Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[97]
tum L. Cassius multum potuit
non eloquentia, sed dicendo tamen; homo non liberalitate,
ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem
legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit,
M. Lepido consule adiuvante; eaque res P. Africano vituperationi fuit, quod eius auctoritate de sententia deductus
Briso1 putabatur. Tum duo Caepiones multum clientes2
consilio et lingua, plus auctoritate tamen et gratia sublevabant. Sex. Pompei3 sunt scripta nec nimis extenuata, quamquam veterum est similis, et plena prudentiae. P. Crassum
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.