Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
nec minus illud acute, quod animi adfectionem lumine mentis carentem nominaverunt amentiam
eandemque dementiam.1 ex quo intellegendum est eos
qui haec rebus nomina posuerunt sensisse2 hoc idem, [p. 321]
quod a Socrate acceptum diligenter Stoici retinuerunt,
omnis insipientes esse non sanos. qui est3 enim animus in aliquo morbo—morbos autem hos perturbatos
motus,4 ut modo dixi, philosophi appellant—, non magis
est sanus quam id corpus quod5 in morbo est. ita fit
ut sapientia sanitas sit animi, insipientia autem quasi
insanitas quaedam, quae est insania eademque dementia;6 multoque melius haec notata sunt verbis Latinis
quam Graecis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.