Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
itemque cum ita1 movemur, ut in bono simus aliquo, dupliciter id contingit.
nam cum ratione2 animus movetur placide atque constanter, tum illud gaudium dicitur; cum autem inaniter et effuse animus exultat, tum illa laetitia gestiens vel
nimia dici potest, quam ita definiunt: sine ratione animi elationem. quoniamque,3 ut bona natura adpetimus,4
sic a malis natura declinamus, quae declinatio si cum5
ratione fiet, cautio appelletur,6 eaque intellegatur in
solo esse sapiente; quae autem sine ratione et cum
exanimatione humili atque fracta, nominetur metus; [p. 368]
est igitur metus a7 ratione aversa cautio.8
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.