magister Guido Vacchetta | magistro Iohanni de Virgilio
Cui cognomen adest magna virtute MaronisCuique dedit nomen gratia sacra Dei,
Bestia femineo que mugit parvula sexu,
Se tibi cum vera Guido salute parat.
5Dividat ut nos nunc distantia longa viarum,
Mentis in amplexu me tibi iungo tamen.
Sis prope, di faciant te pandere Semina terre,
Pascua teque michi, nec minus "Arma virum".
responsiva magistri Iohannis
Bucula que species et sanas ruminat herbasUt morbis hominum lac medicale ferat,
Pectus et ora viri gestans, mirabile dictu,
Et nomen Guido, gaudeat unde canat:
5Hoc ita Minciadis interpres arundinis orat,
Nomen habens per quod reddita lingua seni.
Mentis ut in speculo gaudemus ymagine iungi,
Sic rogo iungantur corpora leta loco.
Equa piis igitur faveant si numina votis,
10Pandentem cernes me Nemus Arva Frigen.