Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[38]
facilius vero etiam in bestiis,
quod is sensus a natura est datus, vis ipsius naturae
perspici potest. namque alias bestias nantis aquarum
incolas esse voluit, alias volucres caelo frui libero, serpentis quasdam, quasdam1 esse gradientis,2 earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas, inmanis
alias, quasdam autem cicures,3 non nullas abditas terraque tectas.4 atque earum quaeque suum tenens munus,
cum in disparis animantis vitam transire non possit,
manet in lege naturae. et ut bestiis aliud5 alii praecipui6
a natura datum est, quod suum quaeque retinet nec
discedit7 ab eo, sic homini multo quiddam praestantius; etsi praestantia debent ea dici, quae habent aliquam comparationem, humanus autem animus decerptus ex mente divina cum alio nullo nisi8 cum ipso deo,
si9 hoc fas est dictu, comparari potest.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.