Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


ad divum Ioannem Inderbacchum

Quid conflasse graves iuvat, Inderbacche, columnas
Porticibus, viridique, trabes crustasse cylindro?
Sit licet et paries Pario de marmore, et arte
Phidiaca caelatus, ubi sit cernere terras
5Et mare ceruleum coelique micantia signa,
Sit nemus Hesperidum iuxta rivique cadentes,
Sint et aves variis complentes cantibus auras:
Adde sub imperio populos urbesque beatas,
Adde duces simul et portantes fercula reges,
10Quid, quaeso, post fata dabit tibi tanta potestas,
Si simul in cineres cum corpore nomen iturum est,
Nomen et hac vita pretiosius? hoc fuit olim
Quod Decios Paulosque neci devovit et ambo
Scipiadas, pulchramque tulit tibi, Regule, mortem.
15Atqui Romulidas ante et vetus Illion ante
Cadmeumque pecus sola pro laude cruorem
Effudere viri: frustra, quia numina nondum
Musarum crepuere lyras, et delphica nondum
Carmina Pieriis sortes docuere sub antris
20In quibus Aonidum, princeps meus, ubera suxi
Prima puer, coluique ducem te teste Guarinum,
Qui me scire dedit fidibus lauroque beandum
Caesarea, quater hoc sacris caput obruit undis,
Unde tuus vates ego sum, tibi nostra dicavi
25Plectra, pater; tua laus nostris innixa cothurnis
Astra petet, magnum simulac compleverit orbem.
Nunc age primitias nostri cape carmen agelli
Caelatum cedro, quod mittimus, omnibus astris
Segnius et caelo moriturum. Phoebus Apollo
30Hoc cecinit, fratrique novem plausere sorores.


Bernardo Iustiniano oratori clarissimo

Magnus Alexander satus est a patre Philippo
Et natus magni Pyrrhus Achillis erat.
Ennius a docto genitum se dixit Homero
Et fuit Orphei Calliopea parens;
5Legimus et Linum Phoebi de sanguine natum
Et natas magno de Iove Pierides.
Sic te, cura deum, specimen, Bernarde, paterni
Luminis aspicimus persimilemque patris.
O quam praeclarum est non degenerare paternis
10Laudibus, et nasci sidera sideribus.


Bartholomaeo Brunatio philosopho maximo

Carmina nostra volant totum recitanda per orbem,
Brunati, fontis gloria Pegasaei,
At tua musa silet, qua nil sapientius omni
Est Latio: tollat nemo supercilium.
5Aut quid inauditum tacito sibi cudit in antro,
Quod lector credet composuisse Iovem?
Id precor, o Parcae, videam, perduret ad illas
Felices nostrum stamen olympiadas.


ad Heliam Tergestinam

Non ego sum dives, non sum tamen, Helia, pauper.
Quid sum igitur? quaeris, Haelia: sum quod ames.


C. Cornelio patricio Veneto

Scipiadum soboles, Veneti spes magna Senatus,
Corneli, sanctae sidus Academiae,
Perge canens: Helicona tibi dat Apollo bibendum,
Texit et auratis serta dicanda comis.
5Immortalis erit tua gloria: carmina fato
Non pereunt: pereant sidera, carmen erit.


Beruzae Belgramoniae Virgini

Si tibi Achaemenias aptes, Beruza, pharetras
Thessalicosque arcus tractet eburna manus,
Te venatoriam iurabimus esse Dianam
Figere crudeles cum primum ausa feras.


P. Marso poetae clarissimo

Quas mihi pollicitus Mavortis in aede fuisti
Si non vis odas mittere, Marse, feras.


Francisco Iustiniano equiti clarissimo

Clara suo non sic laetatur Apolline Delos,
Ister ut adventu, Iustiniane, tuo.
Ecce racemiferis lentescunt vitibus ulmi,
Luxuriat Pallas luxuriatque Ceres.
5Omnia nunc rident: resonat nemus omne sonora
Atthide, Pierides cogit Apollo suas,
Quae tua gesta canant cithara adsintque triumphis
Imponantque tuis laurea serta comis:
Hoc cape de terris: supero stant condita coelo
10Praemia iustitiae, Iustiniane, tuae.


Sardio Iustinopolitano

Sardi, deliciae salesque nostri,
In tortos gravior severiorque
Mores Socraticis centurionibus.
Audis, ecce, tuis barbyton auribus
5Indignam; sed Apollo crocitantes
Et Cyllenius audiit poetas.


epitaphium Dantis poetae clarissimi

Marmore in hoc situs est Dantes qui vivus avernum
Vidit et elysios stelliferasque domos.


monodia Manuelis Chrysolorae

Invenies aliquas, ignosce Guarine, lituras:
Scribitur haec lachrymis Chrysolorina meis.
Non mihi sunt rigido praecordia frigida saxo:
Non fera me, Stygiae non genuere canes.
5Plango equidem extinctum mundi iubar atraque Ditis
Stamina pro summis invida facta viris.
Non secus Alcides cecidit lugendus Achivis
Aut qui Thebanis Inda tropaea tulit.
At vos, Smyrnaei, vatem flevistis Homerum
10Solaque grandiloquum Mantua Virgilium:
Hunc omnes flevere deae: fuit anxia tellus
Oceanusque senex: hunc gemuere poli.
Tristior ante omnes insanos, Graecia, planctus
Fundis, adhuc miseris unguibus ora secans.
15Nec minus Italia illustrem foedata capillum
Ingeminat: quid me deseris, heu, Manuel?
Tu mea Pegaseo fudisti labra liquore
Cinxistique meis laurea serta comis.
Per te barbaries Italis discessit ab oris
20Erexitque suum philosophia caput.
Hinc te admirantes populi regesque colebant:
Serpebat propius pontificalis apex.
Sed prius aethereas mors saeva reduxit in auras:
Observat cineres urbs Basilea tuos.
25At pia mens patrio fruitur modo reddita caelo,
Trinam unamque Dei conspiciens faciem.
Unde animus si forte plagas spectare iacentes
Gestit ab Euxino littore verte genas.
Hostis habet patriam, fana hostis dirus et aras
30Polluit: abducti cum populo proceres.
Cernes sub tristi natumque patremque corona
Venire: abstrahetur filia et orba parens.
Despice Ferrariam: manet hic domus alta Guarini,
Hic sunt musarum numina, sunt hederae.
35Hicque frequens tibi surgit honos semperque Guarini
Chrysoloras Manuel nomen in ore sonat.
Adde quod huc properant Grai properantque Britanni,
Ister et auripotens Illyrius properat,
Pannoniique simul iuvenes, simul Itala pubes,
40Ut Manueleum combibat eloquium:
Unde graves fulxere viri quique artibus amplas
Erudiere urbes, erudiere animas.
Hinc doctus Iampetrus erat vatesque Tobias
Quique Trapezonti nomen in astra vehit.
45Strozigenae fratres hinc, hinc, Castelle, refulges
Sexque Guarineae pignora docta domus.
Candidus hinc Carbo, labris Amphionis unus
Allectans quercus flumina saxa feras.
Hinc gemini Venetae clarissima nomina gentis,
50Barbarus insignis et Leonardus honos.
Principis hinc magni mens osque Casella relucet
Innumerosque alios lingua referre nequit.
Si datur augustos musam hanc intrare penates,
Marchio doctiloquus hinc, Leonelle, venis
55Estensesque alii, tuque o spes una poetis
Nicoleos, Borsi gloria magna ducis.
Totque simul, quorum lambunt sacra tempora lauri
Et quos iam caeli regia celsa, tenet.
Hinc tuba christitonans dux Bernardinus Olympi,
60Albertus, Ioachin et Titus et Cyprius.
Hinc pius et varia redimitus, Palladis arte
Glandifero digne robore nomen habens.
Timotheusque ingens divina oracula pandit,
Unde salutiferum mens bona carpat iter.
65Quaere agite, o quibus Italiae data summa potestas,
Laudibus et sacris hunc celebrate virum.
Aurea Chrysolorae surgat Manuelis imago
Stentque novem circum numina Thespiades.
Hinc laudes Aurispa canat veniamque Philelphus
70Hunc petat, hunc dulci Pogius ore sonet;
Stentque omnes, quibus hic Graecorum nectare fauces
Imbuit: ingratum sit procul omne genus.
Huc prius ante alios veniat veneranda Guarini
Canities: ornent Delphica serta virum
75Effigiemque lubens noscat patremque salutet,
Figat et auratis oscula grata genis.
Hic mea si nati pietas in teque tuosque
Semper erit (nosti quanta, Guarine, fuit),
Testor ut hoc capias veluti sua munera divo
80Acceptumque meo porrige carmen avo;
Nec minus appensis, si fas, precor, adde tabellis:
"Obtulit has voto primitias Raphael".


Foresto physico maximo

Natus eras musis sacroque, Foreste, corymbo,
Natus et ad dulces Bellerophontis aquas,
Carmine qui illustri Venetos memorare triumphos
Debueras, Latium Sforzigenamque ducem,
5Debuerasque piam quae nunc tenet aequora classem,
Debuerasque Getam luniferosque Phrygas.
Vel tibi si genius teneros suaderet amores,
Dixisset vatem te Cytherea suum.
Carmine tu poteras tetricam movisse puellam
10Optassetque tuos nuda Diana toros.
At tu qui medicas exerces, pro dolor, artes,
Sis licet et Paeon Philiridesque licet,
Quid tibi cum scaphio? quid cum vernalibus herbis?
Est tibi fas dulcem solicitare lyram,
15Est tibi fas hederis et cingere tempora lauro,
Quippe novem veniunt ad tua vota deae.
Verum si potior tibi cura, Foreste, medendi,
Da puerum musis qui tibi natus heri.


Petro Lauredano Laurentii filio

Quod munus istis, quod damus natalibus
Nostro, Camenae, Caesari?
Qui Laureania ortus a stemmatibus
Non optat aurum, non capit,
5Non uniones, non lapillos Indicos,
Non coccinum, non purpuram;
Mensis Apici linquit hic glycismata
Mullumque captatoribus.
Nil ergo, nil ingratuli donabimus
10Patri patrono principi?
Hoc crimen absit candidis praecordiis,
Absit nefas tam barbarum.
Donate Petro Laureano lauream,
Donate, musae, corculum,
15Donate si quid vivit hoc in carmine,
Donate Zovenzonium.
Hoc clara virtus, hoc viri divinitas,
Morum fides hoc postulat.
Quid vos, puellae, quid moror vos amplius,
20Natae Iovis Parnassii?
Vos splendor ingens Laureani sanguinis,
Vos gloria amplexabitur,
Vos illa nostri saeculi felicitas
Gestabit augusto in sinu.
25E laurus iis quam dedicastis crinibus:
Est hac in lauro corcolum.
Post munus ad nos, virgines, divortite:
Tantisper hic tardabimus.


Rutilio oratori primario

Si placuere tibi mea carmina, magne Rutilli,
Lividuli valeant: est operae pretium.


Crasso

Crasse, salutatum tua limina venit amicus
Pauper egenus inops: nil tamen inde tulit.
Is redit inscripsitque suos tibi, Crasse, libellos:
Perdidit impensam, perdere vult oleum.


Gorgidi Dalmatae poetae clarissimo

Te satis antricolae ruri pavere palumbes
O, satur urbanam iam pete, Gorgi, domum.


Petro Delphino patricio Veneto

Indulgere tuo tantum, Delphine, dolori
Heu noli: miseris mors inopina venit.
Perdideris licet argentum, ne perdere vitam,
Petre, velis: propius iam tibi numen erit!
5Di miscere malis bona consuevere: serenum
Post atras hiemes vidimus esse Iovem.


Ioanni Galineto patricio Veneto

Dignus ero per te coenis, Galinete, deorum,
Pandora per te coniuge dignus ero.
Quid nostri tantum de te meruere corymbi,
Libavi laudes si, Galinete, tuas?
5Tinea, di faciant, nostros pertundat iambos
Aut venale tegant carmina nostra piper,
Ni tibi de nostris decus immortale libellis
Surgat. Et hoc meritis munus habeto tuis.


ephitaphium Francisci Sfortiae ducis Mediolani

Sfortia dux Ligurum iacet hoc Franciscus in antro
Quoius in auspitiis vincere semper erat.


epitaphium Victurini Feltrensis viri clarissimi

Victorinus in hac cinis est sanctissimus urna
Non opus est lachrimis: da sua thura deo.


novem suis puellis

Andra meos primum nutu corrupit ocellos
Andra meum duris cor tenet in laqueis.
Baccha secunda venit faciem factura deabus
Invidiam, superis digna puella choris.
5Tertia me Rhodothea rapit, mea flamma meumque
Dulce decus, patriae splendor honosque suae.
Quarta subit Nereis, per tela petenda, per ignes,
Nam plenum dulci nectare pectus habet.
Civica quinta venit, Venere haec formosior ipsa est:
10Haec supera insanum duceret arce Iovem.
Evia sexta volat levis ipsa Cupidinis alis
In qua habitant arcus, spes, metus, ignis, amor.
Septima dux Erothea meis praeclara puellis
Quippe decens gremiis alta puella Iovis.
15At Chionea venis oculis octava superbis
Digna tuis certe virgo superciliis.
Nona Cypris rutilo micat admiranda capillo
Quoius ab ore fluit nectar et ambrosia.


in calumniatorem

Desine lingua, precor, nostras lacerare camenas,
Interpres falsi desine, lingua, precor.
Desine, lingua, precor: nullum mea carmina crimen
Admisere novem quae cecinere deas.
5Hae sunt Pierides, non sunt, tua cura, puellae.
Cura tua haec non sunt: desine, lingua, precor.
Desine, lingua, precor, vel hiulci fulminis ignes
Iam fuge: vatis adest ultor Apollo sui.


Laurentio Mentori emblematario

Me tua, Laurenti, capit ars stupidumque relinquit
Cum video signis numen inesse tuis.


Herculi duci Ferrariae

Hercules pacis venerande princeps
Hercules belli decus universi,
Hercules, quo nil melius nec hoc fe-
Licius aevo,
5Cerne te quanto Veneti triumpho,
Qua ducem pompa comitantur omnes,
Quam frequens cunctis sedeat fenestris
Virgo nurusque.
Filius caram venit ad parentem,
10Illa te totis inhians lacertis
Excipit: quantum pietatis hic est,
O bone Iesu.
Ecce sunt nodis data corda circum,
Quos dies nullus veniens resolvet.
15Si fidem quaeris, monumenta fusi
Sanguinis extant.
Immemor numquam mens imperator
Hercules flet Veneti Senatus,
Quem patrem verum vocat et patronum
20Praesidiumque.
Adde quod monstri domitor Latini,
Si quod in silva latet aut in agris,
Hic erit, huic et caput est datura
Bellua Lernae.
25Sed tuos, quid nunc memorem labores,
Hercules? dulci genio litandum est.
Non vides ut te veniente totus
Ridet Olympus?
Qui graves nimbos posuit, serenum
30Induens vultum, placidasque ponti
Dat vias parens Veneto leoni
Ennosigaeus.
Te putant nymphae pelago natantes
Aureum Martem, generumque Thetis
35Optat: o felix quater illa tanto
Digna marito.
Gaudeant sceptro populi beato,
Quos pater verus patriae gubernas:
Gaudeat tanto merito superbus
40Principe mundus.
Dux, dies laetos videas triaevi
Nestoris: fatum tua sit voluntas,
Teque natorum faciat parentem
Diva, deumque.


Crispo marmorario nobilissimo

Marmor erant homines inspecta Gorgone: marmor
Nos sumus inspecto marmore, Crispe, tuo.


domini Alvisii Throni patricii Veneti epitaphium

Si lachrymis superi decorarent funera, lector,
Suspiceres lacero pectore flere deos.
Quippe sepultus in hac civis est Alvisius urna
Qui fuit Astreae regia Iustitiae.
5Hunc Venetique Thronique patres, hunc Istria plangat,
Sola viri busto gaudeat Aemilia.


Lucretiae virgini candidissimae

Casta placet casto, Lucretia, virgo poetae,
Non tamen hoc placeat quod tibi Lysca comes,
Quippe vetus scortum tentas petit improba penes,
Tu nescis virgo mentula quid sit adhuc.
5Tuta tuis altum stratis dormire putabis
Proximus at qui te tanget amator erit.
Ne videas fraudes, non dat tibi Lysca lucernam;
Prurit: ait nostrae Lysca fuere manus.
Sicque fututa mihi vereor, Lucretia, nescis,
10Tu licet ignores mentula quid sit adhuc.
Quare age vel Lyscam domibus, Lucretia, castis
Pelle, vel in turpi fornice, virgo, vale.

Porcio Romano poetae clarissimo

Porci, Romano sate sanguine, dia Catonum
Progenies, Phoebi spiritus Aonii,
Quin canis arma duces vectasque per aequora turres,
Quas Venetum sanctae diis posuere manus?
5Hoc te posteritas omnis virtusque precatur,
Hoc spectata fides, hoc iubet ipse deus.
Solus enim poteris galeatum ostendere Martem
Et currus, hastas Gorgoneumque caput;
Solus et immanem bello deducere Turcum,
10Et poteris Thanain luniferosque Phrygas.
Ecce Sigismundus nostras Malatesta phalanges
Dux agit augurio cui Iovis ales adest.
Nec minus in longis lux Lauredana carinis
Splendet, et huic felix Ennosigaeus erit.
15Pone tropaea: mari medio de puppe praeusta
Turcorum spoliis dives arena fluet.
Hoc age, nos viridem Cyrrhae de vertice laurum
Texemus, capiti serta dicanda tuo.

Crispo Iustinopolitano

Facundissime civium tuorum
Et lautissime Crispe, die, amabo,
Tanto tempore cur nihil reponis
Quod cantent tetrici probentque patres.
5Non tu Pierio gravis cothurno
Medeam miserabilem canebas,
Non et Dalmaticas lyra puellas
Insanire tua dabas, polumque
Sistebas fidibus puer severis?
10At quas nunc dabis occupationes,
Quae negotia, quae mihi satis sint
Ne reddam tibi


Clarae Gavardae sponsae

Clara Venus, nostris qualem non vidimus annis
Non vidisse reor saecula prisca deam.
Clara Gavardaeo sata sanguine, cuius imago
Vincit ebur Scopae quod coluere manus,
5Ex mores cauti tibi sunt: tua candida virtus
In terris, virgo, te facit esse deam.
Et iam sponsus adest, qui te sibi vinciat auro,
Quem tibi vinxerunt sidera forma fides:
Qui pulcher pulchra faciat te prole parentem
10Cuius eris felix femina facta toro.
Hoc dixisse iuvat; pueri innuptaeque puellae,
Plaudite: iam felix en Hymenaeus adest.


Andrae Tarsiae virgini primariae

Pectine flaventem Libyco polit Andra capillum,
Ungit et hunc nardo reticulaque fovet:
Inde petit Veneris sacram vel Apollinis aedem,
Martis ubi pictum cernit adulterium.
5Hic dolet, hic duras appellat Mulciber artes
Pulcraque de roseis mox fluit unda genis.
Sic lachrymans tristisque redit gravis omnibus illo
Vespere, nec cenat, nec cubat aut vigilat.


in Malacharem Laibacensem

Cum nostris Malachar digitis heu velleret aurum
Quod domini magnum pignus amoris erat,
Velle potius, clamabam, pectore fibras,
Velle animam, Malachar, anulus est domini.


Tergestinis pro patria cadentibus

Di, Tergestinis quis iustius induit arma?
Attamen o quales oppetiere viri!

divae Lamprae virgini lepidissimae

Exuit heu viridem profugo me Lampra lacernam
Pallaque maerentem squallida vestit heram.
Pro dolor, illustres foedat mea Lampra capillos
Duraque purpureas dissecat ungue genas:
5Quidque? at Adriacis nigros delphinas ab undis
Orat ut huc miseram longa per alta vehant.
Saepius et superos miseris testata querellis
Rumpere virgineos destinat ense sinus.
Hoc ego, di, merui, sunt haec mea sacra quotannis?
10Haec data sunt vestris pinguia thura focis?
Frangite crudeles mea stamina, frangite Parcae,
Iris et invisam vellat acerba comam.
Vel tu, magne deum, caput hoc precor igne trisulco
Ure, vel elysiis si libet adde choris,
15Nam mea me stygias comes usque sequetur ad undas
Lampra, nec audenti terror Avernus erit.
Tantale, tu fluviis, tu parces, Sisyphe, saxo:
Nullus et interea viscera vultur edet.
Eumenides posito gaudebunt verbere dirae,
20Orchus erit felix hac veniente dea.
Tuque, Charon, Stygia dominam dum traicis alno
Sancta cave manibus tangere membra tuis.
Fallimur? an pelagus delphina rotare per altum
Cernimus? ecce humeris gaudia nostra vehit.
25Lampra, quis Hadriacis te, spes mea, credidit undis?
Tune venis tantum per mare, tune venis?
Parcite, di superi, vestros si laesimus ignes:
Parcite, pro laesis bina iuvenca cadet.
His liceat scopulis et amoena vivere silva,
30Hic precor o tecum, Lampra, mori liceat.
Iuppiter intonuit: felicia signa videmus:
Littore nos dudum Lampra recepta vocat.


in Crispum Fluentium

Tecum septenos uxor vixisse decembres,
Crispe, refert coleos nec tetigisse tuos.
Te putat eunuchum, nec te scit amare cinaedos:
At mihi crede, tuam seminat alter humum.


in Biblim Bononiensem

Diceris Andronicon, mea Bibli, secuta lanistam:
Haud credo, satis es quippe fututa domi.


Decio Lando decurioni

Quantus in arma suo perfusus sanguine Mavors,
Tantus Brazigenum gloria, Lande, ruis.
Perge bonis avibus: surgunt tua gesta poetae
Qui celebrent: Venetis tu novus Hector eris.


Luciae matronae nex acerbissima

Lucia zelotypo dixit curruca marito,
Idque ioco dixit, nescia grammatices.
Cumque necaretur fertur clamasse: Puellae,
Discite nunc quid sit discere grammaticam.


in Venerem Gentilis Bellini

Qui Paphiam nudis Venerem vidisse papillis
Optet in antiquo marmore Praxitelis,
Bellini pluteum Gentilis quaerat, ubi stans,
Trunca licet membris, vivit imago suis.


Petro Lauredano Laurentii filio

Poma, Timave, tuis licet haec nascantur in hortis,
Credimus Herculea lecta fuisse manu,
Seu Corcyrea nuper devecta carina,
Sive Malorcheas destituisse malos.
5Iuditium facies de parvo, Petre, canistro:
Attica gustari sic melimela solent.


Baptistae iuris consulto

Uvas me rogitaveras recentes
Quas, Baptista, diu tibi dedissem:
Verum subtimui nimis ne ventrem
Laxarent tibi, contigit quod olim
5Hellespontiacae meae puellae
Quoi dono dederam novem racemos,
Letales stimulos cacationis:
Ex quo mortua clauditur sub filo
Saxo quod Veneris secus sacellum.
10Surgit laudibus usque marmoratis.
Veram cum fugitaverint agrestes
Succi, cum nive pomus albitabit,
Tunc uvas tibi mele dulciores
Mittemus: veniet Thalea cornu
15Pleno divitiis deum beatis.
Tu nostri memor interim valeto
Et si qua Veneris domum revises
Hospes dicere ter precor momento
Hellespontiacae meae puellae:
20- Salvete, cineres o delicati.


Rhodotheae Venetae matronae clarissimae

Sedibus antiquis clarisque parentibus orta
Rodothea, bonis non satis alitibus,
Nam gravius nihil est, nihil est te pulchrius una
Lepidiusque nihil, candidiusque nihil.
5At tibi zelotypum nimis es sortita maritum,
Quem puto crudeles progenuisse feras.
Nam furiis quotiens agitatur, ut Indica tigris
Te capit et castas dissecat ungue genas,
Purpureasque aperit vestes, rupitque capillum
10Ut tandem iaceas exanimata mihi.
O rabies diraeque manus inimicaque caelo
Verbera: num gravius laederet ille deas?
Pro dolor, Augusti fueras dignissima lecto
Et mensa fueras digna puella Iovis.
15Aut tibi si dulcem quaesissent fata maritum
Iungere debuerant te, Rodothea, mihi.


in direptione urbis Tergestae

Quid crudelius insolentiusve,
Di, quid dirius, impotentius quid
Vidistis patriae meae ruina?


pro foribus bibliothecae Petri Veturii

Quisquis es, hospes, in hos ausus penetrare penates
Noveris Aonides hic habitare deas.
Haec sunt Victuri divina volumina Petri,
Quae Danielis avi Bibliotheca fuit.
5Hos licet inspicias volvas relegasque libellos:
Nec tamen ut comites hospes habere velis,
Quippe nefas adytis chartam deducere sacris.
Hoc satis ingenuis, sit satis improbulis.


Polydoro Currucae

Nocturnos metuis moechos, Polydore: diurnos
Non metuis: solus sic, Polydore, sapis.
Nam tua Galla diem fugitat, quasi conscia furti
Lumina, sed noctem clausa fenestra facit.
5Quare age nocturnos custodes atque diurnos
Thesauris adhibe, si, Polydore, sapis.


eidem

Cum brevis hora fugit, decies, Polydore, cacasti.
Die mihi quid causae sit, nisi quod trepidas.


Clarae Diedae Venetae virgini clarissimae

Clarae Diedae Venetae virgini clarissimae
Clara Dieda, decus Venetum, qua gratior ulla
Virgo meis non est reddita luminibus,
Si tibi musa placet, nec dedignare poetas,
5Clara mihi fies clarior Hippolyta.


genologia Petri Lauredani Laurentii filii

Lector carminis improbi poetae,
Quem nostrae capiunt tenentque nugae,
Ne sis nescius, hic meus libellus
Petrum tollit in astra Lauredanum,
5Petrum, quem genuit meis camenis
Lumen, praesidium, decus, patronum
Vir Laurentius optimus gravisque
Et verus, Veneti pater senatus.
Si fors nomen avi requiris, ille
10Heroum fuit ille Nicolaus
Princeps magnanimus, potens, severus
Et dulcis patriae pater, piusque
Et iustissimus omnium virorum.
Si quaeris seriem domus vetustam,
15Reges invenies, tropaea, currus,
Classes laurigeras, maris triumphos
Aegei, Ionii, Syri, Britanni.
Ex his stemmatibus licet fateri,
Ex his est meus ortus imperator,
20Quo nil candidius, beatius nil,
Nil humanius aut benignius sol
In terris videt. O ter illa felix,
O felix quater illa, quam puellam
Hic optat sibi coniugem futuram.
25Hanc calathis, viola, croco, ligustris
Donabunt driades papaveroque
Et myrtis, ambrosia, rosa, hyacintho.
Quid vos huic, Charites, meae puellae,
Quid quaeso dabitis? quibus dicantur
30Cornu divitiae beatiores?
At vos Pierides sacram capillo
Laurum, texite, quam ferat superbus
Incedens Heliconis in theatro
Hic morum specimen vetustiorum
35Virtutum simul omnium thesaurus.
O fatum venerabilesque parcae,
Quae stamen trahitis colo severa,
Huic annos, peto, Nestoris Pelasgi
Signatos date candido lapillo.
40Lector carminis improbi poetae
Quem nostrae capiunt tenentque nugae,
Ne sis nescius, hic volo silere.


Laurae Marcellae Altae Vitae

Leucadiae quantum debebunt nomina Varo,
Lesbiaque et quantum, docte Catulle, tibi,
Quintilia et quantum Calvo, Galloque Lycoris,
Aurelio et quantum Cynthia clara suo,
5Tantum Marcello, si sensus manibus, Alta
Vita tuo debes addita sideribus.


Zachariae Barbaro Francisci filio equiti clarissimo

Barbare Zacharia, Francisci gloria magni,
Qui clarum Veneti sidus in urbe micas,
Haec tuus Hermoleos Latiae spes altera linguae
Divinum ingenio quam bene fingit avum!
5Ausus enim puer est musarum scandere montes,
Ausus et Aonii sumere fontis aquas.
Ecce suo virides redolent in vertice lauri,
Ecce novem veniunt ad sua vota deae.
Discit et hic veteres quicquid docuistis Athenae
10Et docuit Babylon, Thrax, Syrus, Indus, Arabs.
Di, decus hoc Grais, decus hoc servate Latinis,
Neve novis Parcae laudibus invideant.
At tibi qui tantum peperisti, Barbare, lumen
Nestoreos possis exsuperare dies.


epitaphium Gabrielis Germani fratris

Caelebs et viridi potens iuventa
Sum raptus Gabriel: nunc quid homunculi
Sint, lector, tibi videris: cinis sum.


Antonio Veneto

Cum canis, Antoni, quid agam si scire laboras,
Pieriis videor mixtus inesse choris.


Laurentio poetae clarissimo

I, mea musa, vocat summa de puppe magister,
Iam data sunt geminis pocula Tyndaridis:
Ecce procul crepitant zephyri, caeloque rubentes
Cernimus aurorae iam properare rotas.
5Forsitan aspicies miserandam in collibus urbem,
Quae tamen, heu, patria est semisepulta mihi.
Hanc iubeas salvere meo tu nomine laetis
Ominibus: porro perge, Thalea, Polam.
Laurenti invenies venerandas protinus aedes,
10In quibus Aonides carmina docta canunt.
Cumque sacrum caput aspicies quod cinxit Apollo
Frondibus augustis, haec, mea musa, refer:
"Ecce, Zovenzonius tua nos ad limina vates
Misit, ut hoc habeat carmen, amice, tuum.
15Id quanti faciat nostros adverte labores,
Iussit enim Venetis solvere littoribus".
Haec ubi dicta, dabis felicibus oscula labris,
Inde domum referas quod tibi reddiderit.
Iam revocaris, abi: non te, mea musa, morabor
20Amplius: i felix et, mea musa, redi.


Paulo Barbo patritio Veneto viro clarissimo

Laudasti nostros, doctissime Barbe, libellos
In quibus Europae sollicitantur opes,
In quibus armatas iam cernimus ire phalanges
In Turcum et pelagus classibus omne tegi.
5Haec tua laus operae pretium immortale manebit;
Profuit o quantum pervigilasse mihi.
Non me si musae, non si laudaret Apollo,
Quam faciam cristas altius erigerem.
Quippe tuum pectus cum Phoebo maxima Pallas
10Incolit, et prae te fers Iovis ingenium.
Iamque vale, Venetumque tollas in aethera nomen;
Sisque memor vatis, Marce, Zovenzonii.


Antonio Crispo marmorario

Herculis effigiem mirans Antonius inquit:
Corpora do superis, di tibi dent animam.


Pauli Barbii equitis clarissimi epitaphium

Lector, si lachrymas licet sepultis
Diis et thus dare, Barbio dabis tu
Paulo, iusticiae gravi patrono
Qui iuris iacet hic eques peritus.


P. Marso poetae nobilissimo

Barbarus inscriptos rapuit tibi, Marse, libellos:
Perdidimus noctes perdidimusque dies.

Paulae puellae lepidissimae

Hic, mea Paula, iaces, Veneris lachrymabile sidus
Quoius ob interitum concidit orbis honos.


Charidemo Mediolanensi

Non possum, Charideme, tuo non angier astro,
Aut tibi crudeles esse negare deas.
Factus es ingratis musis Helicone relicto,
Pro dolor, ad populos institor Illyrios.
5Hoc meruit chartis totiens insudasse latinis,
Haec fuit, heu, merces? hoc operae pretium?
Adde quod infesto mercaris numine: pennas
Nummus habet, loculis devolat ille tuis.


de Scardona ad Gorgidem suum

Scardonam mea musa cupit de rupe cadentem
Cernere spumiferis nobile flumen aquis.
Sic licet Illyriam cum remige, Gorgi, phaselum
Invenias, puppi stans ego Typhis ero:
5Cantibus tu sistes undas ventosque ciebis:
Nos credet Minyas Nereis esse viros.


in principiis studii

Ecce favens nostris studiis arrisit Apollo
Musarumque choris venit amica dies:
Venit amica dies et abit vindemia musto
Pressa novo: nobis venit amica dies.
5Venit amica dies, iam fontibus ora fatiscunt
Bellerophonteis: venit amica dies.
Venit amica dies: adsit modo numen, Iesu
Christe, tuum, veniet semper amica dies.


Myliano suo angelo patritio Veneto

Cum laudas nostros nimis, o Myliane, libellos
Hoc facis, ut credam non satis esse meos.


Hermolao Barbaro poetae clarissimo

Si sine corde suo quisquam valet, ipse valebo
Parthenopem ibit cum meus Hermoleos.


Vitali Lando patricio Veneto iuris consulto clarissimo

Affari nequeo plebis te, Lande, tribunum,
Quippe tuum claudit multa caterva latus.
Quod licet, aspicio procul et te, Lande, saluto,
Felices in me coniice, Lande, oculos.

Moreto grammatico viro optimo

Te fore praedixi nato, Morete, beatum
Non quia sum vates, sed quia tu bonus es.


Francisco Foscari illustrissimo duci Venetiarum epitaphium

Foscarus ille toga sapiens Franciscus et armis
Hic situs est, Venetum gloria summa ducum.


Evae Maroreae laus

Si tua forma fuit quae marmore vivit in isto,
Quoi mirum si vir paruit, Eva, tibi?

Antonio Canali Georgio

Quaerit avarus opes: dum dormit, villicus uvas
Colligit: Antoni, dic uter esse velis.


Hermolao Barbaro poetae clarissimo

Cur mea cum recito, tibi carmina, Barbare, rides?
Numquid sectaris, Barbare, Democriton?


Flacco Ferrariensi

Quinque philippeos non vis dare, Flacce, roganti,
Vis animam: credo non ego, Flacce, tibi.

Belluciae Fuscarenae virginis epitaphium

En, Bellucia Fuscarina virgo,
Maeror, deliciae, decus parentum,
Qua nil pulchrius, eruditius nil,
Nil divinius, hospes, hac in urbe
5Est visum, iacet hoc reposta saxo.


regis Alphonsi epitaphium

Hic cinis Alphonsi regis sacer: oscula, lector,
Da saxo repetens: Vivere dignus erat.


Piladi suo

Tu Pilades cum sis Verus, tibi derat Orestes,
Quaerere quem noli longius: Ister ero.


Gorgiliano Piranensi

Gorgilianus ait mihi se misisse peponem.
Crudus erat: nostro, miserat ergo sui.


Vitali Lando patricio Veneto equiti clarissimo

Dum vixit Marcellus erat mea, Lande, voluptas,
Gloria, deliciae, spes, decus, imperium,
Illi quippe viro, citharam plectrumque dicaram
Multaque pendebat poste tabella suo.
5Me mihi Phoebus, Liber pater ille favebat:
Et felix vati numen et omen erat.
Invida sed postquam sanctas bibit urna favillas
Et tenuit campos spiritus Elysios,
Solus in Aonio maerebam squallidus antro,
10Scindebamque meas ungue rigente comas.
Pallas adest tristemque videns miseratur alumnum
Et secat humentes ore loquente genas:
"Est Vitalis eques Veneta meus, inquit, in urbe
Et legum interpres ingeniisque favens.
15Hunc adeas totumque suis te crede lacertis,
Namque tibi in terris hic deus alter erit".
Huius ego monitu tua limina, Lande, subivi,
Nec veritus sacrae frontis adisse iubar.
Et licet obstringas oculos Phaethontis ut instar
20Haud patiar vultus lumina tanta tui.
Prostratus tamen aethereum te sidus adoro
Et figo plantis oscula digna tuis.
Si fas est, nostris faveas, vir sancte, camenis,
Iusserit hoc frustra ne mihi Pallas iter;
25Iamque vale, nostrasque tuo dignare sacello
Primitias voto quas tibi, Lande, damus.


Christophoro Mauro duci Veneto illustrissimo

Maure, meum licet Aonia sine fronde capillum
Aspicias nullisque chelym splendere smaragdis,
Arma tamen Venetosque canam, si numine laeto
Dum aderis veniunt iterum in certamina divi
5Atque iterum Cytherea suum male saucia Martem
Exorabit, equos iterum sudabit Erinys
Sanguine caeruleo victrix, ubi gurgite clamis
Ibit ovans victosque vehet sub foedere reges.
Haec ego, dux, tibi, Maure, canam: tot aperta videbis
10Proelia, totque viros obscura morte iacentes
In superos lucemque traham, tua gloria terras
Cinget et Oceanum magnumque tenebit Olympum.

Lucano Carseolo Tolmaetio

Credidimus te Carseolum, Lucane, poetam
Cuius et ingenii crassa Minerva foret,
Ast ubi divinis foliis responsa dedisti,
Te natum magni credimus esse Iovis.
5Phoebus es: o nostri salve lux unica mundi,
O salve Aonium Pieridumque decus.
Tu mea pegaseis cinxisti tempora sertis,
Aptasti digitis et tua plectra meis.
At tibi pergratus statuam de marmore templum
10Quo bene cum musis carmina nostra feram,
Saepius et nivea veniens in veste sacerdos
Et mactabo boves quadrupedesque tibi;
Tu licet Aemiliam pro Delo elegeris urbem,
His tamen in sacris, Phoebe, favens aderis.
15O mea ter felix, ter et amplius Istria tanto
Digna deo, festas cinge beata comas.
Cinge comas hederis, vel si libet, Istria, lauro,
Nam procul Aonium cernimus ecce nemus.
Ecce suos Helicon dulci cum murmure fontes
20Pandit et in celso vertice Cirrha sedet.
Huc age; tantisper properabimus hostia pinguis
Ut cadat ante deum non sine diphrophoro.


cum pepone distichon ad divum Guarinum

Si superi hunc Croesi vertant in regna peponem,
Non vincant animum, dive Guarine, meum.


responsio divi Guarini

Si divitem faciunt animi, nec gaza nec aurum,
Regia ne dubites dicere dona tui.


Alexandro Bono patricio Veneto

Quisquis Alexandro nomen tibi contulit, ille,
Ille fuit vates, vel deus ille fuit.


Cippico Tragurio adolescenti erudito

Cippice, qui teneris tantum mihi carmen in annis
Concipis, o canus, Cippice, quid facias?


Caterinae Corneliae Venetae Cypri reginae

Solveris hinc laetis avibus, Cornelia, virgo,
Aequoreae regina Paphi, quam Pallas et omnis
Pieridum Charitumque chorus comitatur euntem
Ad thalamos, ubi posta sacro Venus aurea fulcro
5Insidet, expectatque nurum, quam sedula nato
Iungat et augustos iam sit visura nepotes.
Tu lachrymans collo pendes, regina, paterno,
Nec matris complexa potes divellier ulnis.
Hinc te torquet amor fratrum caraeque sorores,
10Hinc patriae pietas, qua nil videt aethereus sol
Pulchrius aut maius, namque huius in aequore regnum
Stat, regina, tuum. Sed iam puerique puellaeque,
Audio, iam dudum faustos cantant hymenaeos;
Iam te, sponsa, move ... Quid respicis? ecce moratur
15Te Throna maiestas, Veneto stipata senatu
Pro foribus classi mox te impositura superbae.
Aeole, caeruleas auris crepitantibus undas
Velorum distende sinus, latus undique cingant
Nereidum Phorcique manus, quae stemmata dulci
20Carmine Scipiadum memorent, domitumque Siphacem
Aequatasque solo celsae Carthaginis arces.
I felix tanto Cypri regina triumpho.


Petro Victurio patritio Veneto

Nomina das nostro, Victuri Petre, libello,
At gratus contra quid dabit ille tibi?
Qui citreas praeter tabulas vilemque papyrum
Nil habet, aut si qua est diluta gutta croci.
5Quid? quid? adhuc tunicas timet hic praebere siluris,
Aut piper, aut brevibus claudere thura tomis.
At si forte graves superabunt carmina Parcas
Clarus et hic toto fiet in orbe liber,
Istrias ista tibi decus immortale monebit
10Victuri, Venetae nobilitatis honos.


Priapo marmoreo

Claude fores pueris, admitte, Priape, puellas
Praedioli custos si cupis esse mei.
Turpibus impone poenae quidcumque libebit
Nam damus hoc praeter praemia nulla tibi.
5Si veniet formosa, mihi servare memento
Supplicium, quod erit saepius ut redeat.


Iacopo Antonio Marcello equiti clarissimo

Diis aram, Dryades, caespite patrio
Instaurate, boves cornibus aureis
Huc laeti properent: fulgeat ignibus
Aether thuricremis: huc pueri piis
5Mixti virginibus carmina concinant,
Fundentes calathis cum viola rosam.
Huc Liber veniat non sine pampino
Et thyrsum Thyades et quatiant comas,
Huc et, Pallas, acri pectora gorgone
10Horrens terribiles exue viperas,
Laeto casta tegens corpora coccino
Dulces nec sileas cum cithara modos,
Nec tu Phoebe lyram desere, nec tuos
In sacris numeros: cum tunica veni
15Candenti, retegens lauriferum caput,
Et duc Pierides, duc hederis comas
Cinctas Pegaseis: quae superos canant,
Dum centena cadet diis hecatonba bos.
Et iam pompa venit: cernimus inclytos
20Audimusque choros: da manibus puer
Lymphas, da lituum, et frugibus inclytum
Cultrum: iam iugulos admoveant boves.
Qui te praesidium, sidus et aureum
Ostendere meis luminibus favens?
25Quod me dum latuit, perpetuum fuit
Nox: testor scopulos, acroceraunia,
Et Scyllam canibus quam tulimus trucem
Et diris pelagus syrtibus invium.
Nunc tu portus ades, quo mea lintea
30Intendunt Zephyri: iuvat ancoram
Commendare tribus funiculis gravem.
Hanc, Marcelle, tuis excipias ratem
Oramus gremiis: nos obiter sacris
Donati foliis et cithara tuas
35Laudes Maeonio carmine fortius
Dicemus. Radians intonuit polus:
Laetis accipio vultibus omina.
Combustum satis est, tollite cymbia
Et velum, famuli: more litavimus.
40Rex Marcelle vale, Romuleum decus.


Petro Victurio patritio Veneto

Natales venere dies, venere kalendae
Bifrontis Iani: nil tibi, Petre, dedi.
Accipe dimidium nostri tibi cordis: habebo
Dimidiumque tui dimidiumque mei.


Hieronymo Lauredano Laurentii filio

Anulus hic, nostri, Hieronyme, pignus amoris
Semper erit digito qui micat ecce meo:
Nam superat quicquid dives Pactolus in aequor
Quicquid et auriferi volvit arena Tagi.
5Hunc nec Erythreis (vis credere?) comparo conchis,
Nec Darei forulo, nec tibi, gemma Gygis.
At ego quid contra tibi, Lauredane, rependam?
Munere, pro tanto vix satis unus ero:
Delia sola tibi dignas persolvere grates
10Carminibus poterit facta beata meis.


ad Postumum

Ut faciat vatem Caesar te, Postume, poscis:
Posce; dabit laurum, non dabit ingenium.


Marco Marcello Iacopi Antonii equitis filio

Si, Marcelle, facem, celeres simul induis alas
Et pharetram, Veneris, Marce, puellus eris.
Nam tuus ambrosiam spirat crispatus in aurum
Crinis Amaltheo pectine, Martis opus.
5Hunc tegit Aonio discerpta cacumine laurus
Quam tibi Pierides dona dedere deae.
Indum praestat ebur frons lactea, dulce coruscant
Bina superciliis sidera laeta suis.
Prae se fert niveum facies divina ruborem,
10Purpureis certant parva labella labris,
Pectus avum redolet per quem Viridomarus hostis
Oppetiit Feretro tertia palma Iovi.
Hoc redolet magnum patria virtute parentem
Qui docuit Venetas scandere saxa rates,
15Quique trucem domuit Romano marte tyrannum
Quoius anguigero limine fulsit eques,
Huius et ardenti Venetam rem fauce recepit
Unde pater patriae dicitur ille suae.
Hic tibi macte puer celebres virtute triumphos
20Linquit et innumeris fixa tropaea iugis.
Linquet et Aoniis conflatum carmen in antris,
Id quod et Illiadem vincet honore tuam.
Hunc, agite, o superi, puerum servate parenti
Et patriae votis testor adime piis.
25Tu, mea Calliope, teneram iam nectare buccam
Imbue, Castalium discat adire nemus.
Discat et horrisonos Martis tractare iugales
Squamosumque humeris ferre thoraca suis.
Induet hunc iustis si quando vocabitur armis,
30Sternet et hostiles hoste cadente vias.
Plura loqui de te puer hic, Marcelle, vetamur.
Da veniam: deus hoc et tua fata volunt.


Petro Lauredano Laurentii filio de Olvia Polensi

Rustica Petro novem conceperat Olvia natos:
Octo dedit vitae, mortua cum reliquo est.


Petro Victurio patritio Veneto

Gloria Romuleae stirpis Venetique senatus,
Petre, decus, vatis iam miserere tui.
Non possum sine te felicem ducere vitam,
Nec sine te digitis plectra tenere meis.
5Quare age, Victuri, vultus mihi redde serenos,
Vel iubeas Parcis frangere fila mihi.


Marco Claudo Bononiensi pictori

Legerat Alcides quae poma sororibus Afris,
Haec tua, Claude, mihi picta tabella dedit.
Decepere tuam (quid mirum?), Marce, puellam:
Phidiacas caperent talia poma manus.


de gemma anuli sui ad Petrum Lauredanum

Qui sedet Alcides est, Lauredane, sed illum
Qui stat Lysippus (sic puto) finxit Hylam.


Petro Lauredano Laurentii filio cum Veneris pictura

Vecta Paphon fuit haec levi super aequora concha
Quoius in hoc albo corpora, Petre, vides.
Spumigeram Venerem prisci dixere poetae
Quae deprehensa fuit Martis adulterio.
5Hinc pudibunda tegit tenui, viden?, inguina panno:
Forsitan in thalamo sic cupit esse tuo.


Francisco Columnae antiquario

A gemina cognomen habes, Francisce, columna
Gadibus Herculeae quam statuere manus,
Quoius in excelso legisti vertice carmen:
"Hic tibi terrarum terminus orbis erit".


divae Christinae Memmiae virgunculae clarissimae

Diva pudicitiae, decus, o Christina, latinae
Memmia, Maeonii carmine digna senis,
Memmia Romano sata sanguine, Memmia magni
Stemma ducis Phrygiae quem coluere vates,
5Corpore tu poteras tribus et certare deabus
Et meruisse bonum iudicium Paridis.
Praestasses Venerem forma, probitate Minervam
Cessissetque tibi Iuno superba torum.
Quod vero Venetis tanta es data gloria terris
10Non (viden?) est Venetis maius in orbe nihil.


Albae Broccardae virgini candidissimae

Hoc pomum est nitidis olim quod decidit undis
Iudicio Paridis quod damus, Alba, tibi.


divae Marinae Chauchae virgini eburneae

Chaucha Marina, mari Venus es Iove nata profundo
Quam levis fertur concha tulisse Paphum
Aut quae virgineis virgo comitata triumphis
Cynthia fulmineos audet inire sues,
5Vel quae Cecropia veneratur in arce Minerva
Qua nihil in toto pulchrius orbe fuit.
Nam tibi mortales non sunt, dea candida, vultus,
Non oculi, non vox, non via, non habitus.
Barbarus est qui te visa semel, inclyta virgo,
10Non cupiet decies, Chaucha Marina, mori.


Vitali Lando patricio Veneto

Si me Landus amat, lautis sum ditior Indis,
Si laudat, credo me placuisse Iovi.
Numquid, Alexander, Venetae nova gloria linguae,
Fallimur? haud equidem iudice Rhenutio.


Piladi suo

Nil, Pilades, caro mittis nisi carmen Oresti,
At contra Pilades nil nisi carmen habes.
Siccine sunt omnia? mitte coronas
Turdorum, leporem, terga suilla, caprum,
5Munera vicino tibi suppeditata colono:
Quicum mane tuas stat reus ante fores.
At si forte times Epicurum reddere vatem
Stoicidam, longas tu mihi mitte nuces.


Albae Broccardae virgini candidissimae

Cedit Penelope tibi, Lydia cedit Arachne,
Seu mihi pingis acu, seu trahis, Alba, colos.


Rhenvtio Cornelio patricio Veneto

Rhenutium si, musa, voles laudare, libellis
Non opus est nostris, est opus Iliade.


Evandro Tergestino poetae

Convenit Evandro tantum Grynea poetae
Quantum Virgilio laurea serta meo.


Antonio Lauredano Laurentii filio

Antoni, sophos, aureum,
Lauredane, decus sanguinis inclyti,
Castae gloria Palladis,
Hunc solo decoras nomine codicem.


divae Gryneae Salodianae virgini rarissimae

Praestat virginibus tantum Grynea latinis
Quantum magna suis aequora fluminibus.


Petro Lauredano Laurentii filio

Quae celebres forma superarit, Petre, puellas,

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: