previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. [129] C. Habeo ista; nunc ea quae, cum quale sit quippiam disceptatur, quaeri ex utraque parte deceat velim audire. P. Confitentur in isto genere qui arguuntur, se id fecisse ipsum in quo reprehenduntur; sed quoniam iure se fecisse dicunt, iuris est omnis ratio nobis explicanda. Quod et dividitur in duas primas partis, naturam atque legem, et utriusque generis vis in divinum et humanum ius est dis- tributa; quorum aequitatis est unum, alterum religionis. [130] aequitatis autem vis est duplex: cuius altera derecta1 veri et iusti et, ut dicitur, aequi et boni ratione defenditur; altera ad vicissitudinem referendae gratiae pertinet; quod in beneficio gratia, in iniuria poenitio nominatur. Atque haec communia sunt naturae atque legis; sed propria legis et ea quae scripta sunt, et ea quae sine litteris aut gentium iure aut maiorum more retinentur. Scriptorum autem privatum aliud est, publicum aliud: publicum lex senatus- consultum foedus, privatum tabulae pactum conventum stipulatio. Quae autem scripta non sunt, ea aut consuetu- [p. 3038] dine aut conventis hominum et quasi consensu obtinentur. Atque etiam hoc in primis, ut nostros mores legesque tueamur, quodam modo naturali2 iure praescriptum est. [131] et quoniam breviter sunt aperti quasi fontes quidam aequitatis, meditata nobis ad hoc causarum genus esse debebunt ea quae dicenda erunt in orationibus de natura, de legibus, de more maiorum, de propulsanda iniuria, de ulciscenda, de omni parte iuris. Si imprudenter aut necessitate aut casu quippiam fecerit, quod non concederetur eis qui sua sponte et voluntate fecissent, ad eius facti deprecationem ignoscendi petenda venia est, quae sumetur ex plerisque locis aequitatis. Expositum est, ut potui brevissime, de omni controversiarum genere, nisi praeterea tu quid requiris.

1 derecta P: directa Orelli: directi codd. dett.: directo et vulg.

2 naturali vulg.: naturae Pp2: natural p1

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUDEX
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: