Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Protinus ad regem stagni Cicerectus aquosi
Nuntius it, bellumque ferens in limine primo
Astitit et tales demisit pectore voces:
"Silvarum rex et nemorum Rodilardus et agri,
5Rex armis belloque potens, pro funere nati
Bellum iramque fremens indicit et impia tandem
Supplicia obscenis scelerato in gurgite ranis.
Atque ego missus ad hoc pro tali crimine bellum
Indico facioque et poenam sontibus addo".
10Dixt et innumeros hastam iactavit in hostes;
At summo stetit illa lacu nabatque per undas.
Omnibus audita est murum senctentia ranis;
Ostupuere metu perculsae pectora et imis
Delituere vadis pavidae. Sensitque moveri
15Rana lacus et mox limo caput extulit ardens
Auratosque humeros et pictus pectora claro
Argento causamque fugae scitatur; at illae
Narrarunt murem crudelia bella minantem
Iactatumque lacu iaculum subitumque timorem.
20Tum rex ad sese ferri violenta ferarum
Tela iubet fortesque duces in tecta vocari.
Illae autem nondum tutae circum undique vallant
Spicula, quae summo ranarum gurgite nabant.
Nulla tamen propius telis accedere visa est,
25Sed circum timidae longam cecinere querelam,
Sepius et tenui vento fugere fluentem.
Sic veluti accipitrem silvis cum forte volantes
Stantem in precipiti et praedam sub rostra tenentem
Cornices videre, ruunt omnesque vicissim
30Implevere locos insanis vocibus; ille
Ignavas contemnit aves nec iurgia curat,
At si forte movet sese vel in aera migrat,
Diffugiunt magnasque cient per inane querelas.
Ut demum fragilem sensit sine viribus hastam
35Ventorum fluere ad nutum per stagna Coroctus,
Infelix iuvenis tristes sensurus honores
Telaque magnanimi Rodilardi et vulnera regis,
Sic ait: "O sotii, quaenam dementia nostra est?
Effugimus telum imbelle et sine viribus hastam?
40Aspicite hanc tantum vento veniente moveri
Deferrique vadis. Quare concurrite mecum:
Una omnes hodie stagno moriemur avito
Aut murum insidias et tela minantia ranis
Corripiemus". Ait, factoque hic agmine in hostem
45Inque acus insiliunt captumque ad regia portant
Atria; succedunt proceres vulgusque natantum.
At rex intrepidus solio sic orsus ab alto:
"O proceres, vidistis - ait - quae nata superbis
Muribus invidia est? Dudum temerarius ille,
50Qui iacet in medio resupinus gurgite, nostras
Adveniens turbavit aquas stagnoque potiri
Temptabat medioque lacu componere sedes.
Illum ego iactantem proavos et magna loquentem
Arte mea domui; nunc et bellum acre minantur
55Et dira in nostros torquent hastilia fluctus.
Aspicite en". Dixit telumque ostendit acutum.
Contremuere omnes raucoque implere Croaci
Atria tota sono et crebris ululatibus undas.
Atque aliqui regem incusant qui foedera rupit
60Immeritumque neci murem dedit, unde laborum
Prima dies bellique oritur moestissima caedes.
Ille deos hominesque et stagna liquentia iurat
Insontem sceleris sese, sed murem Oleardum
Nare lacu voluisse atque invidisse Croaco,
65Ignarumque freti liquidi fluctusque liquentis
Ingemuisse lacu et vitam exalasse sub undis.
Tum demum vario miscentur murmure fluctus.
Sunt qui bella velint et qui Rodilardia dicant
Arma timenda et, si fas sit, placanda vel auro
70Vel precibus, tum vel patrio reddenda sepulchro
Membra Croacinas Oleardi vecta per undas.
At rex magnanimus sic fatus murmura rupit:
"O proceres, audite, oro. Si bella timemus
Gentis ruricolae parvarumque arma ferarum,
75Pro scelus heu!, cum quo nobis victoria, cives?
Ast etiam timidae fugiemus tela lacertae
Invisasque deis cocleas querulasve cicadas?"
Mox ait: "O magnae soboles oblita parentis,
Formidatis agri populos vilemque falangem?
80Quis poterit liquido mecum contendere fluctu
Aut prohibebit aquas? Et si tellure vocabunt
In bella, et clipeos et pectora lata timebunt;
Cognatosque deos pugiles speramus et illos
Fauctores operum stagni bellique recentis,
85At servaturos comuni sanguine ranas.
Et nos alma parens magnorum enixa deorum est.
Nam cum se vitreis Cibele lavisset in undis,
Erupisse ferunt inguen tepidumque coisse
Per gelidos latices et flumina clara cruorem:
90Inde genus nostrum primaeque exordia gentis.
Nos de stirpe deum et claro de sanguine natae
Obscenos mures mortaliaque arma timemus?
Num clipei deerunt nobis, num tela vel enses
Aut bello validae vires atque apta labori
95Pectora? Nunc stabili mecum consistite terra".
Dixit et in summo consedit margine ripae,
Hortaturque duces atque arma capessere suadet.
Protinus arma humeris aptant, primusque Coroctus
Crura tegit folio viridis deformia betae
100Circundatque fremens latas circum ilia frondes
Et capiti cocleam imponit dextraque trementem
Vibrat humi residens hastam, sine pondere iunctum.
Sic Eradus, sic ille facit laudator Averni
Craccus Oretiades, dudum nece pulsus Alorchi
105Iamque senis raucoque ausi contendere cantu.
Inde aliae, Lerdusque senex viridisque Corodus
Et glaucus Lericon rufusque in terga Torocles
Ethiopi iunctus sociali foedere Corbo.
Armantur bello Silus Coccusque superbo
110Sanguine Cerbontis fluvioque Aniene creati,
Torassique gener (sinerent si fata) Molocrus
Infoelix sponsae nunquam sensurus amores,
Et quondam duros ausus contemnere cancros
Eropilus, dum prima fuit viridisque iuventa,
115Caudatusque Felas et crista torvus Iopes
Ranarumque aliae, quarum nec nomina novit
Nec numerum rex ipse lacus, pubesque minorum.
Imploratque alios latices fluviosque lacusque
Auxiliumque petit bello rex rana Croacus.
120Protinus ad pugnam veniunt Volsinia pubes
Et Pontina cohors, quarum dux Ebarus illis,
His Baracus tristi suffectus corpora morbo,
Pallidus aspectu sed fortis pectore et armis.
Lucrinus centum pedites duce forti Alamardo
125Et totidem mittit nemorosus Clanius Arche,
Mittit et ad pugnas ingentem Fucinus iram,
Bellantem populum atque duces umbone superbos,
Auratum squamis Fialem viridemque Colossum,
Tercentum auxilio ducentes ordine ranas,
130Ranas monticolas et nullius arma timentes.
Postremo veniunt fluviorum in proelia turmae.
Tum primum Liricas leti duxere falanges
Carnellus Focarusque duces et fortis Arampus.
Hi tela exacuunt clipeosque et grandia late
135Tegmina, quae dederat vicina cucurbita, leti
Disponunt humeris et longa hastilia vibrant
Vicinoque parant armis succurrere regi.
Tercentum pulchris Sebetros mittit in armis
Et totidem bello pugiles Campana fluenta
140Deque Tibri totidem veniunt, assueta iuventus
Stare loco Martemque fera committere pugna
Albentesque humeros crudeli opponere telo.
Postquam perventum est cognati ad limina regis,
Una omnes veterem stagno cecinere querelam.
145Mirantur vitreas immensi gurgitis undas
Atque insueta vident et plus lucentia Tuscis
Stagna vadis Romana falanx, nec candida cunctis
Terga sed in varios melius distincta colores.
Interea per agros Rodilardi nuntius Icris
150Mittitur. Ille tubae sonitu nemora omnia terret
Vicinasque domos avium talpasque tumentes;
Linquere agros veteres atque alta cubilia, nidos
Et silvas altisque iubet descendere mures
Montibus et querulas armis extinguere ranas.
155Protinus innumerae gentes populique minores
Ingenti clamore ruunt camposque per omnes
Bella cient optantque lacus et dira minantur
Vulnera ranarum regi populoque gementi,
Hostibus et vacuas feriunt mucronibus auras.
160Examen veluti tactis presepibus ingens
Exit et in furias magno cum murmure fertur,
Nunc huc nunc illuc volitans celum omne fatigat
Ac magis invisum quaerendo saevit in hostem.
Ut venere, pium lustrant longo agmine regem
165Et genibus positis ingentia tecta salutant.
Protinus ipse aties bello Rodilardus amicas
Instruit et dignos superis metitur honores,
Innocuamque parat Triviae mactare lacertam
Virgineos ausam muros habitare Minervae,
170Formicam Cereri, cocleam tum denique Baccho
Vitibus et teneris haerentem cornibus uvis.
Fautoresque rogat bellorum et talia fatur:
"Di, quorum vigiles ingentia templa tenemus
Turaque solliciti legimus victasque movemus
175Semper et ardentis lustramus lampadis orbem,
Auxilio vestris succurrite muribus, oro,
Custodesque pii sacrarum agnoscite rerum.
Non bellum invidia regnique cupidine movi,
Scitis enim; diro verum pro funere nati
180Arma fero, nunc vos rectum decernite". Dixit
Armatumque vocat Cicerectum atque agmina prima
Ducere in arma iubet Martemque inducere ranis.
Mox aliam Rotiro forti Claudoque cohortem
Imperat educi sevaeque resistere pugnae.
185Tertia tum visum est committere proelia Cullo;
Quartam atiem iuveni mandat parere Catello,
Quo nulli melius penetrarunt orrea mures,
Nec magis edoctus quisquam sub nocte furentem
Fallere montanum agricolam et prevertere cursu.
190At quintam gemini duxere in proelia fratres
Rupinus pedibus velox et corpore tardus,
Consilioque tamen praestans et viribus Azur.
Sextam ducit ovans pulchris Feracasus in armis,
Molles caseolos fumo subducere suetus
195Et transire levi sentes et vimina tactu
Hostilesque minas tristi contemnere fletu.
Hic etiam laqueo cum rustica facta videret,
Escam preripuit cautus risitque magistrum.
Ergo armati omnes prodeunt Martemque minantur.
200Postremo rex ipse alias in proelia turmas
Sevus agit fortesque duces in vulnera cogit.
Tum pater omnipotens magnos assistere divos
Imperat et tales emittit pectore voces:
"O proceres, dolui cum primum repperit usus
205Armorum mortale genus ferroque cruorem
Audaces sparsere viri caedemque dedere,
Et timui (timuisse Iovem si dicere fas est)
Arte nova clipeos ensesque et grandia tela
Invenisse viros et duro corpora ferro
210Ingenio texisse meas passura sagittas.
Mirabar structas aties, fera facta virorum,
At nunc obsceni mures ranaeque loquaces
Bella cient, atque arma humeris clipeosque sinistris
Aptavere; tenent dextris vibrantibus hastas.
215Aspicite en quo se studio Rodilardus in hostem
Magnanimus suaque arma parat, quo pectore ranae
Tela tenent primoque expectant limine bellum.
Quare agite, hinc mecum finem spectate laborum,
Cui modo commissae faveat victoria pugnae".
220Dixerat haec. Risere omnes a vertice divi
Et fragiles calamos et tam deformia murum
Tegmina, ranarum clipeos iuncosque palustres.
Tum deus alludens castae sic blanda Minervae
Dicta dedit: "Non tu nunc bellanti Rodilardo,
225Nata, faves, populosque tuos tua templa colentes
Victores bello facies pugnaque iuvabis?
Naides interea, ranarum numina, nimphae
Fautrices aderunt et tela Croacia figent.
Ni tu, nata, tuae tandem auxiliabere parti,
230Aspicies victas aties stragemque tuorum".
Tum virgo sic orsa loqui est: "Ego muribus arma
Auxiliumque feram, genitor, qui pinguia thura
Sertaque diripiunt nostris pendentia templis
Infusumque bibunt ardenti lampade olivum?
235Quin etiam tenues victas pallamque rigentem
Audaces rosere, manu quae stagmina foeci.
Nec contra hos querulas ausim conducere ranas;
Utraque progenies nobis invisa ferarum est.
Nam, cum me bello fessam somnoque viaque
240Acciperet Lerneus ager lateque sub umbra
Arboris optatae posuissem languida membra,
Hae longam tristi noctem foecere querela;
Clamavere omnes et turbavere quietem".
Riserunt superi toto convicia caelo
245Iratamque deam blando sermone precati
Muribus et fatuis orant ignoscere ranis.
Et demum ad pugnas redeunt spectantque silentes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: