Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
in summo apud illos honore geometria fuit, itaque nihil mathematicis inlustrius; at1
nos metiendi ratiocinandique utilitate huius artis terminavimus modum.
At contra oratorem celeriter complexi sumus, nec
eum primo eruditum, aptum tamen ad dicendum, post
autem eruditum.23 nam Galbam Africanum Laelium
doctos fuisse traditum est, studiosum autem eum, qui
is4 aetate anteibat, Catonem,5 post vero Lepidum Carbonem6 Gracchos, inde ita magnos7 nostram ad aetatem,
ut non multum aut nihil omnino Graecis cederetur.
Philosophia iacuit usque ad hanc aetatem nec ullum
habuit lumen litterarum Latinarum; quae inlustranda
et excitanda nobis est, ut, si occupati profuimus aliquid civibus nostris, prosimus etiam, si possumus,8
otiosi.9
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.