Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[43]
Cum poetarum autem errore coniungere licet portenta magorum Aegyptiorumque in eodem genere dementiam, tum etiam vulgi opiniones, quae in maxima
inconstantia veritatis ignoratione versantur.
Ea qui consideret quam inconsulte ac temere dicantur, venerari Epicurum et in eorum ipsorum numero
de quibus haec quaestio est habere debeat. Solus enim
vidit primum esse deos, quod in omnium animis eorum
notionem inpressisset ipsa natura. quae est enim gens
aut quod genus hominum quod non habeat sine doctrina anticipationem quandam deorum, quam appellat πρόλημψιν Epicurus id est anteceptam animo rei
quandam informationem, sine qua nec intellegi quicquam nec quaeri nec disputari potest. quoius rationis
vim atque utilitatem ex illo caelesti Epicuri de regula
et iudicio volumine accepimus.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.