Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19.
[74]
haec si minus
apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me
inflammavit studio inlustrium hominum aetates et tempora
persequendi. Ego vero, inquit Brutus, et delector ista
[p. 1022]
quasi notatione temporum et ad id quod instituisti, oratorum genera distinguere aetatibus1, istam diligentiam esse
accommodatam puto.
[75]
recte, inquam, Brute, intellegis.
Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis
ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum
reliquit Cato! Tamen2 illius, quem in vatibus et Faunis
adnumerat3 Ennius, bellum4 Punicum quasi Myronis opus
delectat.
[76]
sit Ennius sane, ut est certe, perfectior; qui si
illum, ut simulat, contemneret, non omnia bella persequens
primum illud Punicum acerrimum bellum reliquisset. Sed
ipse dicit cur id faciat. 'Scripsere,' inquit, 'alii rem vorsibus'—et luculente quidem scripserunt, etiam si minus
quam tu polite. Nec vero tibi aliter videri debet, qui
a Naevio vel sumpsisti multa, si fateris, vel, si negas, surripuisti.
[77]
cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius
C. Varro Q. Maximus Q. Metellus P. Lentulus P. Crassus,
qui5 cum superiore Africano consul fuit. Ipsum Scipionem
accepimus non infantem fuisse. Filius quidem eius, is qui
hunc minorem Scipionem a Paullo adoptavit, si corpore
valuisset, in primis habitus esset disertus; indicant cum
oratiunculae tum historia quaedam Graeca scripta dulcissime.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

