This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12]
Veniebamus in forum deficiente iam die, in quo
notavimus frequentiam rerum venalium, non quidem pretiosarum sed tamen quarum fidem
male ambulantem obscuritas temporis facillime tegeret. Cum ergo et ipsi raptum
latrocinio pallium detulissemus, uti occasione opportunissima coepimus atque in
quodam angulo[p. 16] laciniam extremam concutere, si quem forte emptorem
splendor vestis posset adducere. Nec diu moratus rusticus quidam familiaris oculis
meis cum muliercula comite propius accessit ac diligentius considerare pallium
coepit. Invicem Ascyltos iniecit contemplationem super umeros rustici emptoris ac
subito exanimatus conticuit. Ac ne ipse quidem sine aliquo motu hominem conspexi,
nam videbatur ille mihi esse, qui tunicam in solitudine invenerat. Plane is ipse
erat. Sed cum Ascyltos timeret fidem oculorum, ne quid temere faceret, prius tanquam
emptor propius accessit detraxitque umeris laciniam et diligentius
temptavit.1 O
lusum fortunae mirabilem.
1 tentavit Burmann: ternuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.