Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[292]
sane quidem, inquit Brutus; quamquam ista mihi tua fuit
periucunda a proposita oratione digressio. Tum Atticus:
Aliquotiens sum, inquit, conatus1, sed interpellare nolui.
Nunc quoniam iam2 ad perorandum spectare videtur sermo
tuus, dicam, opinor, quod sentio. Tu vero, inquam, Tite3.
Turn ille: Ego, inquit, ironiam illam quam in Socrate
dicunt fuisse, qua ille in Platonis et Xenophontis et Aeschini
libris utitur, facetam et elegantem puto. Est enim et
minime inepti hominis et eiusdem etiam faceti, cum de
sapientia disceptetur4, hanc sibi ipsum detrahere, eis tribuere
inludentem, qui eam sibi adrogant5, ut apud Platonem
Socrates in caelum effert laudibus Protagoram Hippiam
Prodicum Gorgiam ceteros, se autem omnium rerum inscium
fingit et rudem. Decet hoc nescio quo modo ilium, nec
[p. 1089]
Epicuro, qui id reprehendit, assentior. Sed in historia,
qua tu es usus in omni sermone, cum qualis quisque orator
fuisset exponeres, vide quaeso, inquit, ne tam reprehendenda
sit ironia quam in testimonio. Quorsus, inquam, istuc?
non enim intellego.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.