This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. Urbes ac monumenta saxo structa, si vitae1
nostrae compares, firma sunt ; si redigas ad condicionem naturae omnia destruentis et unde edidit
eodem revocantis, caduca sunt. Quid enim immortale manus mortales fecerunt ? Septem illa
miracula et si qua his multo mirabiliora sequentium
annorum extruxit ambitio aliquando solo aequata
visentur. Ita est : nihil perpetuum, pauca diuturna
sunt; aliud alio modo fragile est, rerum exitus
variantur, ceterum quicquid coepit et desinit.
[2]
Mundo quidam minantur interitum et hoc uni-
versum, quod omnia divina humanaque complectitur,
si fas putas credere, dies aliquis dissipabit et in confusionem veterem tenebrasque demerget. Eat nunc
aliquis et singulas comploret animas. Carthaginis ac
Numantiae Corinthique cinerem et si quid aliud altius
[p. 358]
cecidit lamentetur, cum etiam hoc quod non habet
quo cadat sit interiturum ; eat aliquis et fata tantum
aliquando nefas ausura sibi non pepercisse con-
queratur.
[3]
Quis tam superbae impotentisque arrogantiae est, ut in hac naturae necessitate omnia ad
eundem finem revocantis se unum ac suos seponi velit
ruinaeque etiam ipsi mundo imminenti aliquam
domum subtrahat ?
[4]
Maximum ergo solacium est
cogitare id sibi accidisse, quod omnes ante se passi
sunt omnesque passuri; et ideo mihi videtur rerum
natura, quod gravissimum fecerat, commune fecisse,
ut crudelitatem fati consolaretur aequalitas.
1 urbes ac monumenta saxo structa, si vitae supplied by Gertz.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.