previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[30]

Ut porro firmissimum hoc adferri videtur1 cur deos esse credamus, quod2 nulla gens tam fera, nemo omnium3 tam sit4 inmanis,5 cuius mentem non imbuerit deorum6 opinio (multi de diis prava sentiuntid enim7 vitioso more effici solet—, omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur, nec vero id conlocutio hominum aut consessus8 efficit,9 non institutis opinio est10 confirmata, non legibus; omni11 autem in re consensio omnium12 gentium lex naturae putanda est13)—quis est igitur, qui suorum mortem primum non eo lugeat, quod eos orbatos vitae commodis arbitretur? tolle [p. 233] hanc opinionem, luctum sustuleris. nemo enim maeret suo14 incommodo: dolent fortasse et anguntur, sed illa lugubris lamentatio fletusque maerens ex eo est, quod eum, quem dileximus, vitae commodis privatum arbitramur idque sentire.15 atque haec ita sentimus natura duce, nulla ratione nullaque doctrina. Maxumum vero argumentum16 est naturam ipsam de inmortalitate animorum tacitam iudicare, quod omnibus curae sunt, et maxumae17 quidem, quae post mortem futura sint.18serit arbores, quae alteri19 saeclo20 prosint”, ut ait Statius in Synephebis,21 quid spectans22 nisi etiam postera saecula ad se pertinere? ergo arbores seret diligens agricola, quarum aspiciet bacam ipse numquam; vir magnus leges instituta rem publicam non seret?2324 quid procreatio liberorum, quid propagatio25 nominis, quid adoptationes filiorum, quid testamentorum diligentia, quid ipsa sepulcrorum monumenta elogia significant nisi nos futura etiam cogitare?

Quid?

1 videretur Vc

2 quod quia K2

3 hominum K

4 sit K2V2ς

5 fit X inmanis R imm. KH

6 deorum K div in r. V1

7 idem K1 (id enim2) RH

8 consessus Bouhier (cf. Legg. II, 13) consensus

9 effecit Bouhier

10 nec... opinio est in r. K1

11 omnia R omni V

12 omnium hominum R1

13 Porro infirmissimum ... 20 putanda est H

14 suo K

15 idque sentire eras. in V

16 maximum KR1 (u ss.1) maxumum vero argumentum V (ss.2)

17 maxume X (-ime K)

18 sunt K2 Caecil. com. 210

19 altero K1

20 saeculo K1V2 suppl. ς (cf. Cato m. 24) ille 'cod. Aug.'

21 sinephebis KV sine phebis GR (coni.1

22 expectans V

23 non seret Vc (1. n in r.)ς

24 conseret GKR

25 propagatio progatio R prorogatio V1

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (36 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: