Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[41]
sed studium eius generis maiorque vis
agnoscitur in Pisistrato. Denique hunc1 proximo saeculo
Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus, ut
apud Atheniensis, non ita sane vetus. Fuit enim regnante
iam Graecia2, nostra autem civitate non ita pridem dominatu
regio liberata. Nam bellum Volscorum illud gravissimum,
cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.