previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

94. sed ubi ex praecepto tempus visum, paratis conpositisque omnibus ad locum pergit. ceterum illi, qui escensuri erant, praedocti ab duce arma ornatumque mutaverant: capite atque pedibus nudis, uti prospectus nisusque per saxa facilius foret; super terga gladii et scuta, verum ea Numidica ex coriis, ponderis gratia simul et offensa quo levius streperent. [2] igitur praegrediens Ligus saxa et si quae vetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, quibus adlevati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris levare manu; ubi paulo asperior ascensus erat, singulos prae se inermos mittere, deinde ipse cum illorum armis sequi; quae dubia nisui videbantur, potissumus temptare ac saepius eadem ascendens descendensque, dein statim digrediens ceteris au- daciam addere. [3] igitur diu multumque fatigati tandem in castellum perveniunt, desertum ab ea part, quod omnes sicut aliis diebus advorsum hostis aderant. Marius ubi ex nuntiis quae Ligus egerat cognovit, quamquam toto die intentos proelio Numidas habuerat, tum vero cohortatus milites et ipse extra vineas egressus testudine acta succedere et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus terrere. [4] at Numidae, saepe antea vineis Romanorum subvorsis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro dies noctisque agitare, male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare, militibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse. [5] interim omnibus, Romanis hostibusque, proelio intentis, magna utrimque vi pro gloria [p. 130] atque imperio his illis pro salute certantibus, repente a tergo signa canere; ac primo mulieres et pueri, qui visum processerant, fugere, deinde uti quisque muro proxumus erat, postremo cuncti, armati inermesque. [6] quod ubi accidit, eo acrius Romani instare, fundere ac plerosque tantummodo sauciare, dein super occisorum corpora vadere, avidi gloriae certantes murum petere, neque quemquam omnium praeda morari. [7] sic forte correcta Mari temeritas gloriam ex culpa invenit.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Axel W. Ahlberg, 1919)
load focus Latin
load focus English (John Selby Watson, Rev. John Selby Watson, M.A., 1899)
hide References (32 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: