previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

83. [286] et quidem duo fuerunt per idem tempus dissimiles inter se, sed Attici tamen; quorum Charisius multarum orationum, quas scribebat aliis, cum cupere videretur imitari Lysiam; Demochares autem, qui fuit Demostheni sororis filius, et orationes scripsit aliquot et earum rerum historiam quae erant Athenis ipsius aetate gestae non tam historico quam oratorio genere perscripsit. Atque1 Charisi vult Hegesias esse similis, isque se ita putat Atticum, ut veros illos prae se paene agrestis putet. [287] at quid est tam fractum, tam minutum, tam in ipsa, quam tamen consequitur, concinnitate puerile? 'Atticorum similes esse volumus.' Optime; suntne igitur hi Attici oratores? 'Quis negare potest? Hos imitamur.2' Quo modo, qui3 sunt et inter se [p. 1087] dissimiles et aliorum? 'Thucydidem,' inquit, 'imitamur.' Optime, si historiam scribere, non si causas dicere cogitatis. Thucydides enim rerum gestarum pronuntiator sincerus et grandis etiam fuit; hoc forense concertatorium iudiciale non tractavit genus. Orationes autem quas interposuitmultae enim sunteas ego.laudare soleo; imitari neque possim si velim, nec velim fortasse si possim. Vt si quis Falerno vino delectetur, sed eo nec ita novo ut proximis consulibus natum velit, nec rursus ita vetere ut Opimium aut Anicium consulem quaerat—'atqui hae notae sunt optimae,4' credo; sed nimia vetustas nec habet eam quam quaerimus suavitatem nec est iam sane tolerabilis— [288] num igitur qui hoc sentiat, si is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet? Minime; sed quandam sequatur aetatem. Sic ego istis censuerim et novam istam quasi de musto ac5 lacu fervidam orationem fugiendam nec illam praeclaram Thucydidi nimis veterem tamquam Anicianam notam persequendam. Ipse enim Thucydides si posterius fuisset, multo maturior fuisset et mitior.

1 atque scripsi: at L: ac Jahn

2 imitamur G: imitatur H: imitantur FOBM2

3 quo quo modo BHM

4 optimae vulg.: optime L

5 musto ac secl. Ellendt: de lacu ac musto Martha: de musti lacu Baehrens

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: