previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. [23] C. Reliquum est igitur ut dicas de conversa oratione atque mutata. P. Est quidem1 id genus totum2 in commutatione verborum, quae simplicibus in verbis ita tractatur, ut aut ex verbo dilatetur aut in verbum contrahatur oratio; ex verbo, cum aut proprium aut idem significans aut factum verbum in plura verba diducitur; ex oratione, cum aut definitio ad unum verbum revocatur aut adsumpta verba removentur aut circuitus diriguntur aut coniunctione fit unum verbum ex duobus. [24] in coniunctis autem verbis triplex3 adhiberi commutatio potest non verborum sed tantum modo ordinis, ut cum semel dictum sit directe, sicut natura ipsa tulerit, invertatur ordo et idem quasi sursum versum4 retroque dicatur, deinde idem intercise atque permixte. Eloquendi autem exercitatio maxime in hoc toto convertendi genere versatur.

[25] C. Actio igitur sequitur, ut opinor. P. Est ita5: quae quidem oratori et cum rerum et cum verborum momentis commutanda maxime est. Facit enim et dilucidam orationem et inlustrem et probabilem et suavem non verbis, sed varietate vocis motu corporis vultu6, quae plurimum valebunt, si cum orationis genere consentient et eius vim ac varietatem subsequentur. [26] C. Num quidnam7 tibi de oratore ipso restat aliud? P. Nihil sane praeter memoriam, quae est gemina litteraturae quodam modo et in dissimili genere persimilis. Nam ut illa constat ex notis litterarum et ex eo [p. 3009] in quo imprimuntur ipsae notae, sic confectio memoriae tamquam cera locis utitur et in his imagines ut litteras conlocat.

1 quidem P: itaque vulg.: sed. Orelli

2 totum situm legebatur

3 triplex codd.: duplex maluit Piderit

4 versum P: versus vulg.

5 ita om. P

6 vultu vulg.: ac vultus P: vultusque codd. dett.: an habitu voltus? Friedrich

7 num quid iam codd. dett.: num aliquid p: om. codd. dett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: