Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Rusticus uxorem secum per pascua ducens
Iverat ad ripam pretereuntis aque,
Vir cito cum brevibus lapides cepisset in amne
Retibus exiguos carpere pisciculos.
5In qua forte fuit annosi rimula cancri
Uxor in herbosa fessa quievit humo.
Qui cunni spurcos postquam presensit hiatus
Viscera defuncti credidit esse bovis.
Ex tereti quare cavea reptavit et uno
10Arripuit rostro labia cunniculi.
Condoluit virgo parva nec voce maritum
Poscit, "hic," dicens, "affer opem misere.
Affer opem," clamat, sed qualem ferre negabat
Nam pudor hanc simplex dicere vera vetat.
15Attamen a pedibus tracto velamine demens
Vocibus et palmis concitat omne nemus.
Hanc vir in eventu verbis solatur amicis;
Tormenti causas queritat inde novi,
Cur teneat vestes obscena parte remotas
20Et cur ante femur firmet utranque manum.
Tandem post lachrimas et verba dolentia dixit
Rustica sub modico talia verba sono.
"Maximus heu cancer cunni penetralia rodit
Plus genii ergo tui non erit ille capax."
25Rusticus indoluit et dextram ad coniugis vulvam
Misit et invenit vera relata fore,
Et postquam manibus inimicum expellere binis
Non valuit, cepit dentibus inde frui.
Bellua cui labrum vacua cum fauce momordit
30Et cunni labris miscuit ora viri.
Saucius interea cunnus rubra gucture aperto
Fortibus urinis menstrua mixta dedit,
Culus et uxoris resoluto ventre pepedit,
Iecit et emeritum lata fenestra cibum.
35At cancer fugiit rostris mala fercula apertis
Et voluit cavea liberiore frui
Vir pictum in liquidis vultum labrum quoque rubens
Et culum et cunnum femina lavit aquis.
Ni mea iudicium docti subitura fuisset
40Instruerem quanti fabula sit pretii.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: