Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Quae vos innocui vexat fortuna parentes?
Tristia cur tantis fletibus ora madent?
Mitius Andromache tulit Astyanacta peremptum
Mitius errantem Penelopea virum.
5Mitius Halcione crudelia fata mariti,
Hippolytum Phoebe, garrula mater Itym.
Flevit Hylam minus Alcides, minus Isis Osyrim,
Et Niobe natos, et Phoetonta soror.
Quid vult tanto resonans querimonia luctu?
10Et gemitu longo sollicitata domus?
Cur setosa genis facies squallentibus horret?
Cur macies turpi deiicit ora situ?
Quo fugere sales? Cur laetae gratia frontis
Decidit? Obscurum quae tegit umbra caput?
15Cur tua compresso facundia mutuit ore?
Nec fuit in dulces lingua diserta sonos?
Dic age lugubri deformis imagine vultus
In mea secretum pectora vulnus agit.
Aspera sors veros et prospera tangit amicos,
20Corporibus quia mens una duobus inest.
Hei mihi, nescio quod radiis grave sydus iniquis
Misit in infaustos fulmina tanta lares.
Et mihi perpetuus, chara cum coniuge moeror
Attulit a Stygio longa venena lacu.
25Carolus eximiae fulgens puer indole forma
Occubuit, casti vota secunda thori.
Et iam morigera superos pietate colebat,
Et docili supplex numina sancta fide.
Iam matura novis aetas lucebat in annis:
30In tenero gravitas ore senilis erat.
Talis erat nobis qualis rosa prima rosetis,
Et qualis riguo Lilia prima solo.
Laeta verecundos decorabat gratia vultus,
Et gravis ornabat dulcia verba lepor.
35Ille meo tristes tollebat pectore curas,
Gaudia patris erat, gaudia matris erat.
Hunc igitur rapiens lex ferrea mortis avarae
Sub gelidam tristi funere mersit humum.
Luget moesta domus, vidui sine prole parentes
40In gemitu noctes ducimus atque dies.
Sicut ubi implumes invasit vipera nidos,
Ingemit, et querulo carmine plangit avis.
Solvitur in lachrymas gemitusque miserrima coniunx,
Et requiem nunquam debile pectus habet.
45Cum gemit illa, mihi lachrymas ciet, ignea rorant
Lumina singultu guttura rauca sonant.
Est mihi pro no simul et pro nomine moeror,
Et duplex agitat saucia corda dolor.
Poenitet ingratae producere tempora vitae,
50Et toties mortis vulnera acerba pati.
Emorimur toties obeunt quot pignora nobis,
Et toties ferrum corda paterna secat.
Pelle graves animo curas argentea proles.
Neu cruciet tantus pectora moesta dolor.
55Terra domus non est animis accommoda nostris,
Altius in nostrae conditionis honor.
Qui nimium terras amat, et mortalia tecta,
Fallitur, est alio paria nostra loco.
Hic sumus extorres, alienaque regna tenemus
60Sub gravis exilii servitiique iugo.
Nunc animus curis coquitur, nunc corpora morbo,
Et stimulos affert quae libet hora novos.
Nunc fratrum subeunt obitus, modo fata nepotum
Tempus in obsequiis tristibus omne fluit.
65Crebrius auditur per templa, per atria planctus,
Quam faciles inter vox Hymenaea choros.
Et modo nostra vocant, modo nos aliena sepulcra,
Funera sunt nostri continuata dies.
O foelix quem res non implicuere caducae,
70Quem nullus retinet posteritatis amor.
Quem nec cura domus nec deficientis in horas
Corporis aut vitae praetereuntis agit.
Postquam divitiis fuerint et honore potui,
Mors hominum triplici corpora fauce vorat,
75Foelices frustra nobis promittimus annos,
Semper enim curae tristitiaeque premunt.
Fluctus ut insequitur fluctum, sic tempora voluit
Nostra catenatis sors enim carnalis.
Mittimur aethereos per limina mortus in axes,
80Haec patet in nostros ianua sola lares.
Est illic natale solum, nostrique penates
Regnat ubi in decimo maximus orbe pater.
Nos Deus ex alto nos magni gloria mundi,
Omnis nos pronis vultibus aura vocant.
85Cum nitet, et pictae noctis fulgoribus ardet
Ostendit nostras pulcher Olympus opes.
Noster enim polus est, sunt sydera nostras, sereno
Civibus arridet lucifer orbe suis.
Est requies illic, illic aeterna voluptas,
90Perpetuus splendor, gaudia, risus, amor.
Carolus est illic, et candida lilia circum
Tempora, virginem signa pudoris, habet.
Nos quoque cum Lachesis nostros evolverit annos,
In loca fatalis transferet illa ales.
95Quotquot erunt animas, et quot nos ante fuere
Accipient lato magna theatra sinu.
Fas erit hic nostrae vultus agnoscere gentis,
Atque dare alternis mutua verba sonis.
Hic cum fratre soror, nati cum patribus ibunt,
100Vespera nec fastos finiet ulla dies.
Quos modo miramur regione videbimus illa,
Et veteres inter suspiciemur avos.
Hic sunt qui patrum vestigia sancta sequuti
Stigmata servatae relligionis habent.
105Tunc tuus ille nepos iuvenem quem fata tulerunt,
Cognatam nitido porriget ore manum.
Tunc tuus occurret tibi naus, et obvia circum
Brachia cum lachrymis cola paterna dabit.
Coge vagos animi fluctus argentea proles,
110Cordaque conceptus deserat aegra dolor.
Comprime bacchantes ventos, et nubila pelle,
Cymbaque tranquillo currat, ut ante, mari.
Ad nova coepta redi, laudemque laboribus auge
Et brevis immensa floreat liber.
115Scribe quod aeterno dignentur honore nepotes,
Et quod non valeat perdere longa dies.
Utque minus rodant vigiles praecordia curae,
Fertilis ingenii pinguia rura cole.
Interea celeri labentia tempora cursu
120Exilii finem servitiique dabunt.

1 AD IOANNEM SABADINUM ARGENTEUM | PRO FILII MORTE PARAMYTHIA

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: