Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[140]
verba ipsa non illa quidem
elegantissimo sermone—itaque diligenter loquendi laude
caruit neque tamen est admodum inquinate locutus—, sed
illa, quae propria1 laus oratoris est in verbis2,—nam ipsum
Latine loqui est illud quidem, ut paulo ante dixi, in magna
laude ponendum, sed non tam sua sponte quam quod est
a plerisque neglectum: non enim tam praeclarum est scire
Latine quam turpe nescire, neque tam id mihi oratoris boni
quam civis Romani proprium videtur;—sed tamen Antonius
in verbis et eligendis, neque id ipsum tam leporis causa
quam ponderis, et conlocandis et comprehensione3 devinciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem dirigebat;
verum multo magis hoc idem in sententiarum ornamentis
et conformationibus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.