Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Si tibi fata dabunt, Laurenti Roscide uates,
Vt gelidi redeas ad Bachilonis aquas,
Hic ubi mellifluae me lactauere Camoenae
Pantagathi puerum, cuius alumnus eram.
5I, precor, ad cineres sacras, monumenta parentis,
Et dicas lapidi: Mollius ossa premas;
Ne laedas Manes; nam quem tu credis obisse;
Viuit adhuc Patriae gloria magna suae.


2. ad hospitem

Patris delicium et nouem sororum
Hac hospes iacet Helius sub urna
Bassus Cimbriaci puer poetae.
Quoi si stamina longiora Parcae
5Neuissent potuit chelim paternam
Et Musas clarius sequi sub antro.
Verum praecipiti Atropo redemptus
Viuit coelitibus choris beatus.
Ergo uos etiam omnibus Sibyllis
10Custodes cinerum perenniores.


3.

Sunt qui me credant uita non esse pudica,
Quod scribam uersus liberiore pede,
Quod placeat nobis, si qua est lasciua puella,
Et laeta semper uiuere fronte uelim.
5Ingenue fatear, mecum Galatea iocatur;
Sed peccant isti deteriora iocis.


4.

Andreas Zeuxis nostraeque aetatis Apelles
Hoc Bellunellus nobile pinxit opus.


5.

Conditur hic Salome, Raunachi e stirpe uetusta
Orta olim, quae nec degener a proauis.
Durrensis consors Federici, ast saepe Naonis
In praefectura gessit honore uices.
5In qua, ab magnifico, dum uita, absente marito, est
Functa, uale extremum sumere non potuit.


6.

Heus tu, qui spectris oculos depascis inanis
Picturae, huc Ciuis, seu peregrinus ades:
In qua spectatur qualis Iammeia Virgo,
Virgo Dei Genitrix fertur ad astra Poli.
5Scito etiam Salomes Raunachae gentis alumnae
Non procul hinc pariis ossa subesse locis.
Haec ait emoriens: Coniux Federice ualeto:
Dum tibi cara fui, Tu mihi carus eras.
Nunc alio me fata uocant: Tu Caesaris urbem
10Hanc regito, et cari pignora coniugii.
Postquam decedes, Lethaeos neglige fontes.
Si nostrum amplexum quaeris, in Astra ueni.
Hoc igitur cara Durer pro coniuge fecit
Argumentum ingens, et pietatis opus.


7. in diuum Rochum

Roche, decus patriae, Christi Confessor, et ingens
Morborum expulsor, tabificique mali:
Protege deuotas hominum tibi quaeso cateruas,
Et pestem aduersus, quam potes affer opem.
5Si tua per magnum pateant miracula mundum;
Si pro Cimbriaci fama loquatur anus:
Terrarum ignotus quondam peregrinus, Olympi
Nunc Ciuis Rochus nobilis astra tenet.


8.

Captiua hoc trahitur Celina cornu
Et fessa in fluuium cadit Naonem
Fomenta Venetis datura flammis.


9.

Hoc matris Domini sed integellae
Spectrum Virginis omnium aduocatae
Ne ledas caue, nam facit stupenda
Sicut fixa tholo explicat tabella.


10. de uetustissima laude et origine Manticarum

Tu, qui Cimbriaci rudis Poetae
Versus endecasyllabos notabis,
Rideto licet, et iocator usque;
Hanc scibis iuuenum esse Manticarum
5Sic uernante domum hospitalitate
Hirsutum ut Thraseam mouere possit.
Non sunt indigenae senis Naonis
Sed Comi ueteres Noui coloni;
Et Mantus tripodas genus locutae,
10Nomen nobilium unde Manticarum.
Si quis postulat hanc fidem uidere
Annales repetat uetustiores.


11.

Haec sunt ora uirum, quae cernis picta, uiator,
Ast intus ueri sunt, mihi crede, uiri;
Illis pulcra dedit uarius tentoria pictor
Iuppiter his mentem pulcrius imposuit.


12.

Qui primus latias effinxit in aere lituras,
Et docuit sacros aere notare libros,
Nonne putas dicti coelum superasse Myronis?
Phidiacas Veneres, Parrhasiosue ioues?
5Hunc ego Daedaleos etiam uicisse labores.
Hunc ego Palladias, credo, habuisse manus.


13.

Hic decus est uenetum Donatae et gloria gentis
Nicoleos praesul, clara Aquileia, tuus,
Iure sacro, pietate nitens uirtuteque summa,
Moribus, eloquio, religione, fide.
5Lustra decemque duoque et quartum uixerat annum
Quarta messe cadit - proh dolor! - imperio.


14. ad uiatorem

Praesulis hoc tumulo uenerabilis ossa quiescunt
Nicolai prisca simplicitate senis.
Certior ut fias: Donatae gloria gentis
Et decus antiquum religionis erat.
5Iustitiae cultor, uitae miserator egenae:
De quorum meritis nunc tenet astra. Vale.


16. in Pontem Sublicium Iuliensem | endecasillabicon

Pontem sublicium diu uetustum,
Nunc stratum silice, arcubus duobus
Quem tu sic pedibus premis sedentem,
Quanti, te precor, aestimas locatum?
5Aut quot millia curruum tulisse,
Qua nunc materia est is fabricatus?
Quae tu, si bene cogitaris, utrum
Actores superet suos uideto
Scire hoc te uolui, hospes, et ualere.


17. ad C. Plinium Secundum Veronensem | encomiasticos

Veronae decus et domus Secundae,
Plini, gloria: cognitumque lumen
Ingens historiae perennioris.
Quis te sic nitidum manu expoliuit?
5Docta (Iuppiter) et scientiori,
Vel per se Aonidas sequi sorores?
Vt qui tam fueras lacer retonsus
Nunc sis integer: elegans subinde
Musarum sacer agnitus sacerdos
10Sic possis merito omnibus placere
Exutus scabie librariorum?
Paeanti ingenio eruditiori:
Et digno cythara mei Catulli
Tandem sum mihi redditus: meaeque
15Assertus patriae uetustiori:
Qua herciscens Athesis remugit undis
Me Comi licet arbitrantur ortum
Quod si plus fidei infidens requiris
Veronam petito: et uideto saxum:
20Sacris quod posui ossibus parentum
Tunc dices tripodas tibi locutos.
Sic phoenix Arabes apud Sabaeos:
Cum longae exuerit situm senectae:
Eoas uolitat nouus per oras:
25Sic olim coluber grauatus annis.
Squammas exuuiis nouat repostis.
Ergo me legito aure uellicata:
Sic te Castalios iuuat liquores.
Vesaeos bibere: et nouare carmen
30Doctum flectere barbiton: uel ipsam
Naturae historiam uidere ad unguem.


18. de pestilenti febre

Qui non uult stigiis fata sub umbris
Saeua pestilitate deperire,
Nec ferrugineam uidere pupim,
Nec uitae precium seni trientem
5Olli porrigere ore subtrementi,
Sed uiuo esse potens sui uigore,
Et seruare animam diu ualentem,
Haec, hortor, legat aure non supina,
Quae Paeantius exarauit, artis
10Ille assertor Apollinaris, ille
Ingens Castalidum decus Sororum.


19.

En haec Caesarei moles spectanda sepulchri,
Quae teget inuicti Caesaris ossa mei.
Aequat pyramides, aequat sibi laude colossos,
Aequat Mausoli nobile regis opus.
5Non is cippus erat, quo magnus decubat Hector,
Talis in incerto non fuit urna rogo.
Vix ego crediderim Dictaea rupe sepulchrum
Gnosiaci quondam tale fuisse Iouis.
Sed ne Cimbriacum credas maiora locutum,
10Tu coelum inspicias, artificumque manus.
Quo magni uiuunt Friderici Caesaris ora,
Sustinet excisum Sinnade marmor opus.
Et circumpositi spirant ex ordine patres,
Quos coluit Caeesar cum pietate uiros.
15Et nunc Caesareos mirentur ab hoste triumphos,
Post uero in superos accomitentur iter.
Caesaris effigiem uideas ex marmore ductam,
Quidue ferant sacri singula membra ducis.
Candida quos hilarat risu concordia uultus,
20Horrescunt Daci Pannnoniique truces.
Et quicumque uagi mirantur cornua Rheni,
Et quos occiduis abluit aequor aquis.
Hoc caput immensi cognoscunt sidera mundi,
Quale sub arctois non fuit ante polis.
25Quam bene conueniunt humeris uictoribus arma,
Abiecta hoc pectus aegide Pallas habet.
His et fulminei manibus data gloria Martis,
Inuictum hoc nunquam terruit hasta latus.
Hae plantae Domini sanctum tetigere sepulchrum,
30Et bis Tarpeii templa superba Iouis.
Bella iuuent alios, et saeuae Gorgonis arma,
Caesaris ast proprius sit pietatis amor:
Quando Pelaeos aequauit marte triumphos,
Et prisca insignem relligione Numam.
35Elysiis alius uiuat nouus incola campis.
Ignea si noster sidera Caesar habet.


20.

Solus in amplexu tenere resolutus amice
Securus Venetum quo ferat arma Leo
Exige concessum spaciis fatalibus aeuum
Et tua tecum agitet candida Flora dies.
5Plura tibi loquerer, sed me tuus improbus urget
Nuntius, et calamo nulla papyrus adest.


21. protrepticon in Attilam Callimachi

Ecquid sic properas foras abire,
Leuis Callimachi mei libelle?
Anne sic totiens feras lituras,
Duram Cimbriaci manum perosus?
5Vt uis! Te moneo canes cauere,
Non qualem Erigone puella cernit
Inter sidereos globos nitere,
Spurcos, dico, libelle, paedagogos
Et qui conueniunt senes cinaedi.
10Tu coetus iuuenum bonos frequenta,
Quales Omnibonus scholas habebat,
Praeceptor meus, Isthmiae Diones.
Ac uerum Latiae decus Camenae
Et Crispi aemulus et Titi Sabellus
15Nunc orsus Venetum ducem referre
Quos et nobilitat sacer poeta
Horum gloria temporum, Hermolaus.
Quodam sic licet audiente dicam
De nugis plagiario superbo
20Et Cynthi male nomine arrogato:
Haec si decipis aure non supina,
Tum nasum et pueros salariorum
Et ridere ciconiam licebit
Subscriptore meo tibi Hermolao.


22. propenticon in Attilam Callimachi encomiasticos

Attila Callimachi regem uisure Quiritum,
Carpe iter et fausto limina tange pede,
Limina, quae audito uenerantur Marte Sicambri,
Limina, quae assidue Belgica turba colit.
5Huc ueniens statim dominum miratus et aulam,
Hanc caelum, ast illum dixeris esse Iouem.
Talis utrique manet species, micat altera gemmis,
Alterius decorant aegis et hasta manus.
Hic est diuini Federici filius ille,
10Ingens terrai Maximilianus honos,
Cui modo Sigaei cessit diadema Quirini,
Vt consors esset Caesaris atque Iouis,
Et iam terdecies uictor decessit ab hoste,
Exuuias secum captaque signa ferens.
15Hoc duce Cumaei remeabit carminis aeuum,
Nec minor aegiocho tum Ioue Caesar erit.
Si de te quaereret: Cuia haec sunt carmina? quare
Huc uenias? quo sis de genitore satus?
Sum, - dices, tantum ne longa exordia sumas, -
20Carmen Cimbriaci et Attila Callimachi;
Ipse tuis de me cognosces laudibus olim
Esse quidem Hunnorum facta minora ducis.
Me legito, quotiens Geticus dabit otia Mauors,
Inter adorata pocula gratus ero.


23. ad Lazarinum Ariminensem Venetae militiae ductorem

Quantum Callimacho debet rex Attila, per quem
Est potis a tota posteritate legi,
Tantum Malatestae non ultima fama Ruberti,
Clare nepos, debet, o Lazarine, tibi.
5Qui, ne blatta esset, desti impressoribus illum,
Vnde etiam possit cognitus esse magis.
Sic Geticum uates illustrat Apolline Martem,
Sic Clarii miles explicat ora dei.
Ergo pro meritis Daphnaeis praemia rami
10Debet utrisque uiris magnus uterque decus.


24. ad Callimachum

O nec Callimacho minor uetusto,
Nec qui Tartareas secutus umbras
Placauit cithara deos seueros
Ac taetro Eurydicem euocauit Orco;
5Sed nec Maeonio minor canente
Captam uix Phrygiam decem per annos
Et Laertiaden diu uagantem
Ad Laestrygonas et malam Charybdim;
Nec plectro inferior sacro Maronis,
10Inter qui merito potes uocari
Alter Battiades sacros poetas
Nostris doctior omnibus Catullis
Et citra inuidiam nouus Philetas.
Quando Cimbriacus tuae fidelis
15Spectator citharae uenustioris
Decantabitur in tuis Camenis:
Quis totam Atropos imputat Sibyllam
Tithoniue senis dies et aeuum,
Vt me posteritas loquatur olim,
20Qui uates aliis erunt in annis,
Docti Callimachi fuisse amicum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: