Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Antonii dum gesta volo pastoris Etrusci
Scribere, consuetae desunt in carmine vires.
Ille ego, qui cecini laudes clarosque triumphos
Armaque Francorum nullis impervia terris,
5Et veros Christi heroas proceresque supernos
Expressi (quibus Antonii coniungere laudes
Festino, dextrum modo sit mihi numen Iesu),
Descripsi silvas sacras sublimis Olympi;
Inter et heroas nunc compatriota canendus
10Antistes sanctus Syllanae Antonius urbis:
Cui fuit Andreas genitor Thomasaque mater,
Antiqui cives (et non de plebe fuere).
Indole praeclara primis apparuit annis
(Grammatices studio primum eudiere parentes);
15Ingenio licet egregio, sed mente tenaci
Clarior ipse tamen, retinens quodcunque legebat.
Lascivos pueros tanquam contagia vitans,
Solus in ecclesia Christi, si quando vacaret
Sedulus a studiis, sacris interfuit horis;
20Utque procellosi novit discrimina saecli,
Decrevit servire Deo sub relligione beati
Dominici, cuius miro inflammatus amore
Saepe frequentabat cetum festisque diebus
Intererat semper. Bis senum ubi venit ad annum,
25Accessit Fesulas, ubi tunc virtute Ioannes
Dominicus clarus posuit coenobia sacra
Erexitque solo templum atque habitacula fratrum.
Cardineo quanquam post est decoratus honore,
Dominici tamen in patriarchae sede remansit:
30Divitias sprevit, quia paupertatis amator
Extitit, ut fiat caeli post funera dives.
Vidit ut hunc puerum devoto corde petentem
In numero asciri fratrum, quia iunior aetas
Visa fuit, dixit: "Studiis quibus ipse vacasti,
35Militiae ut sanctae valeas tolerare labores?"
Respondit: "Sacri disco decreta senatus:
Hoc unum studium est, noctesque diesque revolvo.
Nunc exopto Deo teneris servire sub annis".
"I, redeas ad nos ubi totum in mente repostum".
40Discessit puer, et Christi inflamatus amore
Decretale sacrum bis senis mensibus omne
Edidicit, rediitque alacer promissa reposcens.
"Experiare, pater, Romanum an dogma, Ioannes,
Percepi". Librum diversa in parte petivit;
45Tunc puerum astantem, fratrum presente corona
(Responsa arguti obstupuit generalis ephoebi),
Subscepit laetus; benedicens induit illum
Veste sacra anciditque comas. Custodia solers
Est data, sub cuius tutela dogma salubre
50Impleat. Eluxit ceu matutina refulget
Stella cito, et prompte parens cuicunque monenti
Inque choro primus devota mente manebat;
Discebat velox, retinens quodcunque legebat.
De quo concepit generalis multa Ioannes:
55"Hic erit Ecclesiae splendor, modo longior aetas,
Ordinis et nostri (ni fallor) clara lucerna".
Ostendit signum teneris probitatis in annis:
Astinuit carne ignaro genitore, latenter
Proiciens catulis sub mensa frustula carnis,
60Conformis vite foret ut post ipse futurae,
Assuetusque puer ieiunia ferre tenellus.
Post paucos annos apparuit inclyta virtus
Antonii, probitas morum et doctrina fidelis.
Iure igitur fratres hunc delegere priorem
65Parthenope et Rome et Senis Fesulisque, per omnem
Italiam; tandem generalis ab ordine factus
Noctes atque dies sacrum tuebatur ovile.
Solerti ingenio commissum munus obibat;
Non minus interea studio vigilabat, et omne
70In chartis tempus tribuebat, quando vacabat
A curis, canonas relegens scribensque salubrem
Vivendi normam. Numerosa volumina miror
Scripsisse, urgerent cum tanta negocia sacri
Ordinis. Historiam incipiens ab origine saecli,
75Annales veteres scrutans, miro ordine gesta
Ad sua deduxit priscorum tempora regum,
Gratum opus Ausoniis; sed longe gratius illud
Quod clero indocto utiliter rudibusque popellis
Composuit: summa est et rectae formula vitae.
80Romanae postquam innotuit clarissima virtus
Ecclesiae (probitas morum superabat acumen
Ingenii), Etruscae decessit episcopus urbis.
Hanc licet ex primo cetu procerumque senatu
Appeterent sedem, antistes Syllanus ut esset,
85Eugenius, cleri qui summus in arce sacerdos
Tunc erat, Antonii probitas decrevit ut esset,
Elegitque illum renuentem et multa precantem
Ne foret (et tunc Parthenopae generalis obibat
Offitium). Ut novit quod sic sententia summi
90Pontificis staret firma ut Marpesia cautes,
Sardinias latebras incognitus ire per undas
Instituit, ne quis latitantem aprehendere posset.
Sed minime potuit: solertis cura nepotis
Detinuit; divertit iter Senasque petivit.
95Ad sacra mox Fesulas tendens coenobia mansit.
Haec Florentinae non longe a sedibus urbis
Dominici est aedes. Cives venere precantes
Ut tueatur oves commissas plebis Etruscae.
Littera Pontificis minabunda coercuit illum
100Suscipere iniunctum tandem pastoris honorem;
Bullarum Eugenius sumptus pro paupere solvit.
Ut sibi Pontificis nota est Christique voluntas,
Pastoris suscepit onus, pompisque relictis
Ipse pedes clero solum comitante per urbem,
105Aplaudente tamen populo procerumque senatu,
Bassilicam intravit, celebratisque ordine rebus
Ad pastoralem famulis comitantibus aulam
Accessit paucis. Solers disquirere cepit
Ipse sacerdotum vitas, populosque revisens
110Circuit ecclesias per se archiepiscopus omnes.
Dirigit errores moresque hortatur honestos,
Semper et attente decretis sedulus horis
Disceptatores causarum examine pensans
Iura dabat, nunquam precibus nec munere flexus,
115Nec procerum motus pastor terrore minantum.
Omnibus aequus erat: nullo discrimine tractans
Ius tribuit, civis foret an peregrinus et hospes.
Hinc Antoninis Romana Ecclesia causis
Tunc appellari vetuit, velut arbiter aequus
120Et prudens esset. Cleri non unica cura,
Sed cives etiam laicos curabat ab omni
Labe, magistratus adeundo, saepe redarguens
Iniustum si quid tentaret Curia. Saepe
Accensus zelo paucis scolas cetumque prophanum
125Irrumpebat, humi tabulas talosque refundens.
Ardebat vultus eius, velut ignea flamis
Fulminei Christi facies radiabat Iesu,
Quando de templo mensas subvertit ementum.
Non solum facto, sed verbo obsistere quisquam
130Non ausus fuerat, quamvis sceleratus et audax.
Urgebat tardum Antonii presentia clerum:
Nam matutinis antistes primus in horis
Ecclesiam intrabat sine somno, pervigil, orans,
Nec tardabat iter ventis stridentibus imber.
135Omnibus exemplum fuerat venerabile pastor.
Vestitu et victu modico, quodcunque supersit
Sumptibus exiguae mensae tribuebat egenis.
Unicus in stabulis pusillo corpore mulus
Iumentum fuit: hoc usus senioribus annis.
140Exclamare libet, videas si tempore nostro
Ire sacerdotum proceres, longo ordine mulas
Sericeis stratas sagulis famulosque lacernis
Coccineis: sanguis Christi Ecclesiaeque supellex
His teritur pompis! Formido dicere cuncta:
145Consumunt molles aeraria sacra cynedi
Et scorta; in foedo Petri patrimonia luxu
Labuntur. Christe, Ecclesiae succurre labanti!
Inceptum repetamus opus. Fulgebat ubique
Fama per Ausonias Syllani antistitis oras.
150Accersivit eum pastor Romanus in aulam
Detinuitque ipsum, dum vixit, rebus in altis;
Consilio Antonii est usus, quin aeger in ipso
Articulo Eugenius mortis consistere iuxta
Mandavit, per quem divina viatica sumpsit.
155Mystica Pontifici tribuit sacramenta; nec ipsum
Qui post successit, Nicolaus, honore minore
Dignatus. Voluit retinere, sed ille relictum
Visere per multos annos decrevit ovile;
Maiorique gradu antistes ornasset uterque,
160Si non Pontifices preventi morte fuissent.
Ipse tamen renuit semper, vitabat et urbem
Romanam, ne maius onus sua colla gravaret;
Ne lupus inferni (si pastor abesset) ovile
Incustoditum laceraret, pervigil horis
165Astabat presens. Nicolao papa Calistus
Successit; mos est de nobilitate suprema
Mittere Pontifici legatos, quando creatur.
In quorum numero antistes Antonius unus
Est missus, qui verba novo presente senatu
170Pontifici fecit. Proceres stupuere silentes
Eloquium, et gravitas linguae permista Latinae
Traxerat attonitos (scripta est oratio). Rursus
Orator missus quando Pius ipse creatus
Antistes summus, pariterque oravit ad illum;
175Cum quo legati de nobilitate periti
Sunt simul electi. Sancti facundia Patris
Ornavit Tusci decus immortale Leonis.
Cumque reformare Ecclesiam Pius ipse Latinam,
Corrigere errores clerique superflua vellet,
180Inter censores Romanae Antonius unus
Ecclesiae fuerat. Post res infecta remansit:
Emersere nova et maiora negocia. Casu
Germanus Latias venit Federigus in oras
Aureaque imperii Romani serta recepit,
185Decrevitque Pius Turcarum invadere gentes.
Ausoniae dum cogit opes celeresque triremes,
Cardineo Latium excurrit comitante senatu;
Venit in Etruriam, nostra quoque mansit in urbe.
Mille quater centum tunc quinquagesimus annus
190Et nonus fuerat, postquam admirabile Verbum
Christus homo effectum; Maii lux orta secunda est,
Cum rutilans noctis tenebras Aurora fugasset,
Occidit antistes cum Tuscae Antonius urbis,
Ecclesiae lumen, sanctorum regula morum.
195Extremam vitae tunc clausit episcopus horam,
Confectus senio et morbo longoque labore,
Empyreaeque animam foelicem reddidit aulae.
Moesta sacerdotum paucis tamen ante diebus
Pastorem circum morientem turba gemebat.
200Astabant cives lachrymis et corde dolenti,
Et non immerito: comuni orbata parente,
Anxia pertimuit tristi Florentia luctu.
Quos solabatur: "Mecum gaudete. fideles
Filioli; solvor tenebroso a carcere liber,
205Eternae iam iam visurus gaudia vitae.
Intercessor ero vobis, deponite luctum;
Ecce, pater mecum est vestrae Zenobius urbis.
Haec ex ore suo vobis memoranda relinquo:
In primis clerum divina sorte vocatum
210Admoneo castam sine crimine ducere vitam.
Interdicta Venus clero est rerumque cupido,
Et scelerum radix procul esto superbia clero.
Quippe sacerdotum probitas est regula plebis,
Sal terrae quoniam sacer est quicunque minister.
215' Pasce meos agnos ', Petro ter dixit Iesus,
Quaeque salutiferi Christi fuit actio norma
Vivendi recte. Charitas vos mutua, cives,
Uniat in Christo; nil formidate sinixtri;
Concordes punite malos iustosque fovete;
220Contenti modico, damnosum spernite luxum.
Nil desperandum est, ubi ius dominatur er aequum".
Submisse moriens vix est haec verba locutus.
Ut Pius extinctum pastorem sensit Etruscum,
Illachrymans propere Marci porrexit in aedem,
225Cernat ut Antonii in pheretro venerabile corpus.
Puniceo clero pompas mandavit agendas:
"Hic, quia presentis vitae contempsit honores,
Dignus honorato fungatur funere caeli".
Incola basilicae, primum portatur in aedem,
230Exequiisque illic tandem de more peractis
Defertur corpus Sancti ad coenobia Marci.
Pone sequebantur flentes matresque virique,
Comunis tanquam pullati in funere patris.
Perdiderat latus apoplexi foemina levum,
235Devota Antonii: ut tetigit venerabile corpus,
Extemplo incolumis subrexit corpore sano,
Seque suis pedibus portavit in aedes.
Non potuit triduo turba impediente sepulchro
Includi: cupiebat enim quicunque videre,
240Tangere vel corpus. Suavi redolebat amomo,
Membraque defuncti spirantes dixeris artus,
Absque ullo tabo quoniam incorrupta manebant.
Nimirum hoc vitae sanctae mirabile signum est:
Et Maius tunc mensis erat, iam venerat aestas.
245Prestringam ex multis, lector, miracula patris.
Mortis in extremo mulier paritura dolebat:
Per triduum nullo poterat medicamine foetus
Emitti. Illa pilos barbae Antoniique capillos
Imposuit femori et pastorem in vota rogavit:
250Confestim peperit. Fuit unus in urbe Reati
Cui Leonardus erat nomen: dum tenderet aeger
Cum nato ut calidis Senarum se abluat undis,
Invasit febris et tenues dolor opprimit artus.
Corruit ex alto tectorum culmine natus;
255Obstupuit genitor, lacerum ut conspexit ephoebum:
"Antonine pater, Leonardo occurre precanti
Redde mihi natum, aegroto mihi redde salutem,
Redde, inquam: quodcunque petes, tibi solvet Iesus".
Surrexit subito incolumis natusque paterque;
260Videre hoc multi testes mirabile signum.
Non reticenda mihi mulieris visio castae est.
Qua sacer antistes de saeclo Antonius hora
Presenti in caelum migravit, vidit apertum
Empyreum et Christum cum maiestate sedentem.
265Astabant circum Seraphin Cherubinque Thronique
Sanctorumque omnis cetus splendore corusco;
In quibus angelici Dominicus ordinis autor
In throno residens miro fulgore nitebat.
Angelus hunc iuxta fulgebat ut ignea lampas;
270Post hunc in solio Thommas splendebat Aquinas
Stellifera in veste et redimitus tempora gemmis.
Angelus assistens erat hinc, vacuumque sedile
Ex auro nitido vicinum femina vidit;
Vidit et angelicum iuvenem, qui voce sonora
275Innixus virga clamabat: "Cedite, turbae,
Cedite: concivis caeli functurus honore est,
Carcere terreno antistes Antonius urbis
Syllanae egressus".Surgunt ceduntque benigni,
Continguntque manus, leti dant oscula fronti.
280Et iuxta in solio vacuo consedit Aquinum
Et merito, quia virgo et doctor uterque fidelis,
Gloria par merito sancto debetur utrique,
Exemplo et scripto Ecclesiam ditavit Iesu.
Nec vigilans, somno nec pressa haec somnia vidit,
285Dephrenditque diem posthac morientis et horam.
Inclyta Piceno est urbs Fabrianus in agro,
Incola cuius erat mulier pauperrima rerum.
Deformata etiam morbo, miserabile visu,
Contractis nervis curvarat corporis artus.
290Andreas germanus erat, famulusque fidelis
Manserat Antonii multis antistitis annis,
Consensu cuius matrem pariterque sororem
Mendicas fovit. Vestem portavit ad illas,
Antonine, tuam, ut precio nutriret egenas.
295Servavere tamen, quanvis urgeret egestas,
Relliquias tanquam sanctas. Miracula postquam
Defuncti audivit pastoris, ut ille precantes
Audiat, extemplo matrem accersivit, et orat
Afferat Antonii vestem seque induat illam,
300Ut, postquam morbos sanarunt pharmaca nulla,
Tam sancti incolumen faciat pastoris amictus.
Induta hanc vestem requievit nocte, doloris
Expers, et sano surrexit corpore mane.
Obstupuit genitrix: vicini ad fluminis undam,
305Ut mundet sordes, per se festina cucurrit.
Obstupuere omnes, quae norant; unde repente
Sit facta incolumis, medicinae quis fuit auctor
Exposcunt: mulier cunctis rem ordine narrat.
Belcarus Feus in nostra iustissimus urbe
310Vir fuit; et pauper, numerosa prole premente,
Tradere non poterat nuptui sine dote puellam
Iam grandem natu (viginti excesserat annis,
Coniugio iusto saepe indotata carebat).
Antonii, dum vixit, erat Belcarus amicus;
315Et saepe et multum pastorem in vota precatus
Ut conferret opem, sicut consueverat olim,
"Ne dubites", dicens per noctem apparuit ipsi,
"Inveniet dignum iam iam tua nata maritum,
Coniugio aequali parva cum dote locabis".
320Nobilis ac dives pauco post tempore venit
Sponte ad Belcarum iuvenis natamque poposcit,
Qui renuit pulchram grandi cum dote puellam.
Connubium sancti celebratum antistitis esse
Hoc Feus asseruit nutu; hic post carmine Tusco
325Divinas cecinit laudes odasque sonoras.
Antistes, salve, pastorum regula, salve,
Norma sacerdotum, vivendi formula cunctis!
Tu solamen eras miserorum, portus et aura
Afflictis, populi defensor et auctor egeni;
330Per te Martini sancti pietatis asylum
Exhibuit felix inopi Florentia turbae,
Nec reor inventum terrarum hoc sanctius usquam:
Nobilitas nutritur inops de divite egena,
Ut quibus haud posset paupertas tradere dotes,
335Tenuia nec parvos patrimonia pascere natos,
Impleat hoc munus tantae pietatis utrumque
Electorum hominum charitas et prompta voluntas.
Post mille et centum non alter episcopus annos
Sic legem Excelsi nostra servavit in urbe,
340Ut dici merito possit Zenobius alter.
Immortale decus, pastorum gloria, salve!
Antoni, supplex ad te Florentia poscit
Exores Christum discrimina cuncta repellat,
Ut iusto regat imperio quis iura ministrat,
345Vivant in charitate Dei concordia cives,
Nostra domicilia existant sacraria Christi,
Floreat expulsis maculis Florentia felix,
Exemplumque tuum proponat rebus agendis.
Tu pius et iustus, tu virgo, doctor et aequus,
350Acer in hereticos, mitis cuicunque petenti.
Accepit nullus devota mente repulsam,
Presidium implorans: tua sunt miracula testes.
Verinum exaudi: presertim mortis in hora
Sis praesens, nullus Sathane me terreat horror,
355Sed procul aufugiat; tecum bonus angelus assit,
Inter ut electos fiam novus incola caeli.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: