This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
“Subduxisti te” inquam1
“a praeceptoris colloquio.”
“Quid ego, homo stultissime, facere debui, cum fame morerer? An videlicet
audirem sententias, id est vitrea fracta et somniorum interpretamenta? Multo me
turpior es tu hercule, qui ut foris cenares, poetam laudasti.”
Itaque ex turpissima lite in risum diffusi pacatius ad reliqua secessimus ...
Rursus in memoriam revocatus iniuriae “Ascylte” inquam “intellego
nobis convenire non posse. Itaque[p. 14] communes sarcinulas partiamur
ac paupertatem nostram privatis quaestibus temptemus expellere. Et tu litteras
scis et ego. Ne quaestibus tuis obstem, aliud aliquid promittam; alioqui mille
causae quotidie nos collident et per totam urbem rumoribus different.”
Non recusavit Ascyltos et “Hodie” inquit “quia tanquam
scholastici ad cenam promisimus, non perdamus noctem. Cras autem, quia hoc
libet, et habitationem mihi prospiciam et aliquem fratrem.”
“Tardum est” inquam “differre quod placet.” ...
Hanc tam praecipitem divisionem libido faciebat; iam dudum enim amoliri cupiebam
custodem molestum, ut veterem cum Gitone meo rationem reducerem.2 ...
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.