Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Bellicus arma petens vult Urbem Pistoriensem.
2375Obsidione dari: gens iungitur aspera Pisis
Undique magna fluens. dant Urbes, singula castra:
Luca movet cunctos: veniunt: Gharfania mittit
Tota viros fortes: mittit Versilia quantos:
Mittit Luna suos peditum Riparia mille.
2380Inter cuncta simul numerantur ut agmina centum,
Quae peditum iungens Castruccius ipse probatus
Ordinat, et veniunt steccata et ponere tecta,
Sol quia conscendens incendia quaerere Cancri
Ecce daturus erat illis sub frondibus aestum,
2385Mille superductis equitum pro sorte suorum.
Suntque viri fortes Serram transcendere Vallis,
Cum galeis calybum fulserunt lumina Prati,
Et nituere suo tantoque a lumine montes.
Sicque suis haerent muris extendere campos,
2390Ac sternunt fructeta: suis tunc stare locellis
Militibusque novem fuit insimul una caverna:
Conaturque Urbem vallare ex undique totam,
Cingere per medium, contingere moenia iactu,
Ponere vela, suos extendere papiliones,
2395Nidificare domos, et frondibus ergere tecta.
Et fuit hora brevis, quando Urbs concernitur illic,
Omnibus in virides gaudentibus undique ramos.
Patula quando illis tunc affuit ecce taberna,
Grata trahunt, recreant ex omnibus intima: vina
2400Dantur: et ipse calet aestu Castruccius aucto,
Cuncta videre prius, si fieret aditus illis
Hostibus, et cernens vult singula reddere tuta.
Et quater atque quater totiens pergebat in armis,
Quantus equus fortis vix sufficiebat eidem
2405Undique per campos, remeans apponere curam,
Et scrutatus eos, rediens, dare membra quieti
Advociabatur, avidos gustare liquores.
Sicque manet Populus Pisanus, Luca per omnis
Moenia Pistorii sub obsidione tenentes.
2410Tunc animabat eos dicens: "Memorate vetustum
Bellum, quando fuit sub obsidione perenni,
Cum Dominus aleas legitur fecisse tabellas,
Longa fuit nimium cum tunc obsesso Troiae,
Otia ne taedeant, nam sunt ratione repleta.
2415Ludite gramineos per campos; astra videte;
Excogitate queant qui sunt et in Urbe famescunt.
Nam tua cuncta potes, animus cum sustinet illa.
Ergo velite moras: venient gratissima quaeque".
Quae placuere: movent interdum cantica, ludos:
2420Et spatiantur: habent virides post talia fructus
Haec comitiva venit: abit haec: haec obvia currens
Obviat: haec obstat: gaudent excurrere secum,
Amplexare simul, sellisque levantur equorum.
Inter haec est praesens sociatus vir probitatis,
2425Militibus multis excurrens prata potenter,
Persistebat eques praesentibus omnibus ipsis,
Totaque per medium gens se scindebat ibidem.
Iamque dato spatio magnis praecurrere metam,
Inde refert miles se primum currere promtum:
2430Atque secundus ei currebat, tertius atque.
Postea pulsatis quantis clangoribus, ipse
Percurrebat eum, simul associantque cohortes.
Qualia dum Cives cernebant Pistorienses,
Urbe et ab obsessa tantum spatiare Gebelles,
2435Inde equites multos peditesque insistere ludis,
Inter et amplexus equitum se iungere sellis,
Atque levare: vacant: vix pax inducta manebat:
Sed tuebantur: et hi frondes ad grata redibant.
Et prius exclusus morbo perplexu acuto
2440De Vicecomitibus Dominus Galeatius inde,
Protinus abscendens, et postquam Piscia talem
Acceptavit ibi, solutus carne virilis
Pervolat ad Patres, tumulatus corpore ibidem.
Partis eam Guelfae cupiens nutrire Philippus
2445Regniculus miles, subiectus sedque Roberto,
Mille petit veniant equitum: scribit inde sacrato
Bononiam promtus de summis fratribus uno,
Mittere qui tepuit. Bellum Castruccius et sic
Instauravit eis gattis cum robore grandi:
2450Unde super custos firmavit in arce priori:
Concitus et Pratum cognoscit proelia Turris.
Tunc cogitavit eis dicens: "audite", Philippus,
"Misimus: ipse piget Legatus mittere gentem
Agmina multa tenens, et non transmittere promtus,
2455Bononiae residens Lombardos flectere Papae.
Nos modo sexcenti linquamus moenia Prati,
Nec adeamus eos, quia sunt ut mille Gebelles
Ipsi equitum fortes: moveamus nos tamen ipsi
Usque sed ad Murlum. Dicent: Commune movetur,
2460Extimebuntque, minus poterunt immittere bellum."
Quod placuit: quidam veniunt excurrere primi.
Ast ubi senserunt scursores proinde Gebelles
Esse propinquus eis omnis exercitus, inde
Abscessere simul, bellumque ab Urbe levarunt,
2465Infra suos palos sua se steccata locantes.
Et probus insistens iterum destinat eidem:
"Mitte," ferens "ruimus: Urbs panditur: eque Gebellis
Obsidione perit: veniant solummodo mille."
Delegat unde sibi rescribens singula miles.
2470Pervenit: est coram, cum narrat talia currens:
"Moenia circumdant: equites sunt mille trecenti:
Pistoriumque fames stringit: datur: unde sacrate.
Quam citius mittens cura nutrire fideles".
Unde didit sacer Legatus mille trecentos;
2475Quos ubi Regniculus recepit, tenet atque Philippus,
Admovet adducens cunctos prope moenia Prati
Millia bis equitum septingentosque viriles,
Adnumeratis ei peditum bene mille viginti.
Moenibus a Prati cunctis equitantibus, inde
2480Protinus abscendens tota cum gente locatur
Partibus Aglanae repletis in comitatu.
Et tulit hic uni: "properes: pete moenia campos".
Ipse Philippus utrum maneat Castruccius illic?
Currit et ille cito: rediens dedit omnia cuncta.
2485"Sculta, Philippe, tuum: residet Castruccius, imo
Cantat in aspectus veniens iam Pistoriensis.
Ast ego perquirens captus sum ductus ad illum.
Qui dedit: es Guelfus? tuli: sum. Tua facta referre.
Me cupiente eius socio mactare per ensem,
2490Qui negat, adiungens: referens dic omnia gesta.
Mane levis fueram: semper vocat ipse Philippus:
Vade per et campos, semitas, et moenia quaere.
Vel magis obsideat sumus hic Castruccius Urbem:
Nam duplices nobis acies sunt: ipse recessit.
2495Me referente, movet tales prorumpere risus:
Ore patente genas vix dentibus ecce videbam:
Ut refero, similes risus fecere Gebelles.
Quid faciemus ad haec," dixit, "scultate", Philippus:
"Despicit hic omnes: residet: vult bella: feramus".
2500Atque movere suos mandat: stravere secundo
Partibus a ruris Aglanae versus ad illos.
Undique conseptis stant agmina Guelfa nutrire:
Statque sagax, totus per circum moenia claudens.
Fit mora: se firmant victus adiungere Guelfi;
2505Atque Gebellis eis pars sic obstare laborat.
Insinuant intus per faces Pistorienses,
Se fame consumptos non posse resistere quidquam
Temporis; unde petunt bellum committere Guelfi,
Insinuantque sibi maleatam per chirothecam.
2510Congregat audacter qui sint bellare maniplos
Concitus audaces, et talia protulit illis:
"Vos ego semper amo: socii scultate Gebelles:
Nunc bellare petunt hostes: stant mittere victus:
Respondete: simul videatur vestra voluntas".
2515Qui pariter cuncti dixerunt, esse gerendum.
Tunc accersivit referente Cortoniensem
Ista ferens voce Castruccius ipse silenti:
"Ancha fidelis amo te quantum pignora mater.
Nunc adeas Guelfos, indutus veste Ducatus,
2520Quam mihi gessit amans clarissimus Induperator,
Nobilitare volens, cum gessit iura regendi
Urbibus in quinque: chirothecam ferque Philippo.
Omnia narra, locum, sed tempus bella movendi".
Concitus audacter qui sic post verba recessit.
2525Estque suo praesens vestitu, quarta Philippo
Insinuatque diem, respondet: "luce sequenti":
Nec probus acceptat, promittens utique quarta:
Quod habuere satis ratum quam firmiter hostes.
Tempus et hoc infra percepto vomere forti
2530Evacuare iubet cunctos fossata viriles,
Et duplicare simul foveas de nocte silenter,
Ne suus ipse labor forsan transiret ad hostes:
Protinus adiungens foveis steccata tueri
Arboribus multis truncatis per bene centum,
2535Aditus ut illis pateat nec mittere victus.
Estque dies belli signatus: gens sua Guelfa
Agmina coniungens nectit: movet addere pugnam:
Undique senserunt nec sollicitare caballum.
Tunc furiunt omnes: certant: feriunt ab illis
2540Desuper ab archis ab alto culmine Guelfi.
Nec fuit accessus: sunt omnia tuta: famescit
Pistorium. Cogitant tunc hostes pergere Pisas:
Ponere se medios properant: cepere Savinum.
Omnibus exustis tunc ruribus in Comitatu,
2545Ignibus immissis domus haec flammescit et illa
Et capiunt ibi residentes forte per omnes:
Absque rumore trahunt ad partes postea Guelfas.
Ille manebat ei vicinus Pistoriensi,
Gens comitiva, simul populus Pisanus in armis:
2550Urbsque famebat: eam capiunt per foedera pacis:
Unde datur. Totus maleatus Vir probitatis
Sic ait et Simoni: "quid, Florentine, sopita
Urbe capis muros, me Romae tunc residente?
Iura Senatus ibi me tunc retinente, per artes
2555Ingrederis: Ludovicus habet cum moenia Romae
Imperat ut Tuscis, et quaerens postea Regnum
Consociatus ei, reditum me cogis at ipse.
Moenibus istius acceptis igitur Urbis,
Permea, visurus me numquam sedque Monalde.
2560Ipse Philippus amat per filum quaerere muros,
Regniculus mensurat ei fossata magister,
Unde refert, pontes media de nocte capitque.
Pistorium rediit nobis per et obsidionem".
Permeat unde Simon equitum cum forte ducentis
2565Atque Monaldus. Habet muros Castruccius Urbis.
"Est ubi," dixit eis, "Blandinus Pistoriensis?"
Astitit: at ille lucentem protulit ensem.
Atque dedit: "Recolis, nos cum Robertus et intra
Claudere nos potuit sub obsidione per annum?
2570Sum memor". Atque probus: "recolis nos moenia Lucae
Deseruisse, meos nutrit cum Pisa Gebelles?
Sic etiam nobis redeunt Saturnia Regna.
Gaude fidelis, habens, aluit quae te prius, Urbem.
Ipse tamen famui misera sub veste per annos:
2575Nunc quoque Saturnus ditavit". Sicque vibrato
Ense tulit, recipit quem miles factus ibidem.
Sicque manu forti munitus, et ense, virilis
Intrat, et agminibus probus ipse Gebellibus intus:
Atque tenet gaudens per bellica moenia victor.
2580Iamque mora exhibita gaudet pertingere Lucam,
Urbe reformata, Pisis splendere et in omni
Urbibus in geminis susceptus papilione,
Undique ruralibus, et Civibus adveniendo
Posse videre Ducem, cultumque expandere honoris.
2585Si fortuna volet, coelum conscendens in altum:
Si volet haec eadem, bassum descendes in imum.
Est tamen assis ei, commissaque tota potestas,
Qui regnare facit regnans per secula semper.
Mense et in Augusto medio cum festa coluntur
2590Virginis assumtae, cum cerea quaeque tributa
Dantur ei, Vannes Rubeus custosque Mariae
Colligit auratum cupiens deducere templum,
Ornamenta suo contexere grandia: culti
Immemor ipse Dei, mandat servare retentis.
2595"Sic bene Matrona Missam celebrabimus omnes:
Census erit promtus persolvere Teutonicos sed."
Cui genibus flexis custos: "Dux ipse vocaris:
Crede tuis, desum: Lucanus pauper abibas:
Undique collegit miserum te Virgo Maria;
2600Erexitque nimis: dominaris abinde Siesti
Usque propinquatus Prato: sed desine, magne:
Murlus adest, praebetque tuis confinibus Orbem".
Sicque locutus ei defensat sacra Metellus:
"Estque tuum solium Virgo ampliatura: quiesce".
2605Nec veritus Matrem, Templum, nec Numina sancta,
Praecipit absconsum pariter deducere censum.
Quo bene compunctus resolutis crinibus omnis
Solvitur in gemitus coram tunc Matre locutus.
"Virgo parens, custos ego sum, sine peste reatus,
2610Quae paris ipsa Deum, Coelum conscendis et astra,
Hoc die flecte malum spoliantem Numina sancta".
Quae tulit: et clades tunc affuit ipsa patenter,
Febricitare facit quando illum mox pia Mater,
Urbe per excursa ludis, plausuque theatri.
2615Inde calens Lucam quaesivit concitus ire,
Utique sed membris languor magis haesit acutus:
Unde cubile petens committit se medicinae.
Profuit et nec dum: quin et magis aggravat illum
Languor: et ut trepidat, vivat ne pars sua Lucae,
2620Debilis adsurgens, faciem monstravit humatam,
Patula quando illum suscepit lata fenestra,
Et rediit victus morbo virtute per omni,
Ista ferens strato superaddidit ista locutus:
"Summa Dei virtus me magna potentia flectis,
2625Viribus armorum qui numquam prostrabor: adsis".
Atque tulit sociis tantis praesentibus addens:
"Mortuus ut fuero, Mundus renovabitur omnis".
Et siluit, pariter extinctus lumine vitae:
Commovet unde suus Pisas discurrere natus;
2630Et veniebat eum gens tunc Lucana iuvare,
Scilicet Henricum titulatum iure Ducatus.
Obstat et huic Populus Pisanus, quinque rebelles,
Ex quibus acceptus patuit bos pendere furcis
Adsociatis ei scelere pro quatuor ipsis.
2635Sed Ludoicus eis succurrit: moenia Romae
Deserit: et veniens est Pisis: et siluere:
Omnia Pisarum capiens et iura regendi.
Caesar ut est Pisis, iterum gravat inde moneta:
Suscipit: atque negat multis stipendia servis,
2640Qui strepuere: simul sociatis tunc bene mille
Accipiunt Collem, retinentque potenter et ipsum
Utique Cerulii, pueris et matribus illis
In gemitus fusis, quos gens tunc aspera cunctos
Suscipit in ulnis natos matresque benigne.
2645"Haec sumus accincti stipendia quanta negantur,
Artibus ignaris volumus velut esse sorores:
Vos vocitate viros: veniant, habitentque vocati:
Teutonici generis fuimus iam nobilitati:
Et sumus ecce parens: vobis communia velle,
2650Nos habitare simul: Prodium gens nostra levabit,
Afferet atque bonum quodcumque adducere victus".
Consiliantur, et hi. "Pisis Ludoycus inhaeret,
Nosque tenet medios Pisis ab Urbe Florente
Collis". Et ad Guelfos destinant pacta Florentes:
2655"Arma tenemus, equos: homines sumus utique mille
Ferte manus Guelfi: veniemus in Urbe manere".
Non Commune tulit gens aspera quanta feroxque
Fallere: vult habitet: "victus sumus ecce daturi".
Et resident". Lucam Ludoycus quaerit amicam,
2660Quae patuit, mater quando et pro parte Gebelli
Exhibet et natos tres tantum Pina virilis,
Ista ferens gemitu coram tunc Caesare dicto:
"Do: cape, semen habens nostrum; Castruccius abest"
Omnibus una simul restat sententia mortis.
2665"Hos ego pectoribus propriis alo iacte refuso:
Hos ego gigno meis lumbis: legitima proles
Est: fave Caesar: eos nutrio pro parte Gebelli
Hic puer Henricus: memoratur Caesar in isto.
Iste secundus habet vim nomen Valeriani
2670Caesaris ipsius germani: et tertius iste
Alterius gestat nomen, ferturque Iohannes.
Ista puella datur coniux per gesta Philippo,
Pistorium genitor quando et per pacta iugavit.
Tange meos, Caesar, nec respue pignora patris:
2675Tange, et flecte, manus, caput, et contingere colla".
Accipit et tenero solutus pectore moestos
Stringere cum lacrymis nec est rubefactus ibidem.
Atque dedit: "Probior Orbis memoratur in istis:
Ista propago mea est: pia mater nunc tege vultum".
2680Taliter accepit Lucam Ludoycus ab illa,
Regnaturus eam minimo pro tempore grandis.
Millia sedque duo, Romam quos duxerat ipse,
Nec Ludoycus eis censum persolverat, addunt:
"Nos equites censum cupimus stipendia nostrum,
2685Partibus a nostris qui venimus inde favere,
Atque levare: tenes Lucam, Pisasque: gerentes
Arma sumus: petimus te solvere pretia nobis".
Qui retinens nimia nec solvere pretia posse
Indicat, exibita Luca pro pignore census.
2690Fortia qui capiunt Urbis post inde recessum,
Atque tenent arcem, turres, sed moenia cuncta:
Unde legant Guelfi Florentes bis quadraginta
Millia se tantum Florenos solvere puros,
Luca feratur eis si tunc et ab Alamannis.
2695Iam quibus allectis Cives tunc evacuati
Solvere Pisani se dicunt velle triginta
Bis dare: confestim persolvere. Sic fluitabat
Urbs sub gente rudi. Memoretur Luca prioris
Status, et acceptae se culminis undique famae,
2700Cum sonuit tu facta sonum Florentia gestat.
Nec datur ab illis: errabant fortiter omnes.
Tunc proba mater eis ostendens pignora patris,
Dixit: "habete fidem, nec Guelfis Luca feratur,
Mittite ditato per tempora longa Sagonam,
2705Est ubi vir magnus, qui proelia multa probavit,
Utique Lombardos superat cum gente Gebelli,
Inter eos bellans primus, cum frangitur ille
Raymundusque perit. Vir dicitur esse Gerardus
Spinula, vir fortis, magnae et probitatis amicus.
2710Ille dabit: referam propriam viduata monetam".
Adquievere cui: mittunt: vult solvere promtus:
Pergitur: unde capit Lucam probitatis amator,
Teutonicis quantis persolvens Urbe relata,
Fortia quaeque tenens, foris et regnavit et intus:
2715Estque fidelis eis, dominatus ad omnia parti,
Undique et acceptat, veniant habitare Gebelles.
Unde redit promtus miles non deesse Paganus.
Et spatium sed non animum mutat qui trans mare currit,
Fraudis et inventus patrator, more prioris,
2720Iudicat hunc pariter periturum morte Gerardus.
Culmine et turris clausus quando ipse locatur,
Maiestatis eo specie sub imagine Crucis,
Non sed alimoniae munito, clauditur intus.
Ex fame confestim morituro et profuit uxor,
2725Moreque foemineo Delata nocte tabellam
Applicat: alternae superaddita concita turris:
Dissipat et murum, quo panditur ipse maritus:
Indeque lapsa sibi pergit Delata per altum,
Artibus evasus turrisque ergastulo et arcto.
2730Sed bene promtus eum capiens de nocte Gerardus,
Decapitare facit: placatur nobilis uxor.
Regnat et unde etiam magis ex formidine fultus.
Messibus, et anno deducens inde monetam
Civibus adcomodam, pro libertate trahenda:
2735Tunc lentescit amor, oblito munere census,
Civibus: unde vocant sibi Regem praesse Iohannem,
Caesaris Henrici genitum, regnare potentem.
Unde fuit: paret, flectens se sponte Gerardus,
Maxima sedque gravat gens Urbem debitatam
2740Pluribus expensis Rex: unde et deserit illam,
Et Carolum retinens natum dimisit eisdem
Cum bis mille equitum Lucam regnare virilem.
Qui retinet sedem Carolus dominatus eisdem,
Ipse favore regens Lucam de iure paterno.
2745Nec illum sufferre potens tunc evacuata
Luca refert: illam Carolus cum gente recedens
Deserit, et Simoni dat sedem proinde Philippi
Scilicet Herrigi de primis: praestque fidelis.
Tamdem regis eam dicto, ceptisque triginta
2750Millibus auratis, Rubeis consignat eamdem.
Protinus et regnat Rubeo de sanguine Petrus
Vir probitatis, et est retinens Parmensis eamdem.
Sed pia pro natis tunc Corrigiensibus ipsa
Mater habens tenerum, fraternum possit amorem:
2755Concita Mastino sic destinat: exteriores
Esse suos: veniat in moenia mittere natos.
Qui bene cum magna properans attingere gente,
Obsidet, atque capit, Lucam periturus eisdem.
Sed negat ipse Petrus, Pisano robore fultus.
2760Civis et adiungens promittit cuncta sed illi
Agmina ducturum: securus concitet Urbem,
Ipse sibi Luca Pisis fruiturus: et ille
Non bene consultus Benedictus nomine miles,
Sanguine de magno natus de stirpe Gualanda,
2765Exul ab Urbe datus Pisana, Bononiensis
Qui dominatus erat Thaddaeus et hactenus Urbi,
Praeditus a stirpe, milesque a legibus ipsis,
Suscipit, impendens vexillum. Sic Benedictus
Nobilibus iunctis centum de Civibus illi,
2770Et peditum numero iuratis forte trecentis,
Surgit in arma ferox: Veniunt: Commune lacessunt,
Et spoliant, ductis cunctis de carcere trusis.
Iuribus et spretis laniatur authentica quaeque.
Sed Deus ipse pater, mater pia Virgo materna
2775His posuere modum, Martinus tuncque colendus.
Dum Comes insignis Facius vir tunc probitatis
Iungit amore suos Cives, vocitatque: "venite:
Nosque iuvemus", ait. Properant: aciesque paravit
Teutonicas: totus Populus succurrit in armis,
2780Pontis et in Spinae pede tantum firmiter illic
Se posuere: manet Populus defendere Pisas
Civibus ab illis tantum: sed ianua fertur
De plagiis: nequidi capiunt tunc ignibus Urbem:
Bella moventur: et hi stabant: pars quaeque furebat.
2785Ultimo gensque, probus Facius, sociusque fidelis
Miles in arma ruunt, Dinus, Fredericus et asper
Teutonicus: sed eis Urbs tunc Lucana favebat:
De Rubeisque Petrus linquens montana silenter
Subveniebat eis multis aciebus: et ante
2790Quam daret ipse, Comes, Populus dant bella favorem.
Sicque fugaverunt vivi licet utique semper.
Unde colatur amans Pisas tunc Virgo Beata,
Sed Deus ipse prius, Martinus et inde colatur
Tempore quo Mille currebant atque Trecenti
2795Sexque Triginta fuit novitas haec utique Pisis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: