Tempora quid uariet, cur tam uariabilis annus,
Cur nunc terra neget, nunc det habunda sata,
175Cur uer florescat, cur feruida torreat estas,
Colligat autumpnus, cuncta recludat yemps.
Quod si non quibas celi describere cursus,
Ignis nobilitas discucienda fuit:
Quod sic alta petit, tam claro lumine splendens,
180Quod se multiplicat se minuendo nichil.
Subtilis penetrat calor eius corpora grossa.
Inde bonus sapor est, inde salusque cibis.
Oppositas consumit aquas redditque calore
Ignitas, lapides uertit in era coquens.
185Iungit, disiungit, stringit, dissoluit et unit,
Diuidit et purgat, allicit atque tenet.
Alleuiat letosque facit, quos frigora pigros
Et tristes faciunt, atque colorat eos.
Humores siccat nocuos morbosque repellit.
190Frigus quas clausit, preparat ipse uias.
Materiaque sua sic pascitur, ut tamen eius
Non tollat uires. Ecce stupenda fero.
Si serpentina pinguedine paueris ignem,
Parebit serpens trabs laqueata domo.
195Si lacrimis asini mixtis oleo foueatur,
Sicut asellus erit incola quisque domus.
Archam comburas, carnes salsaueris in qua,
Salsus erit totus, qui manet inde, cinis.
Quod si nolebas ignis describere iura,
200Naturam poteras aeris arte sequi:
Quod uitam spiret cunctis mortalibus et quod
Inde uides, audis, olfacis atque sapis. -
Debebas rapidos uersu depingere uentos,
Quisue sit algoris quisue caloris aer;
205Quis terram stringat uel quis post laxet eandem;
Quo flores uernent, quo quoque flante cadant.
Quis densare ualet uel quis dissoluere nubes?
Quis condensatas tam bene soluit aquas? -
Vnde niues fiant, quid sit ros atque pruina.
210Vnde nocens grando tam furibunda uenit?
Quid sit quod tanto strepitu sic concutit orbem:
Quare non hyeme pertonet ille sonus.
Ignitas acies quis ducat in aera. Quid sit
Tam fulgens fulgur nec sine rube rubens.
215Quid faciat fulmen uel quo iaciente feratur.
Vnde quod urat habet. Que ferienda petit.
Cur magis estiuo reliquo quam tempore fulmen
Decidat et tuta fulmine perstet yems.
Quid sit ceruleus, qui tam bene uoluitur, arcus;
220Cur post diluuium, non magis ante fuit.
Quod si nescisti tantum conscendere culmen,
Subtiles poteras pingere doctus aquas.
An terram portent uel sustineantur ab ipsa;
Que sit origo maris, quis quoque finis ei.
225Quare salsa mari uel sit fluuiis aqua dulcis,
Cur puteis salsa sepe trahatur aqua.
Vnde refundantur tam celsis montibus unde,
Et fit de salsa reddita dulcis aqua.
Cur mare uel fluuii mutant quandoque colores.
230Cur leuis et leuis hec sit et illa grauis.
Hec durum mollit, sed mollia durat et herbas.
Hec lapidem faciet, hec leuat, illa nigrat.
Hec calet, hec friget, iuuat hec, male sauciat illa.
Hec scabiem tollit, illa nouabit eam.
235Hec male fecundat, rigat hec pinguedine prata.
Hec nocuos pisces nutrit et illa bonos.
Non suffert paleas et ferrum sustinet unus,
Qui lacus accusat, quod sodomita facit.
In glaciem durata caret salsedine ponti
240Limpha. Maior uirtus est aquilone mari:
Cum cunctas diffundat aquas mare postque resumat,
Eius nec crescunt nec minuuntur aque.
Si tedebat aquas uersu describere, terra,
Quam calcas, suberat conspicienda tibi.
245Qui sint famosi montes collesque minores,
Fructifere ualles, arua uenusta comis.
Mons ubi sit celsus, cuius sit incola primus
Noster Adam uel ubi condita nostra fuit
Prima parens. Vbi sint inferni claustra gementis,
250Terribiles Ethne perpetuique foci.
An sint inferni spiracula sitque tenendum,
Quod colat Arcturus illa stupenda loca.
Insula que segetes uel que redolencia portet
Balsama, que uinum dans oleumque ferat.
255Qui montes salsi uel sulphurei uel amaris
Pleni corticibus. Que colat antra draco.
Que sit marmoreis perhabundans insula uenis,
Que caras gemmas terra beata ferat.
Minerias auri fului que celet arena.
260Que tam diuersa cara metalla ferat.
Que diuersorum sit mater terra colorum.
An dici ualeat terra nouata uitrum.
An sint antipodes uel quo stet cardine terra.
Vnde sit hic motus, quo male terra tremit.
265Si nolebat in his tua mens sufferre labores,
Nature poteras rite uidere modos.
Quam bene uestiuit uolucres leuitatibus aer!
Quam quoque multicolor penna uenustet eas,
Quam uarius garritus eis cautelaque quanta.
270Quo mater pullos seruat amore suos!
Hec rapit, hec rapitur, hec est siluestris et illa
Commanet, hec multis, hec sociata pari.
Hec comedit carnes, hec non, iuuat hec, nocet illa.
Hec turmas sequitur, illa remota manet.
275Hec gaudet radio, fugit illa diem, petit ista
Flumina, desertis plus manet illa locis.
Multiplicata nitet geminata prole columba.
Vna manet fenix se renouaudo sibi.
Quis ualeat numerare, maris qui currit in undis
280Piscis, quot facies quotue stupenda gerit.
Illic immense stature mira balena,
Illic delphines, fida catherua uiris.
Illic ille natat draco, qui uolat aere quique
Terram percurrit, solus ad ista ualens.
285Illic sirene, que sic cantare feruntur,
Vt fallant homines uocis amore sue.
Illic belligeri cernuntur in ordine pisces.
Magnus Alexander doctus abinde fuit.
Illic concha breuis, que pregnans rore refundit
290Hanc margaritham, quam color albus habet.
Sunt quibus est cibus in terra, sed mansio ponto.
Est qui nil comedit, sed bibit: artus alec.
Quis numeret pecudes uel quis serpencia terre?
Quisue quod est proprium carmine fingat eis?
295Cur faciem cati timeat leo, cur ferit ipsum
Albus gallus, cur igne cremare tremit.
Hos iumenta iuuant, fera quos lesura perodit.
Hinc canis, inde lupus, seruat et odit ouem.
Que canibus uel quanta fides, quam simia cauta.
300Quam bene portat equus, bos iuga magna trahit.
Quam rudis est asinus. Quare mel diligit ursus.
Subdola quam uulpes est timidusque lepus.
His elephas maior, ferior leo, simia cunctis
Caucior, utilior est ouis, ipse canis
305Fidior. Est animal nec auis nec bestia, grifis,
Forcior ac tigris plus leuitate ualet.
Audit aper, linx cernit. In his super omnia ceruus:
Que semper renouat cornua plena gerit.
Sunt quibus est hominis corpus faciesque canina.
310Sunt quibus est oculus unus et ira ferox.
Hec uictum uariant, carnes pellesque cubile.
Hec sociata pari, sed caret illa pare.
Quot sunt serpentes tot mortes. Scorpio paruus
Fert mortem cauda. Cetera dente nocent.
315Sed stimulis uespes pungunt et apes culicesque,
Quamuis hos uarie retro uel ante ferant.
Et sunt qui perimant uisu flatuque resoluant,
Et sunt qui lateant quique nocendo uolent.
Hec si desiderant, poteras describere terre
320Vestitum uarium, quam, decorosa nitet.
Quis ualeat florum uarios numerare colores,
Quos oculus querit tam bene pastus eis.
Quis rerum uarios uersu describat odores,
Quos nasus querit tam bene pastus eis.
325Quis ualeat rerum uarios pensare labores,
Ad quos tam prompta faux sacianda patet.
Quis ualeat sonitus uarios sentire canoros,
Ad quos sumendos auris aperta manet.
Quis ualet obiectum describere carmine tactus,
330Quod quandoque iuuat ac aliquando nocet?
Vnus fons rigat, unus sol coquit unaque terra,
Vna manus ferit et tam uariata uides.
Si non dignaris tam uilia promere facta,
Esset homo muse causa decora tue.
335Hec incepisti, cum fingens carmine falso
Dixisti mundum constituisse deos.
Qui dum dixisti "quisquis fuit ille deorum",
Ignotum dicis te quasi scire deum.
Hunc homines fecisse refers uirtute supremos.
340Atque tua musa sunt metra fusa duo,
Que si dixisset Salomon summusue propheta
Dauid uel doctor Paulus, amanda forent:
"Os homini sublime dedit celumque uidere
Iussit et ut uultus tollat ad astra suos".
345Tam digne poteras hominis bene scribere formam,
Naturam, mores, tempora, facta, loca.
An sint tam magni quam dicimus esse gigantes.
Si sit pigmeus aptus ad arma breuis.
Vnde sit Ethiopi pellis nigra .....
350Cur sit uir maior et femina iure minor.
Cur careat barba mulier tumeatque papillis,
Hic humeris, capite pondera portet ea.
Cur sit grossa uiri, sed uox mulieris acuta,
Pressus aqua curuus, illa supina iacet.
355Cur Affer fallax et sit cur incola totus
Lubricus Europe cultor amator opum.
Quis primus mundo leges dedit, indidit usum
Bellandi, fecit arma, domauit equos,
Vrbes construxit, firmauit castra, subegit
360Hostes in seruos regia signa ferens.
Quis primus septem distinctas edidit artes,
Aut quis scribendi thema modumque dedit,
Quisque prior cunctis manuales edidit artes.
Quis prior insolitum per mare uela tulit.
365Quis primus statuens altaria sancta sacerdos
Obtulit immenso debita uota deo.
Quantum durarunt Babilonia regna, quis ipsa
Destruxit bellis apposuitque sibi.
Quantum durarunt Persarum regna, quis ipsa
370Deuicit bellis supposuitque sibi.
Quantum durarunt Grecorum regna, quis ipsa
Concussit bellis applicuitque sibi.
Quomodo preualuit cunctis Romana potestas,
Reddita consiliis imperiosa suis.
375Materiam poterant hec omnia fundere longam.
Virgilius cecinit pascua rura duces.
Lucanus populi Romani prelia dixit.
Mores composuit aureus ille Catho.
Dente malos mores Iuuenalis musa momordit,
380His Oracius est ut medicina leuis.
Tu, cui musa fuit cunctis fecundior illis -
Nam quod temptabas scribere uersus erat -,
Ad putridas uertis mulieres carmina muse
Tam decorosa tue. Non erat orbe tibi
385Quidquam plus sapidum. Solus tibi fetidus anus
Efrons femineus discuciendus erat.
Luxuriosus eras et plenus amore nociuo,
Ignitus reliquos igne uorare uolens.
Omnis amor dici non immerito ualet ignis.
390Sed distant nimium carnis amorque dei.
Vrit uterque quidem, sed carnis amor cruciando,
Diuinus suauis cor leuiando calet.
Cecat amor carnis nec mittit recta uideri.
Lux amor est domini, qui docet omne pium.
395Ille uagos faciens caret omni limite fixo,
Hic stabiles reddens firmat et ornat eos.
Ille docet semper mendacia fingere uerba,
Hic fugiens falsum nil nisi uera docet.
Ille dat infames tingitque nigredine praua,
400Hic dat famosos et sine labe uiros.
Illic conqueritur quod amet iuuenis nec ametur,
Hic ruit in collum letus amantis amans.
Illic ne uisi metuunt soluantur amantes,
Hic quo plus parent federa stricta manent.
405Illic riualis nimia grauitate timetur,
Hic miro zelo complacet omnis amans.
Illic una domus quod amas ne possit haberi
Seruat, dilectos seruat ubique deus.
Siue uelis nolisue, tua discedis amica,
410Sed semper tecum perstat ubique deus.
Mors rapiat quod amas, succedit amator amori,
A te dilectus stat sine fine deus.
Femina dona petit nec amator eris nisi dones,
Victus et uite dat tibi dona deus.
415Egra sit aut senio confecta, recusat amari,
Incomutatus uernat ubique deus.
Afficit attenuat mordet completa libido,
Dulcis amor domini dat saciando sitim.
Stercora fetida, menstrua spurcida femina fundit
420Ac olet urina, quam retinere nequit:
Mundus amor domini nullo fetore refellit,
Candor eum niueus, thuris et ornat odor.
Denique post tempus mors huic succedit amori,
Extinctus Venerem cessat amare Paris:
425Perpes amor domini mortis dispendia nescit,
Defunctus Paulus percipit id quod amat.
Tandem perpetua condempnat morte reuulsos
Carnis ab amplexu carnis amarus amor:
Sanctus amor domini, uitam sine fine coronans,
430Omnimoda saciat ebrietate pios.
O quicumque legis hec carmina nostra scolaris,
Conspice, quam distet carnis amorque dei.
Materiam finemque uide, bene respice formam.
Vtilius semper doctus amare solet.
435Ille deo natus uoluit de uirgine nasci,
Vt tibi uirginitas sancta colenda foret.
Qui quantum reprobet quidquid natura negauit,
Ostendit pena, quam Sodomita tulit.
Sulphur fetorem punit, calor ipse calorem
440Exurit, scansor ignis ad yma ruit.
Si percuncteris quidquid natura creauit,
Omnia condempnant quod Sodomita facit.
Nos tamen hine dicat quisquis pollutus adulter:
Sum iustus, quia me non Sodomia premit.
445Non urunt flamme, sed aque te gurgite mergunt.
Quod si non pendar, decapitandus ero.
Serpentem fugit, sed eum male scorpio punxit.
Non ruit ille fame, sed perit ipse siti.
Non satis est furem non esse nec esse latronem,
450Si sis usure iunctus inerte manu.
Non es periurus, cum sis homicida. Dedisti
Consilium Symonis, sed simulachra fugis.
Non te decipiant tua uerba maligna, foramen
Vnum, sumergit te pereunte ratem.
455Nunc igitur tu te uigili circumspice mente
Nec tibi sis uilis, morte redempte dei.
Cur te demonibus subdis scelerumque cathenam
Componens colli nes male uincla tui?
Cur seruus nummi sis, orbis tocius heres?
460Quid sequeris, quas non sis habiturus, opes?
Es cinis et uermis, cras ipsis esca futurus.
Gloria mundana fallit utraque manu:
Vna manus mendax presencia non dabit umquam
Culmina, sed reliqua priuat honore poli.
465Non cogas animam fieri pro corpore seruam,
Et nunquam mulier regnet in urbe tua.
Summus ait Salomon, quod femina nulla bona. Oro,
Non sis ullius seruus, adesto tibi.
Nunc igitur quisquis non portas uincula dura
470Peccati, lauda, sed tamen usque caue.
Quod si iam male cepisti tibi texere mortem,
Frange quod ordiris, destrue mortis opus.
At si quis premeris pre consuetudine praua,
Excucias colli pessima uincla tui.
475Numquid semper eris peccati pondere pressus?
Subdi non poteris te dominante tibi.
Ingeme compaciens, irascere nunc tibi tandem.
Atque furor sanctus dissipet omne malum.
Incipias, non expectes, dum defluat ampnis.
480Qui non est hodie, cras minus aptus erit.
Concuciat tua corda timor. Patet amplus Auernus,
Vt peccatores perpete morte uoret.
Iusticie iudex hoc irreuocabile dixit,
Quod non exibis, si semel intus eas.
485Eternum pensa, quomodo sine murmure portas,
Tempore permodico quidquid obesse putas.
Cetera ne dicam, sic dicitur ignis acerbus
Inferni noster, quod uideatur aqua.
Alliciantque tuam celestia premia mentem,
490Et cupias heres esse comesque dei,
Qui pro te moriens mundum descendit in istum,
Neue bibas mortem, mortis amara tulit.
Illic sublimis residet pia uirgo Maria,
Quam matrem uenie scimus et esse dei,
495Angelicique chori uernant sine fine beati
Et patriarcharum plena decore cohors.
Ipse prophetarum cetus sanctusque Iohannes
Christi baptista flore decorus ouat.
Summus apostolicus precelsa sede beatus
500Iudicii trepidi pollet honore chorus.
Ille color roseus pro Christi nomine cesis
Martiribus sanctis seruit et ornat eos.
Doctorum confessorumque dei pia sedes
Vestitur uiolis. Lilia mixta rosis
505Virgineas ornant nitidas splendore coronas.
Et sua sanctorum premia quisque putat.
Exemplum suadere potest, quos cernis, eorum,
Qui tanta mundum nobilitate premunt.
Ecce uides fratres inopes nudosque Minores,
510Calcantes falsa gaudia uera sequi.
Quot teneri iuuenes, quot pulchri quotque parentum
Vnica spes fugiunt, quidquid amare solent,
Omnia contempnunt, nec opes nec gloria mundi
Delicieque ualent hos remouere deo.
515Vxorem spernit, natos non cogitat, orbat
En iuuenis matrem, spargere curat opes.
Nilque sibi retinens, exutus uestibus altis
Induitur uiles; cordula cingit eum.
Inde pedes nudi iuuenilia corpora portant
520Per lapides spinas per luta perque niues.
O quanto calet hic dulci feruore! Quis ignis
Hanc urit mentem! Quantus in ore sapor
Ipsius est, cuius gustum nil turbat amarum!
Nil mouet a requie, nil feriendo grauat.
525Ipsius est regnum celi. Iam regnat in alto,
Iam spernit terras, latus ad astra poli.
Cernis apostolicam iuuenes perducere uitam,
Cerne quod in terris celica uita nitet.
Omnia dum renuunt, digne bona cuncta merentur.
530Omnia qui dederit, omnia dantur ei.
Francisco paret hic, qui dum sua dumque dedit se
Omnia preceptis subdidit ipse suis -
Mors lepra febris fraccio seccio uincula pisces
Et pecudes et aues ac elementa fauent -,
535Qui, quo clarescat quanto sit dignus honore,
Christi portauit corpore signa suo.
Hec placeant. Quecumque docent bona, perlege.
Que prebent causam consiliumque mali.
Prosper cum Zozima Prudencius ipseque summus
540Sancta Catho suadent. His tua cura uacet.
Atque supra positos poteris transcurrere libros,
Vt tua quandoque tedia praua leuent.
Ac si Nasonis contingat scripta uidere,
Obtura nasum, ne mala uerba grauent.
545Quod si forte legens Benedictum uideris illum,
Tamquam de spina collige rite rosam.
Sicque stude uitam presentem ducere puram,
Vt demptum penis te bona uera beent.

1 Suscipe, conciuis, ueteri pro carmine carmen
550Perque nouum quanti sit uetus arte proba.
Distinguas pueros, pueris si scripta legenda
Nostra putas, doctor Paulus ut ipse docet:
Non sensu pueris, sed uita pande uolumen,
Ne teneros dentes torrida crusta terat.
555Si bene discucias, que contineantur in ipso,
Constringet gelidus ossa soluta pauor.
Artibus in septem te conuenit esse peritum
Et non nescire corpora iura deum.
Denique quidquid id est, quod mens humana requirat,
560Hic latet inclusum: cuncta uidendo nota.
Consule quos debes, nec sis tibi doctor in illis,
Que non nouisti; cetera crede tibi.
Nec prius incipias quam sint tibi prouida cuncta.
Fac, cum incipias, ne ferat alter onus.
565Quippe diu latuit modio subiecta lucerna,
Quam cito ni reseres, qui legat alter erit
Ambrosiusque meus tanto uiduatus honore
Pondus principio non dabit ipse libri,
Qui Mediolanum titulo non fraudat ameno,
570Mediolanensis dura male condis opus.
Quinque refluxerunt anni, quo scripta reseruas.
Tempus adest. Resera, detege. Tempus abit.

1 epilogus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: