Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Virginei partus magnoque aequaeva parenti
Progenies, superas coeli quae missa per auras
Antiquam sceleris labem mortalibus aegris
Eripuit clausique viam patefecit Olympi,
5Sit mihi, coelicolae, primus labor, hoc mihi primum
Surgat opus: vos et causas aperite latentes
Et tanti seriem memorate ac pandite facti.
Nec minus, o Musae, vatum decus, hic ego vestros
Optarim fonteis quam si pendentia Cirrhae
10Saxa vel ascraeas tentem novus advena rupes,
Quandoquidem genus e coelo deducitis et vos
Virginitas sanctaeque iuvat reverentia famae:
Vos igitur, seu cura poli seu virginis huius
Tangit honos, monstrate viam, qua nubila vincam,
15Et mecum immensi portas recludite coeli;
Pierides, miranda quidem sed debita posco,
Nec vobis ignota: etenim vidistis et antrum
Pastorum et choreas plaususque hausistis ovantes,
Cum iam Parnaso procul atque Helicone relicto,
20Ferret idumaeas animus decerpere palmas.
Tuque adeo, nova lux superum, tu gloria coeli,
Virgo, coronatis tibi si fumantia templis
Thura damus, si solennes tibi ponimus aras
Annua felicis colimus dum gaudia partus:
25Tu vatem ignarumque viae insuetumque labori,
Diva, mone, et pavidis iam laeta adlabere coeptis.
Viderat aetherea superum regnator ab arce
Ingentes hominum vectari in Tartara praedas
Tisiphonemque imo conantem cuncta profundo
30Vertere et immites stimulantem ad furta sorores,
Nec iam homini prodesse alto quod semina coelo
Duceret aut varios animum excoluisset ad usus:
Tantum odia et primae poterant contagia culpae!
Tum pectus pater ingenti succensus amore
35Haec secum: "Heu sortem indignam! tantis ne parentum
Suppliciis seri expendent commissa nepotes,
Ut quos victuros semper superisque crearam
Iam similes, tristi patiar succumbere leto
Invisasque domos obscuraque regna subire?
40Haud equidem, sed sidereas revocentur ad arces,
Ut decet, et manuum poscunt opera alta mearum,
Desertosque foros vacuique sedilia coeli
Actutum complere parent, legio unde nefandis
Acta odiis trepidas ruit exturbata per auras.
45Nec mora, cum fuerit tantorum sola malorum
Foemina principium, reparet quoque foemina damnum".
Haec ait, et celerem candenti in veste ministrum
Qui castae divina ferat mandata puellae,
Alloquitur, facie insignem et fulgentibus alis:
50"Accipe dicta memor vigilique haec pectore serva.
Est fines Phoenicum inter lateque fluentem
Iordanem regio antiquis notissima sacris:
Iudaeam appellant templisque arisque potentem.
Hic claris exorta atavis, regumque priorum
55Antiquum genus et paribus licet aucta hymenaeis,
Pectoris intactum virgo mihi casta pudorem
Servat adhuc, canique annos venerata mariti
Exiguis degit thalamis et paupere tecto,
Digna polo regnare domoque habitare Tonantis.
60Hanc mihi virginibus iam pridem ex omnibus unam
Delegi prudensque alta sub mente locavi,
Ut foret aeterni sobolem quae sola Tonantis
Conciperet ferretque pios non territa partus.
Ergo age, nubiferas cursum metire per auras,
65Deveniensque locum, castae mea iussa puellae
Cuncta aperi et dulces effunde ex ore loquellas,
Quandoquidem mortale genus liventibus undis
Eripere est animus saevosque arcere labores".
Dixerat. Ille altum Zephyris per inane vocatis
70Carpit iter, scindit nebulas atque aera tranat,
Ima petens pronusque leves vix commovet alas.
Qualis, ubi ex alto notis maeandria ripis
Prospexit vada seu placidi stagna ampla Caystri,
Praecipitem sese candenti corpore cycnus
75Mittit agens, iamque implumis segnisque videtur
Ipse sibi, donec tandem potiatur amatis
Victor aquis: sic ille auras nubesque secabat.
Ast ubi palmiferae e coelo stetit altus Idumes,
Reginam haud humiles volventem pectore curas
80Aspicit; atque illi veteres de more Sibyllae
In manibus, tum siqua aevis miranda futuris
Fatidici casto cecinerunt pectore vates.
Cernere erat securam animi laetamque videres
Authorem sperare suum: nanque affore tempus,
85Quo sacer aethereis delapsus spiritus astris
Incorrupta piae compleret viscera matris,
Audierat. Pro quanta alti reverentia coeli
Virgineo in vultu est! Oculos deiecta modestos
Suspirat matremque dei venientis adorat,
90Felicemque illam felici et sidere natam
Saepe vocat, nec dum ipsa suos iam sentit honores,
Cum subito ex alto iuvenis demissus Olympo
Purpureos retegit vultus, numenque professus
Incessuque habituque, ingentes explicat alas
95Ac tectis late aethereum diffundit odorem.
Mox prior haec: "Salve, o nostris lux addita rebus,
Humanae egregium stirpis decus, optima virgo,
Longe una ante alias fortunatissima matres.
Te sibi stelliferos genitor qui temperat axes
100Mansuram stabili fatorum lege sacravit
Perpetuamque tuo fixit sub pectore sedem".
Praeradians stupuit dictis conterrita virgo
Diriguitque artus totoque expalluit ore:
Non secus ac conchis siquando intenta legendis
105Seu Micone parva scopulis seu forte Seriphi
Nuda pedem virgo, laetae nova gloria matris,
Advertit subitam velo remisque triremem
Adventare, timet, nec iam subducere vestem
Audet nec tuto ad socias se reddere cursu,
110Sed trepidans silet obtutuque immobilis haeret;
Illa patrem et sperata viri connubia portans,
Vicinam laeto terram clamore salutat
Ac pelago innocuis circumnitet armamentis.
Tum rursus coeli cursor, cui prodiga fandi
115Gratia divinique fluunt e pectore rivi
Ambrosiae quibus ille acres mulcere procellas
Possit et iratos pelago depellere ventos:
"Excute, diva, metus animo, paritura verendum
Coelitibus numen sperataque numina terris
120Aeternamque datura venis per saecula pacem.
Haec ego siderea missus tibi nuntius arce,
Sublimis celeres vexit quem penna per auras,
Vaticinor, non insidias, non nectere fraudes
Edoctus: longe a nostris fraus exulat oris.
125Nanque tui magnum magna incrementa per orbem
Ipsa olim partus, virgo, sobolisque futurae
Aspicies: vincet proavos proavitaque longo
Extendet iura imperio populisque vocatis
Ad solium late ingentes moderabitur urbes.
130Hinc hominum paulatim animis pulcherrima surget
Relligio, monstrisque sub impacata repulsis
Tartara, perpetuae fumabunt ignibus arae".
Dixerat. Illa, animum praesenti numine firmans,
Substitit ac tales effudit pectore voces:
135"Conceptus ne mihi narras partusque futuros,
Quae tactus exosa virum taedasque iugales
Institui castae iura intemerata iuventae
Aeternum servare, nec est quod crimine sacras
Naturae leges iurataque foedera rumpam?"
140"Immo tuas (quod tu minime iam rere) per aures"
Excipit interpres "foecundam spiritus alvum
Influet implebitque potenti viscera partu,
Flammato veniens coelo atque micantibus astris.
At tu, virgineum mirata tumescere ventrem,
145Haerebis pavitans; demum, formidine pulsa,
Gaudia servati capies inopina pudoris".
His dictis, regina oculos ad sidera tollens
Coelestumque domos superas atque aurea tecta,
Annuit et placido tandem sic ore locuta est:
150"Quae tua magna fides, coeli facunde minister,
En adsum, accipioque libens mandata Tonantis!
En veneror: nosco crines, nosco ora manusque
Verbaque et aligerum coeli omnipotentis alumnum".
Tantum effata repente altis sub nubibus illum
155Alternantem humeros videt atque immensa secantem
Ventorum spatia et iam versicolore per auras
Fulgentem penna pictasque anteire volucres
Conantem ac coeli rursus convexa petentem.
Quem demum tali aspectans sermone locuta est:
160"Sancte puer, seu te felici sidera tractu
Expectant reducem, seu iam spatiosa moratur
Crystalli domus et vitrei plaga lucida regni,
Seu propiora petis supremo tecta Tonanti,
Qua patet immensum regio flammantis Olympi,
165Teque amor e liquidis flagrans alit ignibus aura:
I, precor, i, nostrum testis defende pudorem".
Dixerat. Ecce nova micuerunt luce penates
Divinusque domum complevit fulgor; ibi illa
Expavit magis. At venter (mirabile dictu!
170Non ignota cano) sine vi, sine labe pudoris,
Arcano intumuit verbo: vigor actus ab alto
Vivificans, vigor omnipotens, vigor omnia complens
Immiscet sese membris. Quo tacta repente
Viscera contremuere; silet natura pavetque
175Attonitae similis confusaque turbine rerum
Insolito occultas conatur quaerere causas,
Sed longe vires alias maioraque sentit
Numina: succutitur tellus laevumque sereno
Intonuit coelo superum mundique repertor,
180Adventum nati genitor testatus, ut omnes
Audirent late populi, quos maximus ambit
Oceanus Tethysque et raucisona Amphitrite.
Interea Manes descendit Fama sub imos
Pallentesque domos veris rumoribus implet:
185Optatum adventare diem, quo tristia linquant
Tartara et evictis fugiant Acheronta tenebris,
Immanemque latratum et non laetabile murmur
Tergemini canis, adverso qui carceris antro
Excubat insomnis semper rictuque trifauci
190Horrendum, stimulante fame, sub nocte profunda
Personat et morsu venienteis appetit umbras.
Quo subito heroes laetati animaeque piorum
Ad coelum erectas coeperunt tollere palmas;
Atque aliquis senior, nigris in vallibus Orci
195Dum sedet albenti praecintus tempora vitta
Aut legit obtusos lethaeo in gramine flores,
Qua tacitae labuntur aquae mutaeque volucres
Ducunt per steriles aeterna silentia ramos,
Attonita subitos concepit mente furores
200Vaticinamque animam et consueto numine plenus,
Intorquens oculos venientia fata resolvit:
"Nascere, magne puer, nostros exolvere luctus
Qui properas tantosque Erebi finire labores;
Magne puer, cui se tandem spolianda reservant
205Haec loca, tot miseris hominum ditata rapinis,
Nascere, venturum si te mortalibus olim
Pectore veridico promisimus et tua primi
Non mentituris mandavimus orgia chartis.
En ridet pax alma tibi: simul ecce potentes
210Adventant Asiae reges. Salvete, beati
Aethiopes, hominum sanctum genus, astra secuti
Scilicet huc vestris affertis munera regnis.
Accipe dona, puer, tuque o sanctissima mater,
Sume animos: iam te populique ducesque frequentant
215Litore ab extremo et odoriferis Nabathaeis.
Sed quid ego, heu, plenos undanti sanguine rivos
Aspicio tristisque meas vagitus ad aures
Fertur? io, scelus est partus iugulare recentes!
Crudelis, quid agis? nihil hi meruere neque illum
220Quem petis insano dabitur tibi perdere ferro.
Nunc nunc, o matres, scelerata abscedite terra,
Dum licet, inque sinu pueros abscondite vestros,
Nam ferus hostis adest; propera iam, regia virgo,
Inque paretonias transfer tua pignora terras:
225Admonet hoc magnum genitor qui temperat orbem.
Verum ubi bissenos revolutis mensibus orbes
Bissenasque parens nati numerabis aristas,
Ingentes imo duces de pectore questus
Aureaque assiduis pulsabis sidera votis.
230Nam puerum, quanvis per compita saepe vocatum,
Saepe expectatum consuetae ad gaudia mensae,
Perquires nequicquam amens, nec cara petentem
Oscula nec sera redeuntem nocte videbis.
Tresque illum totos moerenti pectore soles
235Et totidem vigiles somni sine munere noctes
Omnia lustrantes, fletu omnia confundentes,
Flebitis indigno perculsi corda dolore
Tuque senexque tuus; quarto sed Lucifer ortu
Purpureos tremulo cum tollet ab aequore vultus,
240Inventum dabit et quaerentibus offeret ultro.
O quas tunc lacrimas, o quae tunc oscula, mater,
Quos dabis amplexus, misto inter gaudia fletu,
Cum puerum ante aras patris et delubra sedentem
Mulcentemque senes dictis ac iura ferentem
245Aspicies gavisa, ipso admirante senatu
Primitias aevi venturaeque indolis umbram!
Tu vero quid in arma ruis, scelerata iuventus?
Quid galeas ensesque virum et fulgentia cerno
Agmina scutatasque procul sub nocte cohortes
250Obscura et crebris radiantes ignibus hastas?
Tot cuneis unum petitur caput? heu furor, heu mens
Caeca hominum semper sortisque ignara futurae!
Nanque oleas montemque sacrum circumque supraque
Cinxere et longa silvam obsedere corona.
255Quo feror? Ecce trahunt manibus post terga revinctis
Insontem, modo quem trepidas tot signa per urbes
Edentem coelique palam praecepta docentem
Coelestum dixere patrem rerumque potentem
Artificemque hominum et stirpem omnipotentis Olympi.
260Pro facinus! mortem ne etiam et crudele minantur
Supplicium? Saevos stringunt in vulnera fasces
Horrenteisque parant paliuro intexere dumos,
Tormenti genus, et capiti premere inde coronam
Vulnificam longisque addunt ludibria virgis.
265Fallor, an ingentes video de stirpibus imis
Everti palmas, altas ad sidera palmas,
Infelix opus, unde alti regnator Olympi
Horrendum attonito spectaclum praebeat orbi,
Cum patri aethereo moriens liventia pandet
270Brachia turpatosque atra de morte capillos
Oraque pallentesque genas frontemque cruore
Iam madidam et lato patefactum pectus hiatu?
Quod scelus eois ut primum cernet ab undis
Sol, indignantes retro convertere currus
275Optabit frustraque suis luctatus habenis,
Quod poterit tandem auratos fuligine crines
Foedabit moestamque diu sine lumine frontem
Ostendet terris, ut qui iam ploret ademptum
Authorem regemque suum; quin ipsa repente
280Fratris ab ore timens et tanto concita casu
Cynthia caeruleo vultus obnubet amictu
Avertetque oculos lacrimasque effundet inanes.
Parte alia ingentes tellus tremefacta tumultus
Pro gemitu dabit et ruptis excita sepulcris
285Emittet simulacra. Quid, o, quid abire paratis,
Illustres animae? Non omnibus ossa reverti
Ad sua iam licet aut notos assumere vultus.
Tempus erit cum claustra Erebi postesque superbos
Evertet rex ille hominum et pavefacta recludet
290Tartara: diffugient immisso lumine dirae
Eumenidum facies, iactis in terga colubris,
Quas atro vix in limo phlegethontia rupes
Accipiet trepidas et tristi condet in ulva;
Tum variae pestes et monstra horrentia Ditis
295Ima petent; fugient briareia turba Cerastae
Semiferumque genus Centauri et Gorgones atrae
Scyllaeque Sphingesque ardentisque ora Chimaerae
Atque Hydrae atque canes et terribiles Harpyiae;
Ipse catenato moerens per Tartara collo
300Ducetur Pluton, tristi quem murmure circum
Inferni fractis lugebunt cornibus amnes.
At nos, purpureis velati tempora vittis,
Signa triumphales circum victricia lauros
Tollemus laetoque ducem clamore sequemur.
305Ille alto temone sedens levibusque quadrigis
Frena dabit volucresque reget placido ore iugales,
Non iam cornipedum ductos de semine equorum
Nec qui mortales capiant praesepibus escas.
Primus enim placido innitens trahit esseda collo
310Armenti decus et pastorum gloria taurus,
Stellatus minio taurus, cui cornua fronti
Aurea et auratis pendent palearia setis,
Perque pedes bifidae radiant tamquam ungula gemmae;
Torva bovi facies, sed qua non pulcrior olim
315Inter sidonias mugierit ulla iuvencas.
Et iuxta nemorum terror rexque ipse ferarum
Magnanimus leo, quem latos demissa per armos
Addecorat iuba, pectoribus generosa superbit
Maiestas, non iam ut caedes aut praelia saevus
320Appetat (innocuis armatus dentibus ora
Grataque tranquillo ridet clementia vultu),
Sed coelo ut spatietur et alta ad sidera tendat.
Hos post insequitur totos pennata per artus
Alituum regina, sacrae cui vertice plumae
325Assurgunt flavoque caput diademate fulget;
Ipsa ingens alis, ingentis fulminis instar,
Supra hominum tecta ac montes supraque volucres
Fertur et obstantes cursu petit obvia nubes.
Ultimus humana sociat cervice laborem
330Alatus tergo iuvenis, cui flammea laevo
Ex humero chlamys eois incensa lapillis
Pendet: eam varii exornant longo ordine reges,
Antiquum genus et solymae primordia gentis,
Ostro intertexti; veros agnoscere vultus
335Est illic, veros montes et flumina credas
Et vera extremo Babylon nitet aurea limbo.
Tali sidereas curru subvectus in auras,
Indutos referens spoliis pallentibus axes,
Perveniet, recto qua panditur orbita tractu
340Lactea et ad sedes ducit candentis Olympi.
Illic auratae divum admirabimur urbes
Auratasque domos et eburnea templa viasque
Stelliferas vitreosque altis cum montibus amnes.
Atque ibi, seu magni celsum penetrale Tonantis
345Sive alios habitare lares ac tecta minorum
Coelicolum dabitur, stellas numerare licebit
Surgentemque diem pariter pariterque cadentem
Sub pedibus spectare et magnos ducere soles
Longaque perpetuis inscribere nomina fastis".
350Haec ubi dicta, patres plausu excepere frequentes
Fatidicum vatem sublatumque aggere ripae
Attollunt humeris laetumque per avia ducunt.
Intremuere Erebi sedes obscuraque Ditis
Atria; suspirans imo de corde Megaera
355Dat gemitum et torvas spectat sine mente sorores;
Tum caudam exululans atra inter crura remissus
Cerberus et sontes latratu terruit umbras,
Commotisque niger Cocytus inhorruit undis
Et vaga sisyphiis haeserunt saxa lacertis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: