Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad magnificum Ludovicum Martinengum

Et tibi cum sensit noster, Lodovice, dicari
Liber: "Agis tardas desidiose moras
Pamphile", clamavit "quid stas? Da cornua fronti
Aurea, purpurea me quoque veste tege,
5Exornes caedro, securus limina doctus
Quae probus ipse colit Zoilus atque petam."
Nostra legent omnes demissa carmina fronte,
Nomine nam cuius sydera clara petam
Ob sanctos animi mores, ob numina nostri
10Delitias generis compita quaeque vocant.
Qui celebrat dominum, servum fovet. Inclyta, magna,
Aurea quae non sunt, aurea reddat amor.


2. suburbanum Xanctini aurificis laudat

Angustae credis Xanctini culmina villae
Parvaque sub parvo limina clausa loco,
Exiguum quoniam tectum est et limina parva.
Falleris: haec magna est, haec spaciosa domus,
5Sexcentum thalamos thalamis capit ista duobus,
Longa sub angustis atria limitibus,
Porticus est ingens, immensa cubilia, thermae,
Vestibulum, cellae, pergula, crypta, penu.
Miraris? Magnus locus est qui limina parva
10Parvus habet magnis semper aperta viris,
Libertas quem blanda colit, quem casta voluptas,
Qui tenet Aoniis regna dicata deis.
Quamvis vasta domus surgat, sunt parva tenacem
Et solum dominum limina quae capiunt.


3. ad Georgium Valla

Lumina Niliacae centum clausisse iuvencae
Custodem cytharae carmine Moenaliae,
Haectoreae Phoebum mirabar pergama Troiae
Concentu quaerulae composuisse lyrae,
5Nec non Cadmeas Amphion versibus arces
Placasse, Eumenides Orphea Tartareas;
Isthmia te bimaris miror nunc saxa Corinthi
Tam doctum docta solicitare cheli;
Inter mortales te solum mirer ut omnes
10Pierias merito quae coluere deas;
In saxum satis est, quoniam plus vertere saxum
Aspera quam dulci saxa movere sono.


4. magnifico Ludovico Martinengo

Forte times saevi truculento vulnere fati
Ne rapiat natum mors violenta tuum,
Quod nimium prudens, primis quod sedulus annis
Componit, dictat, disserit, urget, agit.
5Non opus est timeas; nam, quamvis mors fera cives
Aspiciens alios, hunc putat esse senem,
Te spectans, puerum vix credit ab ubere raptum.
Bis pater es, natus te patre bis puer est.


5. Marco Antonio Sabellico

Qui nunc principibus nostris ducibusque placere
Optat et in primo posse sedere gradu,
Consulis et fasces equitum vel ferre magistri
Praemia, vel Phrixi vellera dives ovis,
5Urbibus et leges et foedera ponere genti,
Ducere laurigeros sub iuga, victor, equos,
Inclyta non magni non Caesaris arma sequatur,
Non fieri studeat Romulus atque Numa,
Noscere non rerum causas, non culmina Cynthi
10Scandere, non dulces composuisse sonos,
Non quid sint numeri, spatiis quibus omnia constent.
Grammaticos spernat, spernat et astrologos,
Sed fieri cupiat parasitus, moechus, adulter,
Fellator, draucus, mango, lanista, coquus;
15Sit pedico simul durus mollisque cinaedus,
Principibus nostris sic puto gratus erit.


6. Petro Volsco

Petre, mihi dicunt multi quod Martia quaeram
Quae posuit forti moenia fratre Remus,
Quae petit Illyricus, Tanaim colitatque nivalem
Quique, Borystheneo quem ferit Ursa gelu,
5Quique manent torvi flexo sub poplite Tauri,
Quique Cleonaei regna leonis habent:
Pontifices celebrant nostris quibus orgia vannis
Tympana clamoso nec Corybante sonant,
Denique dat leges ubi maximus ille sacerdos,
10Ille ille in terris qui gerit arma Iovis.
His ego caelsa petam magnae cur moenia Romae
Credulus, hic vitae qua ratione fruar?
Morio qui non sum, gladiator vel citharedus,
Nosco nec antiquis condita vina cadis,
15Nescio pollicitis blandas qui nocte puellas
Ducere vel teneros ad sacra tecta mares.
Haec pathicus meritrixque petant; namque omnia Romae
Cunnus et imberbis munera culus habet.


7. de bello Gallico

Flare solet Zephyri placidum quo tempore murmur,
Flat ventus Scythici qui venit arce poli;
Phrixeae fulget coelo quo portitor Helles
Mense, pluunt largas Piscis et Hircus aquas;
5Nix cadit aurati pingunt cum gramina flores
Tristis et infandum flet Philomela nephas
Ad Latium veniat ne Gallica turba beatum
Caelsaque magnanimi Caesaris aula cadat:
Et vos, Ausonii reges, in vestra movetis
10Pectora victrices Marte furente manus,
Quaeritis ut saevum rapiat vel limina vulgus
Itala, sub duro vos premat atque iugo.
Eia, age martigenae soboles generosa Quirini
Agmina Romana barbara pelle manu.
15Iungantur Veneti castris tua castra leonis;
Italiae solus qui pater arma gerit.
Nunquid adhuc Gallis credis, Florentia? Florem
Si bene caeca putas diripuere tibi;
Et tibi fulva tuum rapuere Neapolis aurum,
20Dona, greges, mensas, iugera, vasa, domos,
Vincetis, fugient hostes; quid corde timetis
Sollicito parent quis sacra regna Numae?
Astra favent vobis, Venetus favet atque senatus.
Nihil contra Venetos astraque summa potest.


8. in eosdem

Galle, ferae spiris iunxerunt tristibus Hydrae
Auspiciis quae te numina dira malis
Qua tibi blanditur cauda letale venenum
Spargere funesto vulnere saeva parat;
5Quaeque nitent tenerae facies vel ora puellae
Gorgonei vultus post breve tempus erunt
In lapidem qui te vertent; horrenda rigebit
Quae splendet nitidis aurea squama notis.
Adde quod Alcides illi se iunxit amica
10Pace, colubriferum quo levat illa caput
Ergo fugam capias infelix, dum potes; hostis
Vipera nam gallis semper acerba fuit.


9. in eundem

Cristatum non Galle caput super aethera tollas
Si vicere tui plurima regna patres
Atque Iovis laetos velati fronde iuvencos
Phoebea sacris saepe tulere focis.
5Namque palatino bis sex sub nomine scripti
Ductores, quorum maximus unus erat
Vulnera non capiens fatorum munere, qui iam
Aerea scindebant ensibus arma suis
Ut fragilem ferro glatiem vitreosque trientes,
10Ut teneras lactis frangimus atque pilas
Aspiciis non bella tuis plus maxima tractant
Inter semideos turba beata duces;
Nec quibus invictos vincas tibi Iuppiter hostes
Misit ab excaelsis aurea signa polis.
15Galle, cades: sumptis nam qui spem ponit in armis
Alterius, cum sit debilis ipse, cadit.


10. in eosdem

Forte putas Venetum demens superare leonem,
Galle, quod Alcides te duce bella movet.
Amphitrioniades non est hic fortis et acer
Qui Stygium coeca traxit ab arce canem,
5Qui puer elisis squamosos faucibus angues
Depressit tenera matre pavente manu,
Strenuus Antheum qui pectore vertice coelum
Sustulit et saevus dilaceranda feris
Membra ducis posuit, taurum, Stimphalidas, Hydram
10Qui domuit cervam Menaliumque suem
Quique Cleonaei succintus pelle leonis
Tristia neglexit coniugis arma Iovis!
Nec leo magnanimus clavas timet iste salignas,
Robora sed ferrum saxaque dente secat.
15Invictus terrae pedibus tenet atque duobus
Regna, potens aliis, quas movet Eurus, aquas.
Cum libet ad coelum geminis volat impiger alis
Et sacer aetherei se locat arce Iovis.
Quid facies vani delusus imagine somni?
20In laqueos tandem, Galle proterve, cades.
Nam tuus Alcides falso dux nomine tantum
Est; Venetus vero nomine reque leo.


11. in reges Latii

Quid facitis, Latii reges? Capitolia Galli
Romuleique tenent regia tecta Numae;
Templa, domus, circi subsellia, rostra, colossi
Pegmata, pyramides, amphitheatra cadunt.
5Sena iacet, Pisae, Florentia, Luna, Volatrae,
Moenia discordis victa iacent Genuae.
Ardea barbaricos Poestanaque rura tumultus
Formidant; cladem Sicelis ora timet;
Accola Laedei trepidus parat arma phalanti
10Arma bibunt undis quique, Galese, tuis.
Proh, scelerata fames auri! Venisse putatis
Nunquid adhuc hostes ad pia regna truces?
Argentum, miseri, pretiosa monilia, mensas
Servate et largis parcite divitiis
15Ut iuga vos rapiat miles sub dura cruentus
Et laceret saeva pignora vestra manu.
Libertate valent auri sine munera nihil: qui
Aurum plus iusto rex petit, ille cadet.


12. de laudibus urbis Brixiae

Urbem qui quaerit deceant quam nomina verae
Urbis et imperii fama, decus tituli,
Hanc petat, est quoniam glebis foecunda, metallis
Fulva racemiferi nectare plena dei,
5Vellere tecta suo quae murice tinxit, olivis
Fertilis, armento laeta, beata grege,
Fontibus exundans vitreis, florentibus herbis
Picta, croco, foelix sole, solo, Zephyris.
Pace proba, claemens, hilaris praestantibus armis
10Strenua, non una est Brixia, se superat,
Egreditur semet; regnum est, si munera quaeris,
Una est unius pectora si populi.


13. eiusdem

Condidit hanc urbem quis? Galli moenibus acti
Non, quia Gallorum non habet haec rabiem.
An Germanus atrox? Non credas, perfida non est,
Non cupit indomita crimina clade sequi.
5Quid petis haec? Oculis percurras moenia, campos,
Antra, lacus, sylvas, iugera, prata, domos,
Invictum robur populi, violenta Minervae
Pectora, belligeri tela facesque dei.
"Herculis hanc", dices, "fondavit dextra". Superbum
10Hoc opus est dextram quod decet Herculeam.


14. eiusdem

Artem si spectes qua perfida certat Aracne
Iurabis: "Sola haec moenia Pallas habet".
Si Methymnaeis pendentia cecuba ramis:
"Solus in hac thyasos urbe Lieus agit".
5Si galeas, ensen, clypeos, tormenta, sagittas:
"Mars ferus hic acies duraque tela movet".
Si vates, "Regnat Phoebus", si candida pictae
Dogmata rethoricae, "Regnat Atlantiades".
Si res et nummos, "Hilaris sors atque beata".
10Si mentem et corpus, "Iuppiter et Genius".
Omnia si simul haec, "Omnes dii sunt simul". Urbem
Quis putet hanc omnes sunt ubi caelicolae?


15. eiusdem

Romam tendebat, vidit te, Brixia, Gallus.
"Haec Roma est", inquit, "moenia iam video;
Arx Tarpeia caput tollit super aethera caelsum,
Ianiculus longe respicit Exquilias,
5Flamineus ludit circus, fera pugnat harena.
Fulget imaginibus Caesariana domus".
Cui civis: "Falsum est quod credis, falleris, hospes,
Herculea est non est Brixia Romulea".
Discessit Romam, mores et moenia vidit,
10Clamavit: "Temet, Roma, fugis miseram!
Nunc captus, nunc sum deceptus, Brixia Roma est;
Hic fama est, illic res viget. Urbs, valeas!"


16. eiusdem

Brixia qui dicit Veneto servire leoni
Te nescit quid sint regna nec imperium;
Non servit qui vult, servit servire coactus.
Qui servit, bello vincitur aut emitur;
5Te ducibus Venetis non victa aut empta dedisti.
Non igitur serva es, Brixia, sed socia.


17. eiusdem

Herculeae populos aliis cur maximus urbis
Praeponat Veneta qui deus arce sedet
Scire cupis: fulvum praeponit, sedulus, aurum
Argento, sterili iugera culta solo.
5Qui iuga concutiens scindit vi iugera taurus
Dum nolens scindit iugera, perdit opus.
Vis dicam paucis? Natos sua pignora victos
Sat plusquam servos diligit, et merito.


18. eiusdem

Cum Veneris natum vidisset in arce sedentem
Herculea, magni vertice nata Iovis
Clamavit: "Celer hinc fugias, scelerate Cupido!
Si nescis, solam Brixia me celebrat".
5Cui Veneris natus: "Faciles mea iura puellae
Servant, te celebrat vir gravis atque senex;
Quae mea sunt, tua sunt, urbs quae nunc tollit amorem
Est nimis inculta simplicitate rudis".


19. eiusdem

Pyramides tollat Memphis, iactent honores
Maxima quae magnae templa decent Triviae;
Laudet Arionias rupes Parnasica sedes,
Punica cornigerum laudet harena Iovem;
5Mirentur tumuli regis miracula Cares.
Miretur sub se Brixia quicquid habet:
Pyramides, thermas, circos, delubra, colossos,
Rostra, palatinas tecta superba domos.
Omnia nam superant haec artem; credere posses
10Vix oculis; urbs est Brixia quicquid habet.
Mirari decet hanc quae tot miracula claudit.
Nobilis haud uno munere nobilis est.


20. in Bombarderam

Forte petit summos dum Bombardera Penates
Ut Phoebi radiis humida lina daret.
Astra timens coeli ne scandetur aurea, caelsis
Praecipitem tectis hanc Venus alma dedit.
5"An mea tecta coles? An te Mars noster amabit?
An, me deposita, tu Venus", inquit, "eris?
Mortalem te disce meis sub viribus". Illa
Decidit. O casus candida conditio!
Hoc decus est ingens; quid plus sibi foemina posset
10Quaerere quod Venerem reddere zelotypam?


21. in Cantharum

Iura maritalis quaerit dum solvere legis
Cantharus et cunno vulnera ferre novo,
Uxoris laudat mores; hortatur amicum:
"Hanc ducas si vis ducere Penelopen;
5Hanc novi, casta est, hilaris, foecunda, venusta,
Pulchra, decens, facilis, sedula, cauta, sagax".
"Cantare, quod clamas, quid murmura perdis?", amicus
Respondit, "nimis est haec bona si tua sit.
Nolo nimis castam. Nimis dum, Canthare, laudas
10Ut perdas, reddis Thaida Penelopen".


22. de bello Gallico | ad Augustinum Barbadicum

Mars ferox coelum tenet omne; saevit
Impetus belli sceleratus; ardet
Ira, vesano rabies tumultu
Concutit arma.
5Excitat flammas odium latentes,
Livor inflatos animos cruentat;
Aestuat dirus furor et malignus
Ardor habendi.
Furta de furvis saliunt cavernis,
10Caeca de caecis latebris rapina,
Tollit e saevae gremio Megaerae
Vis caput atra,
Induit luctus piceos amictus,
Cote letales acuit cruenta
15Quae rapit mundum fera trux sagittas
Et capit ensem.
Fugit horrendis stimulata telis
Pax, sibi vultus lacerans modestos,
Aequitas, leges, pietas fidesque
20Terga dedere.
Cantabros, Celtas, Arabes, Sycambros,
Sarmatas, Traces, Cilices, Sabeos
Qui bibunt clarum quoque fabulosi
Flumen Hydaspis,
25Pallados pectus Latium furentis
In ferum mittit, sonitu remugit
Inachus, Nilus, Tanais, Garumna,
Ister, Iberus.
Sudat Aetneis Siculus caminis
30Dum faber tundit galeas et enses,
Sudat, ardenti retrahens ab igne
Tela, Pyragmon.
Parthus armatur, capit arma Dacus,
Coecropis gentes, Ephyres coloni,
35Colchicus miles, Pelopis nepotes
Proelia clamant.
O sacrum crimen! Cecidit potentis
Romuli regnum sine clade turmis
Gallicis caedens, posuit quod orbem
40Sub iuga totum,
Porsenae quod non potuere vires
Maxime Pyrrhi populusque fortis,
Hannibal longo superare bello,
Nec Mithridates.
45Barbarum vulgus domat; incruenta
Gloria tellus Fabii, Camilli,
Caesaris magni, Curii, Catonis,
Tam cito victa est?
Proh pudor, Martis generata proles
50Sanguine invicto patitur cathenae
Ferre captivo violenta collo
Vincula durae.
Non nitet claris solet ut triumphis
Urbs Remi, celsae cecidere turres,
55Porticus, circi, fora, templa, thermae,
Rostra, colossi.
Rex fugam cepit Calabrum timore
Pulsus imbelli; Silarum, Galesum,
Aesarum, Lirim, Tyberimque Gallus
60Possidet acer.
Tusca gens servit, titulos Volatrae
Senaque claros posuere; plorat
Flore quae pulchro miseranda pulchrum
Nomen habebat.
65Undique assurgunt lachrimae, dolores
Poenaque, Troiae cadet aula magnae,
Ponet, o ponet Latium coronam
Sceptraque captum.
Iuppiter quondam velut arce summa
70Nubibus pressis pluviae capellae
Obruit terram, scelus ob prophanum
Gentis iniquae,
Uret ardenti truculentus igne
Nuncque mortales Veneris protervae
75Improbos tantum Bromiique caeca
Dona sequentes;
Quae diu sedes tenuit superbas
Omnium mater scelerum, voluptas
Tristis infernos opus est poenates
80Ut petat acta.
Sed furit magnus leo qui marinae
Tethyos regnum tenet: unus Alpes
Pellet ad Gallum gelidas inertem.
Romule, gaude:
85Roma iam surget Venetis triumphis,
Vincet Augustus, revocabit atque
Optimos mores decus et colendae
Pacis amicum.
Vincet Augustus: veniet nitore
90Aureo fulgens, hilaris, serenus,
Annus; in falces pia vel ligones
Tela coquet pax.
Vincet Augustus: renovata caelsas
Urbs Remi tollet super astra turres,
95Porticus, circos, fora, templa, thermas,
Rostra, colossos.
Vincet Augustus: Calabrum sub arce
Dux sedet pulsus, Silarum, Galesum,
Aesarum, Lirim, Tyberimque Gallus
100Deseret acer.
Vincet Augustus: titulos Volatrae
Senaque claros capient, canetque
Flore quae pulchro celebranda pulchrum
Dat sibi nomen.
105Dicite, o gentes igitur latinae
Carmen, Augusti recinens honores;
Tuque cum Marco faveas Latinis
Maxime Caesar.


23. deflet catellum amicae

Saeva canem nostrae rapuerunt fata puellae,
Qui superi nimium delitiosus erat.
Nam candore nivem coelo quae nuper ab alto
Decidit et violas et superabat ebur.
5Fulmineo non dente ferox, non ore minaci,
Non oculis saevus, non truculentus erat,
Sed pius et mitis latratu blandus amico
Lambebat positas ad sua terga manus;
Et, quod vix credes, gemino pede stare solebat
10Erectus, gemino iussus et ire pede.
Cantabat iussus cantantem verba putasses
Dulciter humana dulcia verba loqui.
Servabat positas epulas mensamque paratam
Astringens animi tristia vota sui,
15Deficere et potius ieiunus morte volebat
Quam nisi cum domina deposuisse famem,
Huius in amplexu recubabat et huius in ore
Carpebat niveo candidus ore cibos.
Currebat velox, stabat, veniebat, abibat,
20Nequitiis dominam saepe petendo suis.
Egregiis potuit si tot virtutibus uti
Hic canis, ingenium quis negat esse feris?


24. Villa Clara

Si cur Clara vocer, Victor qui me regit, haeres
Non aures tibi sunt, non tibi sunt oculi.


25. ad Ludovicum Martinengum

Iugera pampineo tetigi cum grata Lieo,
Quaeque colit, veluti Gargara culta Ceres,
Ad tua venissem sublimia marmore tecta,
Tecta palatinae Caesariana domus;
5Sed timui Martis nomen letale cruenti,
Nec mirum est; Martis sunt fera tela nimis.
Centimanus timet illa Gyges, timet illa Typhoeus
Et fera quae Nessus spicula saevus agit.
Sed postquam sensi doctis te ludere Musis
10Hic ubi Parnasus surgit ad astra biceps,
Pallados et dulces meditari carmine cantus
Aegide cum posita plectra lyramque movet,
Ad te nunc veni: Pallas nam candida Marti
Iuncta fero, Martem non sinit esse ferum.


26. ad Faustinum Mazanum | de figura circuli

Nobilior quae sit, Faustine, figura
Dignior ardenti pectore scire cupis.
Circulus est: coeli convexum cerne cacumen,
Orbe rotundato sydera quaeque micant.
5Taliter ardentis currit rota flammea solis
Taliter obscura Cynthia nocte micat.
Sufficit ista sibi, sese tenet, omnia claudit
Quae capit, haec tota est corporis una sui.
Deficiunt aliae; formas premit angulus omnes,
10Spargitur angustos destruit atque sinus.
Ergo sapis formae sequeris qui dona rotundae
Ut maneas: sed fac circulus ut maneat.


27. in Crespinum

Quisquis ab Aonio sacras Helicone sorores
Ducit ad argutae fila canora lyrae,
Cristatus galea, clypeo praesignis et hasta
Pro miseris subeat bella cruenta deis,
5His quoniam parva clausit Crespinus in arca
Plectra, lyram, tripodas, flumina, serta, choros,
Et iubet angusta sub pixide ferre choreas,
Ludere, precipites currere per salebras,
Texere serta, dapes instructa sumere mensa,
10Inque novem thalamis disposuisse toros.
Currite, nam scelus est ingens, quas Delphica claudunt
Nec iuga grammatica sub nuce stare deas.


28. epitaphium Marcellae

Qui legis hos tacito percurras murmure versus,
Ocia ne somni dulcia voce fuges,
Mortua non iacet hoc quoniam Marcella sepulchro,
Sed dormit longae fessa labore viae.
5Non moritur matrona tori quae servat honorem
Quaeque nihil dignum vulnere mortis agit.


29. Stephano gramatico

Si scelus est in me, feriant me fulmina summo
Ignea quae veniunt cum tonat orbe deus;
Urat et exardens Siculis me flamma caminis
Cum fera turbatus concutit arma faber.
5Scylla meum laceret corpus laceretque Chimera
Quae vomit et tumidas caeca Carybdis aquas.
Non durant sub sole nives, virtute sub ipsa
Et scelus et moriens caeca libido cadit.


30. Mercurius alloquitur | Sigismondum Gonziacum

Thus redolet, sonat aes, sydus sum solis amicum.
Placantur superi lumine, thure, sono.


31. in Petrum Advocatum

Res stabilis nulla est sub coelo; florida campis
Herba velut curvo vomere pressa cadit,
Solvitur in zephyros mortalis vita. Sepulchri
Certa dies, fluctus nos rapit ad Stygios.
5Rustica quae Petrum, non Petrum dextra peremit;
Qui gladio periit, non periit gladio.
Hunc sors, hunc saevo mactavit vulnere coelum,
Hunc nimium fati perfida conditio.
Ex alto quicquid patimur venit, omnibus est mors
10Non vario magni pectore scripta Iovis.


32. ad eundem

Quid fles, quod fodit me vulnere rusticus? Ipse
Me fodi, non me perfidus agricola.
Hunc vidi, poteram veloci cedere cursu;
Non cessi, tenuit me mea vis animi:
5Non me cedentem formidans cuspide fixit.
Tunc cecidi, fuit hoc cedere non cadere.
Rustica tela fugit qui ne moriatur inermis,
Rusticus obscuro funere bis moritur.
Nec mihi cor damnes; poterat nam perdere vulnus
10Atque meo vitam perdere sub gladio.
Vulnera certa dedit; perii, fuit inclyta virtus
Qua mansi moriens; sors fera qua cecidi.


33. ad Marcum Sanutum

Praetor habet nummos et pinguia iugera: quid tum?
Mondinus nummos ruraque dives habet,
Veste tegit corpus tincta bis murice: quid tum?
Se coquus et tonsor veste tegunt rosea;
5Fert gemmas, auri fert maxima pondera: quid tum?
Fert aurum et gemmas cerdo, faber, lanius.
Describit coelos, describit sydera: quid tum?
Et sacer et magnus dicitur astrologus.
Scit rerum causas, naturae dogmata: quid tum?
10Hunc gens quaeque novum dicit Aristotelem.
Consulit, auget, alit, prodest, dat munera: quid tum?
Asserit hunc Veneta quilibet urbe patrem.
Cum multis populo similis, popularis et ipse est;
Cum paucis deus est atque sibi similis.


34. ad eundem

Cum procul a patria video te, Marce, senatum
Aspicio Venetum tunc procul a patria.
Te sine cum Venetum propria sub sede senatum,
Nec te nec vultus, Marce, tuos video.
5Hoc decus est magnum: totum capis ipse senatum
Et patriam, non te totus uterque capit.


35. ad eundem

Quisquis avet coeli veloces noscere cursus,
Tristia Saturni sydera, laeta Iovis,
Aeteris obliquos axes quos nubilus Auster,
Quos videt arctoi Parrhasis ursa poli,
5Consulat hic Marcum Sannutum. Taliter aere
Omnia nam fulvo sydera composuit,
Se magis ut tali miretur Iuppiter orbe
Quam vero veram credat et esse domum.
Nec se decipiat, quoniam movet ordine recto,
10Se peragens variat temporis atque vices.
Tempore vivemus longo; nam Iupiter unus
Est geminus, geminum se quoque mundus agit.
Iuppiter ipse Iovis vitae dat munera, Marci
Dat quoque; mortales mundus uterque fovet.


36. ad Marcum Antonium Maurocenum

Pulcher es et nitidus: quid tum? Natura probatur
Talia quae potuit munera ferre tibi.
Dives es et nitidus: quid tum? Fortuna probatur
Talia quae potuit munera ferre tibi.
5Praetor es et clarus: quid tum? Gens clara probatur
Talia quae potuit munera ferre tibi.
Pulcher es et castus: quid tum? Tu, Marce, probaris
Qui iungis formae dona pudicitiae.
Dives es et largus: quid tum? Tu, Marce, probaris
10Qui dives rapidam spernis avaritiam.
Praetor es et iustus: quid tum? Tu, Marce, probaris
Munera qui fugiens iura fidemque colis.
Res magna est: cum sis pulcher divesque potensque,
Sis castus, iustus, sis pius atque probus.


37. ad Heliam Capreolum

Non ego quae poscis merito tibi dulcia mitto
Carmina, ne rumpam foedus amicitiae.
Sancta fides vult hoc ut dicat amicus amico:
"Quae mea sunt, tua sunt". Tu tibi sume tua.


38. ad Petrum Martirem | magistrum ludi et poetam

Quid fles, quid querulis cies profundi
Lamentis nitidos lares Olympi,
Aures quid Iovis incutis beatas?
Marcellae tumulus tuae quod ossa
5Parvus candida continet; diemque
Quod clausit tenero tenella cursu.
An nescis rapidos rotae volatus
Fatorum genus omne quod sub astris
Vivit precipiti sequi ruina?
10Quisquis nascit antequam serena
Spectet sydera, natus illa spectat,
Stat, currit, loquitur, tacet, quiescit.
Nondum mortuus et iacet sepultus.
Fixus terminus est necis; dierum
15Signavit numerum pater deorum.
Exorant Stygias preces sorores,
Nullae non precibus moventur astra.
Non plus vivere sordibus sub istis
Marcellam decuit, pati nec orbis
20Virtutes potuit sinu tot amplas
Terreno: tenera gravis iuventa,
Claemens, casta, pudica, munda, simplex,
Nam pulchro fuit et decora vultu.
Sublimes igitur domos opacas
25Has linquens petiit beata; fas est
Summos scandere nam deos penates.


39. ad Maximilianum imperatorem

Magna parant summos Latii tibi regna triumphos,
Te manet Ausonii regia quaeque soli.
Romulei te iura petunt veneranda senatus,
Te senis anguigeri sceptra beata vocant.
5Quid dubitas? Iam tempus adest. Rex inclyte, quid stas?
Iamdudum tardas litore solve rates!
Ecce levis placido tibi murmurat aura susurro,
Nullaque sedato tollitur unda mari.
Poscit equus frenum, clypeos et tela cohortes.
10Viribus a nullis spicula missa volant,
Per se letalis vagina liberat ensis,
Per se balistae moenia pulsat onus.
An melius Phrygiae Berecinthia cymbala matris
Tympanaque Ismarii sollicitare dei?
15Adde quod aeratas superum facit ira sagittas
In sua crudeles viscera ferre duces.
Quid stas? Rostra gemunt, plorant Capitolia, strident
Exquiliae, Petri limina, templa Iovis.
Imperium Romae si iam tibi Roma dicavit,
20An pateris regni iura perire tui?
Magnus magna facit: tu, maxime, maxima; tandem
Pro Roma, Caesar, Caesaris arma cape.


40. ad Leonicum Patavinum

Scribis carmine dum meae puellae
Vultus sydereos, comas nitentes,
Pectus candidulum, pedem tenellum,
Argentum, violas, ebur, colostra
5Quae vincit niveo colore dextra
Illam sic proprio decore formas
Ut vivas habeat duas figuras.
Haec est candidior puella cygno,
Haec est lampade clarior serena,
10Haec est charior Indicis lapillis,
Haec est quae grege mollior petulco.
Ridet bellula, bellule iocatur.
Currit per virides proterva campos,
Cervos et lepores agens fugaces.
15Haec est Tyndaris aureos capillos
Cui quondam dedit aemulam rosisque
Pestanis faciens Venus venustam.
Qui fulgent oculos magis vel axe
Phoebi tergora cum micant Leonis,
20Pallas pectora, brachium Diana.
Hic omnes Veneres Cupidinesque
Spargunt cinama flosculosque nardi,
Narcissum, cassiam, crocum, ligustra.
Tendunt retia, dirigunt sagittas,
25Hamos melle tegunt et ore fundunt
Dulci nectare dulcius venenum.
Non cartham video, lyram sororum
Nullam sentio, carminis ve cantus
Doctos perlego. Delicata, mollis
30Quae iam cartha fuit, puella nunc est.
Illa est quae loquitur, citat sorores
Quae castas, cithara canitque Phoebi
Concentus querulos. Silet tabella;
Musae carmina cantat illa, laudes
35Versu sola suas suamque formam.
Se tollit, veneratur vel adorat.
Arridet sibi mitis et pudica.
Foelix pagina, litterae beatae
Quas nympham tulit in meam Cupido;
40Tu foelicior arduas Corinthi
Quis scandens salebras chelymque tangens
Formosam, generas deam genisque
Vincit lilia picta. Quo poetam
Non te, sed merito deum putabo.


41. In cives Faventinos

Quis vos tam subitus casus movet, unde tumultus
Nascitur hic cives? Frigidus unde timor?
Vos, veluti muros tormentis rumperet hostis,
Armatos media Cynthia nocte videt.
5Tympana dant sonitus, sonitus dant cornua, saxis
Cingitur arx, vallum tollitur, aera fluunt.
Quis furor, o miseri? Nunquid Telamonius Aiax
Fortis et Alcides bella cruenta parant?
Mars ridet, ridet concussa Gorgone Pallas
10Adversus lemures spicula quod capitis.
Ah, pudeat! Nam quem terrent insomnia dormit
Et vigilans nescit tempore quo vigilet.


42. omnes Italiae reges Venetis postponit

Quid faciet Calabrum Veneto sub Marte tyrannus?
Iugera quod nummis cum sine pauper emit.
Ast pater arma movet si maxima maximus: illud,
Orgia quod miles mystica concelebrat.
5Vipera si virus vomat horrida pectore, regis
Nihil, quoniam Ponti pharmaca Marcus habet.
At leo si Tuscus ruat agmen in omne cruento
Dente, quod exoptans vincere rana bovem.
Est opus ut pereant Volsci, pereantque Sabini,
10Ardea, Sannites, Tyburius arx, Stabiae
Si nova Saturni iusto sub foedere debet
Imperii sceptrum tollere Roma suum.


43. in Sylviam

Cur tibi sum vilis, si me mihi charior es tu?
Sylvia, num legis lex habet ista modum?
Respondes: "Roseo facies mihi pulchra decore est,
Auratae quatiunt lactea colla comae,
5Aemula labra rosis habeo, rutilantia Phoebi
Luminibus vinco lumina sydereis.
Stemmata me claram reddunt, redduntque beatam
Et domus et culti iugera laeta soli.
Tu niger es, vili productus sanguine, pauper;
10Res tam seiunctae non bene conveniunt".
Sum, (fateor) vilis, pauper, sed fidus amicus,
Et formam et nummos recta fides superat.
Corporis haec bona sunt: res, sanguis, lumina, tum
Talia qui curat nihil habet hic animae.


44. in eandem

Inter spem crucias et me quid saeva timorem,
Inter tristitia laetitiaque iocos?
Tam varii mores me perdunt; aequoris undae
Non tam diversis motibus astra petunt.
5Aspice, sydereo fulget qui lumine Titan
Firmavit certis omnia temporibus.
Dum Philomela canit, vario dum gramine tellus
Vestitur, gelida non nive prata rigent.
Falce metit curva gravidas dum messor aristas,
10Vina fluunt duro non pede pressa lacu.
Dum laeta es, ternis saltem sis laeta diebus
Et te tot luces tristitiae teneant.
Vel mihi sis semper crudelis et improba ne sit
Inter purpureas nix glomerata rosas.


45. praeponit Venetias caeteris urbibus | praestantia et maiestate

Regia clara fuit Xerxis Nilotica tellus,
Clarior urbs muris cincta Semyramiis.
Pulchra Samos, pulchrae Tyriae Carthaginis arces,
Pulchrior auratis Roma superba comis.
5Nomina nunc tantum sunt maxima; diripuit rem
Ambitio, regni caeca cupido, furor.
At quae nunc Venetis tollit se Roma sub oris,
Omnibus his maior, clarior omnibus his.
Imperio vicit Gallos, superavit Iberos,
10Inter delicias nec miseranda cadet.
Nam se sola fovet, sibi consulit, omnia sub se
Continet et tantum publica dona colit.
Ex patribus nemo est dictator, nemo magister,
Imperium nullis, omnibus imperium.
15Sic stant regna patres praeponunt ordine quando
Publica privatis munera muneribus.


46. exhortat Turcum | ut senatus Veneti signa capiat

Turce, quid expectas? Veneti cape signa senatus,
Victor et invicti tela Leonis age.
Non titulos quaeras, ferias non foedera, pactis
Convenias nullis, munera nulla pete.
5Foedera nam servant Veneti sine foedere; pactis
Non eget intacto numine sancta fides.
Non quaeras titulos et clarum nomen habebis,
Non poscas tacito plurima dona dabunt.
Magnanimus cogi non vult leo; parva rogatus
10Munera dat, magnis maxima sponte viris.


47. monet eundem ne sub tyrannis militet

Inclyte quid dubitas princeps? Servire tyranno
Si cupis, immerito regna tyrannus habes.
Deceptus totiens qui servit, fallere fas est.
Odit avis laqueos aucupe capta semel.
5Non aurum capias, fulvo latet anguis in auro,
Sperne preces, claudunt dulcia verba dolos.
Non lachrymis credas, parat improbus ore cruento
Perdere te, lachrymas dum crocodillus agit.


48. in Sylviam

Sylvia, si nostri non te movet improba fati
Conditio, saltem sors tua te moveat.
Non ego sum qui sum, vitam servare cadentem
Non mihi sed propter, Sylvia, te cupio.
5Est tua nam cordis si dulcia pignora perdo
Res mala; te damni, me dolor anget atrox,
Immo dolor crucians nimium violentus et acer
Et damni perdent, Sylvia, te miseram.
Si non inspicies igitur, duo sub Styga corda
10Mors simul atque animas distrahet una duas.


49. in Cupidinem dormientem

Est quia non tantum caecus, sed dormit amator
Dum vigilat, scopulus frigidus immo riget,
Isto dormit Amor scopulo. Sors tristis amantum,
Illorum est somnus vita, quies scopulus.


50. Ioanni Matheo Averoldo

Si quis bina mihi sextertia mittere tentat,
Declamas: "Sunt haec munera parva nimis".
Si quis purpureo saturatas murice vestes,
Declamas: "Sunt haec munera parva nimis".
5Carpathio si quis natas in litore conchas,
Declamas: "Sunt haec munera parva nimis".
Sardonycas si quis grandes grandesque smaragdos,
Declamas: "Sunt haec munera parva nimis".
Argentum, mensas, aurum, chrysendeta, vernas,
10Iugera, declamas: "Omnia parva nimis".
At quidcumque mihi dat hoc pro munere magnum est.
Gausapa magna satis, penula magna satis.
Quas mihi Croesus opes furiosa mente negavit,
Haec mihi sunt, haec sunt munera parva nimis.
15Illa quibus careo non sunt mihi munera toto,
Quod non dant plus est, sat mihi dimidium.


51. ad Lucam Lanam

Laurus erat iuveni quondam gratissima Phoebo,
Quondam, Bacche, tibi Bacchica vitis erat;
Munere Palladio pinguis surgebat oliva,
Herculis Herculeis populus alba comis.
5Iam Veneri myrtus, Cybelae carissima pinus
Iam Corcyraeo poma fuere duci.
Nunc rosa Phoebeis pro ramis candida vivit,
Pro myrto niveas vult Cytherea rosas.
Pallentes hederae vestit rosa picta corymbos
10Quae casiam, quae thus, quae meliloton olet.
Orphea dulcisonum potuit fecisse poetam
Pocula cui nondum Pegasis unda dabat.
Fecit Arionios Melibaeum promere versus,
Tityron et dulcem sollicitare lyram.
15Marmorea plus est aurum deducere caute,
Plus est si duro marmore fiat ebur
India quam si det, quam si per caeca latentes
Viscera telluris effodiantur opes.
Divinos viridi laurus non fronde poetas
20Divinos viridi quos rosa fronde facit
Nobilior vis est de non fecisse quod est est,
Hoc est quam si quis quod fuit esse facit.
Lux veluti superat tenebras et nubila Phoebus
Excedunt virides laurea serta rosae.


52. in Lentinam

Qui tibi iam gemini fuerant, Lentina, parentes,
Non tibi sunt gemini vivat uterque licet.
Est tibi nam qui te genuit, qui semine sparso
Te fecit; genitor nec tamen ille tibi est.
5Est tibi quae gravida mater gestavit in alvo
Te natam, mater nec tamen illa tibi est.
Vir non est genitor, non est sua filia, coniunx
Non matris nata est quam vidit illa nurum.
Portentum est ingens, matres, non nata parentes
10Quos habet ista duos non habet ista duos.


53. Ioanni Matheo Averoldo

Te sine cum vivo, me vita precaria servat,
Non quam nascenti fata dedere mihi.
Haec nam te sequitur tecum vigilatque cubatque
Componit, dictat, scribit, agit, loquitur,
5Et quoniam propriam fas est ut quisque salutem
Et vitae quaerat candida fila suae,
Ad me vel venias, veniam vel sedulus ad te.
Dimidium cordis vel mihi redde mei.


54. in Vianinum Mariscalchum

Nata, Viane, tibi sunt consule vina Camillo
Imperioque Numae, pauper es ipse tamen.
Pinguia centenis exerces iugera bobus
Niliacum munus, pauper es ipse tamen.
5Gallicus innumeras tondet tibi rusticus agnas
Quas tibi Parma dedit, pauper es ipse tamen.
Dat tibi pulchra Tyros, dat vellera Tarentum
Annibalisque domus, pauper es ipse tamen.
Scis quoniam? Posito tibi conchis inuncta voratur
10Pisce, gerunt medio quem Phaetontis aquae
Et quae circeae lautis fugis ostrea mensis,
Et tua quae volucris nomina, Phasis, habet,
Non alicae panes, non quas tibi terra placentas
Picentina dedit sed faba dura placent,
15Et resinatum pro vino sumis acetum
Et quae Massiliae lurida fumus agit,
Et quae purpurea deberes corpora palla
Cingere, Leuconico cingis, avare, sago.
Pauperior, miser, est nummo te divite; namque
20Est plusquam pauper qui caret hoc quod habet.


55. in Maurocenam porticum

Magna ruina fui, nunc porticus inclyta spector.
Cur? Maurocenae me posuere manus.


56. in eandem

Ne timeas soles, timeas ne, frigidus, hymbres;
Maurocenus agit hoc tibi Marcus opus.


57. in thalamum eiusdem

Me thalamum renovat Marcus; quia iura novavit
Ex Mauroceno sanguine primus honor.


58. Marco Antonio Sabellico

Non tantum pueri gaudent teneraeque puellae,
Non tantum veteres te veniente patres,
Sed Veneris myrtus, longa sed populus alno,
Sed loca quae sensu, quae ratione carent.
5Ecce, movent facilem blando tibi murmure caudam
Qui truculenta solent vulnera ferre canes.
O quam magna tui est praestantia candide vultus
Marce feras mites qui facis esse feras!


59. ad Marcum Sanutum

Promisit taurum Phoebo, promisit aquarum
Numinibus iusto sanguine tota domus,
Aeolios facerent rupto si spargere caelo,
Nubibus expressis, flumina larga notos;
5Thura dedit superis, cumulavit honoribus aras
Ne thalamos posse linquere, Marce, suos.
Desine mirari: facit hoc reverentia. Quem vis
Iustitiae celebrent gens nisi iusta patrem?


60. eidem

Vis doceam gelidos te pellere, Marce, Triones,
Quaeque facit Boreas nubila quaeque Notus.
Dic Arabum sedes, dic te Rhodopeia regna
Quaeque vident geminos velle subire polos,
5Et mox sydereum fieri spectabis Olympum.
Nam Boreas placido stabit et ore Notus.
Quid cupient homines, cupiunt si cernere venti
Te quoque quos flantes aequora surda timent?


61. eidem

Non poterat laqueis pisces non ducere setis
Piscator medio flumine tristis aquae
Et cum clamasset: "Quo me sors improba pellis,
Heu tibi quam caenam, candide Marce, paro!",
5Mugilis, auratae, rhombus, mullusque lupusque
Tunc manibus flentis se tribuere viri,
Sic voluere mori tanto pro laudis honore.
Est decus egregio succubuisse viro.


62. Blanco Comae

Cristatae cantant volucres et, Blance, sepultum
Te quoque sub dubia sydera nocte vident.
Effigies mortis sunt somnia tristia: surge,
Nam veniet celeri perniciosa pede;
5Vive tibi dum tempus adest: cur, improbe, dormis?
Ante necem, mortis vis fera tela pati.


63. eidem

Heu doleo quoniam tibi dulcia somnia rupi,
Somnia quae Veneris munera grata ferunt.


64. praeponit Venerem Palladi

Spectasset nudam Venerem cum bellica Pallas
Et natos pariter quos tulit illa duos,
"Haec armis Martem", dixit, "si vincere nullis
Armisonum potuit fulmineumque Iovem,
5Quid faciam saeve quatiens ego cuspidis hastam
Saxificum durae Gorgonis atque caput?"
Tunc Venus ostendens illi faciemque manusque
Brachia, crura, pedes, pectora, colla, femur,
Quis rosa Paestanis cedet generata sub arvis,
10Argentum, violae, cana ligustra, nives,
Rettulit: "Haec frangunt loricas, aegida, fulmen.
Nos armis tegimur, corpus inerme tuum est".


65. in Vitellum

Titonii croceum senis cubile,
Aurora aurigeris comis refulgens
Iam surgit roseosque clara vultus
Ostendit, Phaetontis et citatis
5Currunt flammigeri rotis iugales,
Et tu stertis adhuc, miser Vitelle.
Tractant causidici forense bellum,
Actor sollicitos vocat clientes,
Et tu stertis adhuc, miser Vitelle.
10Thermarum sonat aes, lavamur omnes;
Flet tristis Pharium bovem sacerdos
Et tu stertis adhuc, miser Vitelle.
Lauti prandia praeparant ministri,
Ad mensam veniunt dapes secundam
15Et tu stertis adhuc, miser Vitelle.
Te non ergo, velut decet, "Vitellum"
Ullus sed "vitulum" vocet "marinum";
Es tu nam vitulus, nec es vitellus.


66. in Gallos

Gallus in humanos pugnat crudeliter hostes
Ut lupus in placidas sanguinolentus oves;
Materno pueris non parcit ab ubere raptis
Sed trahit hos saeva dilaceratque manu;
5Audet et insontes gladio mactare puellas
Crudelis, tumulum Pyrrhus ut ante patris,
Imbelles quos curva facit tremulosque senecta
Saevus et in sanctos tela movere patres;
Et nostrum sitiens ut tigris acerba cruorem
10Gaudet cum madidam sanguine spargit humum.
Miraris forsan? Cybeles facit ista, furore
Cuius ab insano nomina Gallus habet.


67. in Vitellum

Ventri qui faveat suo procaci
Et latam dapibus gulam superbis
Oblectet vetulo madens phalerno
Nonnullus magis est meo Vitello.
5Hic, cum stragula linquit et cubile,
Ad cellam pedibus volat citatis
Et tres quatuor aut bibit trientes
Bacchi consule nobilis Camillo,
Consumpta prius aridae selibra
10Carnis, quae suis vel est iuvenci.
Cum cenam domino parant ministri,
Arridens parasitus ut protervus
Gallinae geminas nates et amplam
Cerviciem, leporis fugacis armos
15Et cirros rapit unctus ostreorum;
Haec et cuncta simul vorat lupinam
Implens ingluviem tenus palato.
Nuper viderat anserem quod unum
Lato pectore cereisque lumbis,
20Tam dire miser esurire coepit:
"Anser", tempore dormiens ut atro
Clamaret: "Mea lux, mei lepores,
Anser bellule, corculum Vitelli,
O quot basia dulcibus labellis
25Infingam tibi cum cocus parabit
Te coctam domino! Anser, anser o mi,
Anser candide, tutor et patrone
Urbis Romuleae, decus volucrum".
"Anser", denique semper ore habebat
30Quo desiderio miser periret
Ne tanto, posui quod appetebat.
Tunc ille ut lupus improbus voravit
Pectus, colla, caput, pedes iecurque
Tristi dura cani ossa non relinquens.
35Proh quid caeca facit libido ventris!
In saevum tulit haec lupum Vitellum.


68. Ludovico Sforciae

Qui fera squamosi gestebat signa colubri
Ivit ad aetherae limina sancta domus
Dux Ligurum tenerae raptus sub flore iuventae
Ante tamen certae foedera scripta necis.
5Nam dederant illi ducunt quae stamina Parcae
Fatales Pylii saecula longa senis.
Sed quoniam patrui pietas, praestantia, vires,
Consilium, probitas, gloria, fama, decus
Sydereos tetigere polos qui fecit Olympum
10Mutavit fati Iuppiter ipse diem,
Aeterno temerans praefixas ordine leges,
Accelerans forti mortis et arma manu,
Solveret ut meritis Ludovici praemia tantis,
Et daret invicto sceptra beata duci.
15Immensi tandem virtus fert dona laboris.
Qui rexit tanta pro duce regna fide
Dux regat ut pro se fas est: vel sydera vel mors
Magnanimis reddunt munera digna viris.


69. Burane

Facundo veniens choro sororum,
Quas tu pectine cum iubes eburno
Carmen Pieria sonant in aula
Andini grave tibia poetae
5Orpheae modulis lyrae ve dignum
Ad nostras tua porticus Thalia
Poenei redimita fronde lauri
Offendit iuga Silviam sequentem
Me per florida. Noscis: hanc Diana
10Venatrix humeris velut pharetram
Pantherae maculis gerit vel lyncis
Distinctam, iaculos manu potenti,
Arcus cornua flexilis sinistra.
Haec illa est hilaris, iocosa, mitis,
15Claemens, candida, delicata, mollis
Quam solam Satyri colunt procaces,
Extollunt Dryades, amant Napeae
Divinum iubar Isthmiae Diones,
Quae dulces superat senis querellas
20Cygni, carmine cum canit sonoro,
Cui caedit variae decore pennae
Argi gemmea non probi volucris.
Ludentem teneram putabis agnam
Undam quae liquidi bibit Galesi,
25Sed gestat quia non sinu Pelorum,
Taurum, Dindyma Caspiosque montes
Me discedere litteris rogatus
Fas est Sylvia cum tuis notaret,
Implevit lachrymis sinus abortis,
30Et me blandula basians Catullum.
Coepit vincere passerem Catulli
Tractans deliciis Catullianis.
Foelices calami, beata charta
Quae tales mihi gratias tulere.
35Mitte, o mitte mihi tuas Camenas,
Te te saepius oro; nam Cupido
Illis sub tenet aureas sagittas,
Flammam, retia, balteum, flagellum
Et quicquid Cnydia manet sub arce.
40Quod si scripta dabis mihi frequenter,
Me grato Venus imbuet liquore.


70. Hieronymo Donato

Iustitiam servare decet rectumque fidemque
Sic tamen ut servent iura fidesque modum.
Dilectam nimio violavit amore puellam
Indulgens animo Lygdus et ipse puer.
5Bandinus viduam Pylio iam debilis aevo.
Da veniam iuveni, da necis arma seni.
Lex iubet; hoc teneris merito lascivit in annis
Haedus, et ante truces laeta iuvenca boves.
Carcere quem claudis saevo pro crimine, crimen
10Non peperisse potest si peperisse potest.
Non fecisse putans faceret cum crimina crimen
Non fecit; scelus est quod facit arte senex.


71. in Beltramum Mutinae praesidem

Praeside Beltramo pietas celebrata probatur;
Nec tantum iuris foedera saeva nocent.
Incurvat tenerum Mancinus saepe cynaedum;
Aurea dat dives munera, liber abit.
5Lipperius matrem futuit, futuitque sororem;
Aurea dat dives munera, liber abit.
Trafixit iugulum domino sceleratus Achilas;
Aurea dat dives munera, liber abit.
Symmachus excaelsi spoliat delubra Tonantis;
10Aurea dat dives munera, liber abit.
Falsa notat falsis Marius sextertia signis;
Aurea dat dives munera, liber abit.
Proditor, cursor, praedo, fur, moechus, adulter
Aurea si dederint munera nihil timeant.
15Vivere quisque potest Beltramo praeside: tandem
Tristia non poscit funera, poscit opes.


72. de Bartholomeo Catanio suspenso

Quo mortale genus varii nos motus Olympi
Fataque legitimo foedere certa trahunt!
Credere qui poterit? Longis iam debilis annis
Vir bonus et nivea simplicitate probus,
5Cum peteret patrios, Catanius, arva penates
Parva sedens parvo Bartholomeus equo,
Et peram fato suspensam gutture ferret
In qua fatalis sed ferus uncus erat;
Uncus erat patulo ducit quo pinguis aheno
10Et cocus et coctas uncta puella dapes.
Qui capulo quo curvus erat, velut ore tenaci,
Astrinxit ramum munus, Iacche, tuum,
Parte trahens una miseri caput ora senique
Quem celer opposita parte trahebat equus.
15Tristia contractae tunc stupea vincula perae
Guttura strinxerunt, Bartholomeae, tua.
Exanimen Stygias et te misere sub umbras
Vincula non sed quae sydera cuncta regunt.
Libertas homini nulla est; quae vivere cogunt
20Cogunt nos eadem, credite, fata mori.


73. de morte Donatae Venetae

Non sanguis, non forma potest, non candida virtus
Parcarum celeres continuisse manus;
Labitur omne quod est, nihil stat sub sydere firmum.
Iuppiter ut voluit, sydera cuncta regunt.
5Nam, cui cedebant castae Donata Sabinae
Et Bruti coniunx et tua, sancte Numa,
Nititur invicto Marti placuisse sereno
Quando magis Paphiae pulchrior ore deae,
Occidit ante diem, virtus sanguisque decusque
10Syderei vultus nihil valuere iacent.
Cernite quam vanum est nostris spem ponere rebus.
Impia sunt eadem sydera, quae pia sunt.
Quae nobis magno pro dono fata dedere
Donatam, telis haec rapuere suis.


74. de eadem

Quid fletis, Venetae matres teneraeque puellae,
Si rapuit fatis mors violenta suis
Donatam nostro virtutum tempore clarum
Exemplar patriae spemque decusque suae?
5Est hanc flere scelus magnum, nam mortua non est
Non posset vitae plus quia sorte frui,
Sed quia non poterat tam clarum cernere sydus
Tanta nec in parvo dona tenere sinu
Quae capit omne quod est tellus latissima. Sic non
10Vivere posse diu, vivere posse diu est.


75. de morte Iacobi Corsici

Qui solet intonsos sertis ornare capillos
Et tinctam roseo murice ferre togam,
Qui super Aeurotae ripas et per iuga Cynthi
Aspera vocali saxa movere lyra,
5Funerea cinctus palla miserabile carmen
Daulias ut nato concinit orba suo.
Nec tantum tristis fuit illo tempore Phoebus
Quo rapuit vatem Bacchica turba suum,
Quantum nunc saeva cecidit quia morte Iacobus
10Corsicus, Hetruscae gloria prima lyrae.
Ora sequebantur cuius modulantia carmen
Tigris, aper, taurus, gryps, lupus, ursa, leo.
Laeserat ille deos, turpi nam captus amore
Crimina damnavit, Roma, quia iste tua.
15Mortuus est; poenas vero pro crimine solvet
Saeva manus, iustos nam movet ira deos.


76. de Ludovico Zerbo

Dulcia non audit Zerbi quia verba loquentis,
Sermones nescit quod decus urbis habent,
Compositae deceat laudes quas tradere voci,
Quam sit facundis gratia larga sonis.
5Fecisset rigidum salibus ridere Catonem,
Fecisset tristem ludere Fabritium.
Horridus atque ferox, placidus claemensque fuisset
Hunc Nero sensisset si pia verba loqui.
Nec qui sancta Remi rapuit sibi sceptra, tulisset
10In socerum dirum tela cruenta gener.
Nec se Cadmei per mutua vulnera fratres
Misissent Stygiae caeca sub antra domus.
Damnat, agit, mordet, lacerat, trahit, increpat, urget
Cum scelus e caelo fulmina torta putes.
15Virtutem laudat cum credas aethere summo
Lumina nimbisonos clara fugare Notos.
Si nullis essent urbes moresque sub astris,
Urbani mores urbis et omne decus
Ad coelum ferrent Zerbo se sospite; namque
20Innumeras urbes pectore solus habet.


77. de Antimacho

Solve nodosa miserum cathena
Quem feri coelum nimis et proterva
Carceris caeci loca sub profunda
Sorte tulere.
5Te rogat mater lachrymosa tristis,
Te soror sparsis humeros capillis
Per suos, parva miseranda natis
Te quoque coniunx.
Si pater mortem scelus ob meretur
10Turpe, quid parvi meruere nati?
Caede mactabis miseri parentis
Quos simul omnes.
Dentibus saevis aper est timendus,
Dentibus tigris violenta duris,
15Cornibus taurus, basiliscus ore,
Ungue laena.
Mitis est agnus, pecudes, capellae,
Bos, equi, damae, lepores, columbae.
Ille sit saevus probus et pius fit
20Ille necesse est.
Sic iubet coeli genitor profundi
Per rosas spargens Cereris per herbas
Fertiles gramen lolii protervum
Triste rubique.
25Iura si semper sequimur severa,
Quem locum claemens pietas habebit?
Candidae mentes, animi sereni,
Blanda voluptas?
Ergo da capto veniam petenti,
30Qui tui regis regis omne regnum.
Regibus semper proprium deisque
Nam misereri est.


78. in Mancinum

Quo, Mancine, ruis praeceps? Te fata sequuntur
Auspiciis miserum perniciosa malis.
Nam quo te dicunt sub se fert nomen iniquum
Desidiam, luxus, vulnera, damna, faces.
5Iam dudum Stygii monstris furialibus Orci
Devotum cunctis et grave numinibus.
Ex cavea pulli fugiunt, Mancine, sonora
Et vox sydereo clamat ab axe mane.
Et violentus adhuc forti pugnare duello
10Quaeris et infausta bella movere manu,
Cum Colla certare putas; est numen in illo,
Gonziaci vires imperiumque ducis.
Sunt leges, sunt iura. Cades, Mancine, sub armis.
Impia nam semper qui petit arma cadit.


79. ad Vosonium poetam consumatissimum

Nobile Gazagri dicunt rus, munera Bacchi
Quod gerit apricis deliciosa iugis.
Quod Cereris fruges, teneris et amica puellis
Poma, beatus ager, quae tulit Hesperidum
5Quod Cytherea legit cantans de montibus illis
Gramina narcissi, gramina picta croci.
Insequitur certis leporem Dictynna sagittis
Ludit ad numerum per fata laeta Dryas.
Nobilis est, fateor, tam claris laudibus; astra
10Nobilior sed te lucida vate petit.
Vivere, Vosoni, facis hunc: sine nomine non est
Cultus ager quisquis sit bene cultus ager.


80. de bello Gallico

Quis nunc bella movet? Saevi gens aspera Rheni
Quae potat liquidas vel Phaetontis aquas,
Non quia mortali tam strenua pectore virtus
Esse nequit, quaterent tanta nec arma viri,
5Si iaculatur atrox hastam Germanus, iniqui
Pondere tormenti fortius illa ferit,
Si saxum Gallus, ballistae turbine dices.
Hoc furit, hoc durum moenia frangit onus.
Non agitant urbes aliter feriuntque trahuntque
10Fluctibus et scopulis quam freta surda rates,
Spicula fulminei turres quam saeva tonantis,
Murmure cum magno stridet uterque polus,
Haec genus humanum superat vis, impetus, horror.
Iratis certant Itala regna deis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: