Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Et merito (quis enim tantum perferre dolorem?
Aut quis iam miseris temperet a lachrymis?)
Sed tamen heu frustra crudelia sidera damnas,
Sismunde, et frustra numina surda vocas!
5Proh dolor! Ah quantos rapta pro coniuge fletus
Ingeminas! Quanto perluis imbre genas!
Sollicitasque fratres miserumque parentem,
Inque tuo tota est vulnere nigra domus.
Nigra domus tota est, flent moesti ad limina cives,
10Flent socii lachrymis et tua damna piis.
Ipse ego qui dudum reges magno ore canebam,
Dardanaque argolica Pergama rapta manu,
Heu nil dulce sonans taceo iam bella tubasque,
Et refero ad nigros carmina moesta rogos;
15Ac tecum, infaustus vates, consortia luctus
En repeto, et querulam pectine plango lyram.
Nec, Sismunde, tuos gemitus aegrumque dolorem
Arceo: sunt lachrymis funera digna piis;
Maius habes vulnus secreto in pectore, quam quo
20Te deceat madidas non habuisse genas.
Nam poteras dudum nulli invidisse deorum,
Dum subiit velis aura secunda tuis:
Nunc, ubi dira suum vertit Fortuna tenorem,
Uxor abest, animae portio magna tuae.
25Uxor abest, heu heu! Sed qualem nulla tulerunt
Saecula, sed qualem tempora nulla ferent:
Uni quicquid habet dederat Natura decoris,
Uni etiam dederat Gratia quicquid habet.
Candor erat dulci suffusus sanguine, qualem
30Alba ferunt rubris lilia mixta rosis.
Ut nitidum laeti radiabant sidus ocelli,
Saepe Amore accensas rettulit inde faces.
Solverat effusos quoties sine lege capillos,
Infesta est trepidis visa Diana feris;
35Sive iterum adductos fulvum collegit in aurum,
Compta cytheriaco est pectine visa Venus.
Usque illam parvi furtim componere Amores
Sunt soliti, et facili Gratia blanda manu,
Atque honor et teneri iam cana modestia vultus,
40Et decor, et probitas, purpureusque pudor,
Casta fides, risusque hilaris, moresque pudici,
Incessusque decens, nudaque simplicitas.
Quae cuncta in cineres fati gravis intulit hora,
Mors cuncta immiti carpsit acerba manu.
45Occidis, Albiere, prima fraudata iuventa,
Exigeres vitae cum tria lustra tuae;
Occidis amborum correpta ante ora parentum;
Occidis ante tui lumina moesta viri.
Ah dolor! I nunc, et rebus confide secundis,
50Quas Fortuna levi fertque refertque manu.
Tolle animum, et victo molire ex hoste triumphos;
Laurigerum morti subiicere caput.
Erige taenareis radiantia tecta columnis;
Parca tamen rapida te trahet inde manu.
55Ingenio, formae, validae confide iuventae;
Albiera ecce gravi morte soluta iacet.
Tu mihi nunc tanti fuerit quae causa doloris,
Attonito vati, moesta Thalia, refer.
Annua pelliti referentem sacra Ioannis
60Extulerat roseo Cynthius ore diem,
Cum celebres linquens Sirenum nomine muros,
Herculeumque petens regia nata torum,
Candida syllanae vestigia protinus urbi
Intulerat, longae fessa labore viae.
65Pro se quisque igitur pueri iuvenesque senesque
Matresque et tenerae splendida turba nurus
Illius adventum celebrant: atque unicus urbis
Est vultus, festo murmure cuncta fremunt.
Est via, Panthagiam Syllani nomine dicunt;
70Omnibus hic superis templa dicata micant.
Hic domus aethereas perrumpens Lentia nubes,
Provehit ad rutilos culmina celsa polos;
Quam prope ridentes submittunt prata colores,
Pictaque florifero germine vernat humus.
75Hic, dum cornipedes primi sub carceris oras
Tyrrhenae expectant signa canora tubae,
Regia nata leves gaudet celebrare choreas,
Iamque nurus certa brachia lege movent.
Emicat ante alias vultu pulcherrima nymphas
80Albiera, et tremulum spargit ab ore iubar.
Aura quatit fusos in candida terga capillos,
Irradiant dulci lumina nigra face.
Tamque suas vincit comites, quam Lucifer ore
Purpureo rutilans astra minora premit.
85Attoniti Albieram spectant iuvenesque senesque,
Ferreus est quem non forma pudorve movet.
Mentibus Albieram laetis plausuque secundo,
Albieram nutu lumine voce probant.
Vertit in hanc torvos Rhamnusia luminis orbes,
90Exiguoque movet murmura parva sono.
Tum miserae letale favens, oculisque nitorem
Adiicit et solito celsius ora levat.
Tantaque perturbans extemplo gaudia, tristem
Qua pereat virgo quaerit acerba viam.
95Hic Febrim aethereas carpentem prospicit auras,
Exerere icarius dum parat ora Canis.
Illam Erebo Nocteque satam comitantur euntem
Luctusque et tenebris Mors adoperta caput,
Et Gemitus gravis, et Gemitu commixta Querela,
100Singultusque frequens, Anxietasque ferox,
Et Tremor, et Macies, pavidoque Insania vultu,
Semper et ardenti pectore anhela Sitis,
Horridus atque Rigor, trepidaeque Insomnia mentis,
Inconstansque Rubor, terrificusque Pavor;
105Marmaricique trahunt dominae iuga curva leones,
Ignea queis rabido murmure corda fremunt.
Vertice Diva feras ardenti attollit echidnas,
Quae saniem stygio semper ab ore vomunt:
Sanguinei flagrant oculi, cava tempora frigent;
110Colla madens sudor, pectora pallor obit:
Atque animi interpres liventi lingua veneno
Manat, et atra quatit fervidus ora vapor,
Spiritus unde gravis tetrum devolvit odorem;
Letifera strident guttura plena face,
115Sputa cadunt rictu croceo contracta colore,
Perpetuo naris laxa fluore madet:
Nulla quies nullique premunt membra arida somni,
Faucibus in salsis tussis acerba sonat,
Risus abest, rari squallent rubigine dentes,
120Sordida lundato prominet ungue manus:
Dextera fumiferam praefulgens lampada quassat,
Sithoniasque gerit frigida laeva nives.
Olli templa olim posuit romana propago,
Abstinuit saevas nec tamen inde manus:
125Sacra illam actiaco tenuere palatia Phoebo,
Quique olim vicus nomine Longus erat;
Area quin etiam dirae templa ardua Febris
Ostendit, Mari quae monumenta tenet.
Hoc ubi crudelis vidit Rhamnusia monstrum,
130Exacuit saevo lurida corda sono:
Aspicis hanc, inquit, virgo sata Nocte, puellam,
Cuius et hinc radiis ora serena micant;
Quae gaudet, fati sortisque ignara futurae;
Quam digito atque oculis densa caterva notat?
135Hanc nive tu gelida, rapidis hanc infice flammis:
Sic opus est vires sentiat illa tuas.
Dixerat, et pariter gressumque avertit et ora:
Non oculos poterat iam tolerare truces.
Continuo ardentes stimulis citat illa leones,
140Saepius et ducto versat in orbe facem.
Interea humentem noctis variantia pallam
Hesperus in rutilo sparserat astra polo.
Albiera in patrios iam candida membra penates
Intulerat, molli constiteratque toro:
145Iam tenero placidum spirabat pectore somnum,
Venit ad obstrusos cum Dea saeva lares.
Quo Dea, quo tendis? Non te lachrymabilis aetas,
Non te forma movet, non pudor, aut probitas?
Non ne movent lachrymaeque viri lachrymaeque parentum?
150Mortalem potes ah perdere, saeva, deam?
Limina contigerat; tremueruunt limina, pallor
Infecit postes, et patuere fores.
Virgineum petit illa torum, pavidaeque puellae
Pectore ab obscoeno talia dicta refert:
155Quae placidam carpis secura mente quietem,
Et fati et sortis nescia virgo tuae,
Nondum saeva meae sensisti vulnera dextrae,
Quae tibi ego et mecum quae tibi fata parant.
Stat vacua tua Parea colo, moritura puella;
160Ne geme, cum dulce est vivere, dulce mori est.
Sic ait; aestiferamque excussit lampada, et acres
Virginis iniecit dura sub ossa faces.
Tum letale gelu invergens guttasque veneni,
Inserta heu venis, effugit inde, nece.
165Excitat illa gravi geminos clamore parentes,
Advocat absentem nuntia fama virum.
Vicinae extemplo matres trepidaeque puellae
Conveniunt, teneras imbre rigante genas.
Iam fera virgineas populatur flamma medullas,
170Iam gelida torpent horrida membra nive.
Liquitur infelix; non ars operosa medentum,
Non facta a misero coniuge vota iuvant.
Liquitur; et quamquam dirae vestigia mortis
Cernit et extremum sentit adesse diem,
175Corde tamen gemitum premit et spem fronte serenat,
Tristitiamque acie dissimulante tegit;
Scilicet augeret trepidi ne dura mariti
Lamenta, et curas anxietate graves.
Iam decima infaustam referebat lampade lucem
180Cynthius, et picea texerat ora face,
Cum miserae extremus iam presserat error ocellos,
Fugerat heu vultus, fugerat ore color.
Aspicit illa tamen dulcem moritura maritum,
Illum acie solum deficiente notat,
185Illius aspectu morientia lumina pascit,
Mens illum e media morte reversa videt.
Quis tibi tunc, Sismunde, dolor, cum virginis artus
Aspiceres anima iam fugiente mori?
Non tamen illa tui non illa oblita parentum,
190Te vocat et tales fundit ab ore sonos:
Pars animae, Sismunde, meae, si coniugis in te
Quicquam iuris habent ultima verba tuae,
Parce, precor, lachrymis: vixi, cursumque peregi,
Iam procul a vobis me mea fata vocant.
195Immatura quidem morior, sed pura sub umbras
Discedam et nullis sordida de maculis.
Discedam virgo facibus nec victa maritis;
Cessi coniugii nil nisi nomen habens:
< >
200 < >
< >
Est mihi dulce etiam, te superante, mori.
Nil mihi iam poterant anni conferre seniles,
Vita brevis longi temporis instar habet.
205Mi dederat teneri leges natura pudoris,
Mi dederat mores cum probitate pios.
Nil mutari in me cuperes, nisi tristia fata:
Humanae vici conditionis opus.
Vidi ego te summi defunctum munere honoris,
210Vidi omnem festa pace nitere domum,
Et nisi me gemini possunt nil flere parentes.
Parce igitur manes sollicitare pios;
Parce, precor, lachrymis, coniux: sic laetus in auras
Evadet tenues spiritus inde meus.
215Moesta sed amborum, nimis ah nimis, ora parentum
Solare... Heu nostro torpet in ore sonus,
Heu rapior! Tu vive mihi, tibi mortua vivam.
Caligant oculi iam mihi morte graves.
Iamque vale, o coniunx, charique valete parentes.
220Heu procul hinc nigra condita nocte feror.
Sic ait: et dulcem moriens complexa maritum
Labitur, inque illo corpus inane iacet.
Corpus inane iacet chara cervice recumbens
Coniugis. Heu fati tristia iura gravis!
225Hoc licuit vobis o ferrea pectora, Parcae:
Credo ego iam divum numina posse mori.
Quis nunc, quis gemitus miserorum et verba parentum
Nesciat in tantis heu repetita malis?
Ora rigat lachrymis frater, rumpitque capillos
230Moesta soror, teneras et secat ungue genas.
Non secus hectoreo troianae in funere matres
Fleverunt scissis publica fata comis.
Implentur clamore lares, clamore resultant
Atria, luctisonis fletibus aula fremit.
235Heu quid agas, coniux? Quae vocem in verba relaxes?
Quo fletu incuses tristia fata miser?
Non lachrymas miserandus habes, non verba dolentum;
Attonitus pigro torpet in ore sonus.
Extinctae ingeminas tantum misera oscula, et arcte
240Impedis amplexu frigida membra tuo:
Dilectosque premis vultus, premis ora, nec ullum
Invenit inclusus pectore luctus iter.
Quoque magis mersum premis alto in corde dolorem,
Hoc magis ille furit, aestuat atque magis.
245Sic magis inclusus furit intra obstacula torrens;
Quae si dimoveas, lenior inde fluet.
Quin etiam invisae rupisses vincula vitae,
Coniugis ut manes prosequerere pios;
Sed prohibent fratres et blandi cura parentis,
250Sed prohibent socii pectora fida tui.
Iam virgo effertur nigro composta feretro,
Desectas humili fronde revincta comas.
Heu ubi nunc blandi risus, ubi dulcia verba,
Quae poterant ferri frangere duritiem?
255Lumina sidereas ubi nunc torquentia flammas,
Heu ubi puniceis aemula labra rosis?
Proh superi, quid non homini brevis eripit hora?
Ah miseri, somnus et levis umbra sumus!
Non tamen aut niveos pallor mutaverat artus,
260Aut gelido macies sederat ore gravis:
Sed formosa levem mors est imitata soporem,
Is nitidos vultus oraque languor habet!
Virginea sic laeta manu candentia languent
Liliaque et niveis texta corona rosis.
265Hic, ceu nulla prius fuerint lamenta, novatur
Luctus, et indignis imbribus ora madent.
Praecedit iam pompa frequens, iam moesta sacerdos
Verba canit, sacris turribus aera sonant.
Funerea cives pullati veste sequuntur,
270Et spargunt moestas ore madente genas;
Densaque plebs vidui deplorant fata mariti,
Atque illum digito luminibusque notant.
O quantum impexi crines oculisque genaeque
Noctis habent! Quantus nubilat ora dolor!
275Quid nunc exequias celebres opulentaque dicam
Munera? Quid donis templa referta piis?
Omnis ceratis radiat funalibus ara,
Omnis odoratis ignibus ara calet:
Aeternamque canunt requiem lucemque verendi
280Sacricolae, et lymphis corpus inane rigant.
Et tandem gelidos operosi marmoris artus
Includit tumulus, et breve carmen habet:
Hoc iacet Albierae pulchrum sub marmore corpus;
Nulla quidem tantum marmora laudis habent.
285Exornat tumulum corpus, sed spiritus astra:
O quanta accessit gloria lausque polo!

1 in Albieram Albitiam, puellam formosissimam, | morientem. ad Sismundum Stupham eius sponsum. | epicedion

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: