Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1. in Ecnomum

Quaeris qua niteat docto coma parte Catullo:
Proximus Arcturo fulgor et Erigone est.
"Virginis et saevi contingens nanque Leonis
Lumina, Calisto iuncta Lycaoniae,
5Flectit in occasum, tardum dux ante Bootem,
Qui vix sero alto mergitur Oceano."
Quae tu si relegens, ubi sit coma regia quaeris,
Ecnome, aquas medio quaeris in Oceano.
Quamvis quid relegas, vitiis miser invidiaque
10Perditus? Ingeniis candor inesse solet.
Ergo, dum omnia conturbas, dum credere doctis
Negligis et per te nil sapis ipse tamen,
Fecisti Oarionem ex Erigone, ex Arcturo
Hydrochoum: iam quod monstrum erit ipsa coma?


2. in Monillum

Versus scribere nos putat Monillus
Quam nimis faciles, parum disertos,
Nec quales lepidi sonent Cetegi,
Quos noster probat unicos Monillus.
5Atqui non lepidis ego Cetegis,
Si nescis (quid enim, venuste, mecum
Ante tot, rogo, saecla funeratis?),
Verum annis studeo meis placere,
Notus vel studeo labore nullo,
10Exemplo monitus tui Cetegi,
Quem tecum probo, non loquor, MoniIle:
Nam Suadae populis medulla dictus,
Nil Remo dedit optimus legendum.


3. ad Isabettam Gonzagam ducem Urbini

Quod nomen taceam tuum, Isabetta,
Et vix tot bona saeculis priorum
Ulli nobilibus parata curis
(Nedum istis miseris meis in annis,
5In quis nec pudor aestimatur assis
Nec mos ingeniumve, quod solebat
Tunc ire imperia ante et ante honores),
Non est cur ideo nihil merenti
Irasci gravius velis Marullo,
10Qui, prius quoque non bonus poeta,
Nunc vero et serie diu laborum
Infractus, timet, ah, timet, fatemur,
In te tot bona saeculi, tot artes
Et dignam Paphiae decore formam,
15Culpa deterere ingeni minoris.


4. in sacerdotum avaritiam

Quis male Virginea gladium suspendit in aede
Telaque non hominum tincta cruore semel?
Ista parens pietatis et impia facta perosa,
Amovet a templis ipsa suis Maria;
5Et tamen haec recipitque libens laudatque sacerdos:
Nimirum laudat, quae capit ipse sibi.


5. in Cominium

Servatus modo naufragio cum mercibus Anglis,
Gratus opum partem das, Comini, superis,
Divitiasque tuas templisque arisque deorum
Congeris et credis sic satis his facere.
5Infelix: quid enim sperasti numina mundi
Magna tuis donis et stipe posse capi?
Fas, Comini, rectumque deis pietasque sacranda est,
Si nescis: hominum caetera, non Superum.


6. de filio Auli

Quae lux progeniem optatam dedit, abstulit Aulo,
Sed gravior luctus luctibus ipse modus.
Nam bene vix contacta infans vagiverat aura,
Afflatus subito cum Iovis igne perit.
5At mater "Quanto ante" inquit, "miser, ante crematus,
Finisses nostras tecum etiam lacrimas!"


7. de Diogene et Aristippo

Nudus Aristippo nudo Canis obvius umbris
Sub Stygiis "Ubi nunc aurum" ait "est Siculum?
Nunc saltem illecebris disces luxuque carere
Teque Hiro cuivis esse putare parem".
5Ille senis laeva barbam et sordentia vellens
Menta "Pares si non viximus, hoc satis est!"


8. ad Hylam

Ore prius pleno solitus laudare iugatos,
Cur nunc laudator caelibis es thalami,
Quodque magis mirum, cum morem et coniugis artes,
Cum faciem coelo laudibus ipse feras?
5Crede mihi, non ista tori, non culpa maritae est:
Sed quis, Hyla, natas sex, rogo, pauper amet?


9. in Posthumum

Aedificare, canesque et equos et pascere mimas,
Promptum iter ad nudam est, Posthume, pauperiem.


10. de miseria vitae

Heraclite et Democrite (hic ridere paratus,
Tu contra lacrimis cuncta rigare tuis),
Dicite: quo vitam mortalem auctore deorum
Tam bene iudicio dispari uterque notat?
5Certe equidem reputans mortalia vos ego scire,
Pace dei, solos vos puto ego sapere.


11. divo Georgio

Loricam, thoracam, ocreas, coxalia, conum
Campanum et, rarum Massagae opus, galeam,
Atque lacertale utrunque atque humerale litamque
Hastam auro geminae tegminaque ipsa manus,
5Et gladium et mentale, tibi hic dico fixa, Georgi,
Pertaesus saecli militiam sterilem.


12. de Domillo caeco ferente Claudium

Claudi iuvatus lumine impositi humeris,
Caecus Domillus huc et illuc per vias
Urbisque tantae flexuosa compita
Graditur inoffensus, et acerba incommoda
5Alterius alter commodo pensat suo,
Defecta membra sublevantes invicem.
Sic nec Domillus caecus atque ille ambulans,
Nil non docente pervicacis ingeni
Necessitate et improba indigentia:
10Oedipode dignum aenigma, mancus utpote
Neuterque uterque, uterque neuterque integer.


13. de Carolo Francorum rege

Placatus mitisque suis, ubi multa nefanda
Censura Carolus vidit egere sua,
"Cur regno aut vita non possum cedere honeste,
Dummodo cum regno cedam" ait "et gladiis?"
5Dixerat, heu, subito carae cum coniugis ulnis
Concidit atque animum reddidit, ut petiit.
Crudeles superi semperque in dira parati:
Optatis neque vis nec deus utilibus.


14. epitaphium eiusdem

Post maria et terras domitas restabat Olympus:
Hunc quoque, sed nimium, rex, petis ante diem.

1 Michaelis Tarchaniotae Marulli Constantinopolitani | epigrammata nunquam alias impressa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: